ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
INCIPIT SPECVLATIO PAVPERIS IN DESERTO
Caput I
De gradibus ascensionis in Deum et de
speculatione Ipsius per uestigia Eius in
uniuerso
1. Beatus uir, cuius est auxilium abs Te! ascensiones in corde suo
disposuit in ualle lacrymarum, in
loco, quem posuit. cum
beatitudo nihil aliud sit quam summi
boni fruitio, et summum
bonum sit supra nos, nullus potest effici
beatus, nisi supra semetipsum ascendat, non ascensu corporali, sed
cordiali. sed supra nos leuari non possumus nisi per uirtutem superiorem nos
eleuantem. quantumcunque enim gradus interiores disponantur, nihil fit, nisi
diuinum auxilium comitetur. diuinum autem auxilium comitatur eos qui petunt ex
corde humiliter et deuote, et hoc est ad Ipsum suspirare in hac lacrymarum
ualle, quod fit per feruentem
orationem.
oratio igitur est mater et origo sursumacionis.
ideo
Dionysius in
libro de Mystica Theologia, uolens nos instruere ad excessus
mentales, primo praemittit
orationem. oremus igitur et dicamus ad Dominum
Deum nostrum: deduc me, Domine, in uia Tua, et ingrediar in ueritate Tua;
laetetur cor meum, ut timeat
nomen Tuum.
2. In hac oratione orando illuminatur ad cognoscendum diuinae ascensionis
gradus. cum enim secundum statum
conditionis nostrae ipsa
rerum
uniuersitas sit scala ad ascendendum in Deum, et in
rebus
quaedam sint uestigium, quaedam
imago, quaedam corporalia, quaedam
spiritualia, quaedam temporalia, quaedam aeuiterna, ac per hoc quaedam extra
nos, quaedam intra nos, ad hoc quod perueniamus ad Primum
Principium considerandum, quod est spiritualissimum et aeternum et
supra nos, oportet nos transire per uestigium, quod est corporale et temporale
et extra nos, et hoc est deduct in uia Dei; oportet nos intrare ad mentem
nostram quae est
imago Dei aeuiterna, spiritualis et intra nos,
et hoc est ingredi in ueritate Dei; oportet nos transcendere ad aeternum,
spiritualissimum et supra nos, aspiciendo ad Primum
Principium, et hoc est laetari in Deo
notitia et reuerentia Maiestatis.
3. Haec est igitur uia trium dierum in solitudine; haec est triplex illuminatio unius diei, et prima est sicut uespera, secunda sicut
mane, tertia sicut meridies; haec respicit triplicem
rerum
existentiam, scilicet in
materia, in
intelligentia et in arte aeterna, secundum quam dictum est: fiat,
fecit et factum est; haec etiam respicit triplicem
substantiam in Christo, qui est scala nostra, scilicet corporalem,
spiritualem et diuinam.
4. Secundum hunc triplicem progressum mens
nostra tres habet aspectus principales
unus
est ad corporalia exteriora, secundum quem uocatur animalitas seu sensualitas;
alius intra se et in se, secundum quem dicitur
spiritus; tertius supra se, secundum quem dicitur
mens. ≈ Ex quibus omnibus disponere se debet ad conscendendum in
Deum, ut Ipsum diligat ex tota mente, ex toto corde et ex tota
anima, in quo consistit perfecta Legis obseruatio et simul cum hoc
sapientia Christiana.
5. Quoniam autem quilibet praedictorum modorum geminatur, secundum quod contingit considerare Deum ut
alpha et omega, seu in quantum contingit uidere Deum in unoquoque praedictorum
modorum ut per speculum et ut in speculo, seu quia
una
istarum considerationum habet commisceri alteri sibi coniunctae et habet
considerari in sua puritate: hinc est, quod necesse est hos tres gradus
principales ascendere ad senarium, ut sicut Deux sex diebus perfecit uniuersum
mundum et in septimo requieuit, sic minor
mundus sex gradibus
illuminationum sibi succedentium ad quietem
contemplationis ordinatissime perducatur. ≈ In cuius
rei
figura sex gradibus ascendebatur ad thronum Salomonis, Seraphim,
quae uidit Isaias, senas alas habebant; post sex dies uocauit Dominus Moysen de
medio caliginis, et Christus post sex dies, ut dicitur in Matthaeo,
duxit discipulos in montem et transfiguratus est ante eos.
6. Iuxta igitur sex gradus ascensionis in Deum sex sunt gradus potentiarum
animae per quos ascendimus ab imis ad summa,
ab exterioribus ad intima, a temporalibus conscendimus ad aeterna, scilicet
sensus,
imaginatio,
ratio,
intellectus,
intelligentia et apex mentis seu synderesis scintilla. hos gradus
in nobis habemus plantatos per
naturam, deformatos per culpam, reformatos per
gratiam; purgandos per iustitiam, exercendos per
scientiam, perficiendos per
sapientiam.
7. Secundum enim primam naturae institutionem creatus fuit homo
habilis ad
contemplationis quietem, et
ideo
posuit eum Deus in paradiso deliciarum.sed auertens se a uero lumine ad
commutabile
bonum, incuruatus est ipse per culpam propriam et totum
genus suum per originale
peccatum, quod dupliciter infecit humanam
naturam, scilicet
ignorantia mentem et concupiscentia carnem; ita quod excaecatus
homo et incuruatus in tenebris sedet et caeli
lumen non uidet nisi succurrat gratia cum iustitia contra
concupiscentiam, et
scientia cum
sapientia conrta
ignorantiam. quod totum fit per Iesum
Christum, qui factus est nobis a Deo
sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio. qui cum sit
Dei
Virtus et dei
Sapientia, sit
Verbum incarnatum plenum gratiae et ueritatis, gratiam et ueritatem
fecit, gratiam scilicet caritatis infudit, quae cum sit de corde puro et
conscientia
bona et
fide non ficta, totam
animam
rectificat secundum triplicem ipsius aspectum
supradictum;
scientiam ueritatis edocuit secundum triplicem
modum theologiae, scilicet symbolicae, propriae et mysticae, ut per
symbolicam recte utamur
sensibilibus, per propriam recte utamur
intelligibilibus, per mysticam rapiamur ad supermentales excessus.
8. Qui igitur uult in Deum ascendere, necesse est, ut uitata culpa deformante
naturam naturales
potentias supradictas exerceat ad gratiam
reformantem, et hoc per
orationem; ad iustitiam purificantem, et hoc
in conuersationel ad
scientiam illuminantem, et hoc in meditatione,
ad
sapientiam perficientem, et hoc in
contemplatione, sicut igitur ad
sapientiam nemo uenit nisi per gratiam, iustitiam et
scientiam, sic ad
contemplationem non uenitur nisi per meditationem perspicuam,
conuersatioem
sanctam et
orationem deuotam. sicut igitur gratia fundamentum est rectitudinis
uoluntatis et illustrationis perspicuae
rationis, sic primo orandum est nobis, deinde sancte uiuendum,
tertio ueritatis spectaculis intendendum et intendendo gradatim ascendendum,
quousque ueniatur ad montem excelsum, ubi uideatur Deus deorum in Sion.
9. Quoniam igitur prius est ascendere quam descendere in scala Iacob, primum
gradum ascensionis collocemus in imo, ponendo totum istum mundum
sensibilem nobis tanquam speculum, per quod
transeamus ad Deum, Opificem Summum, ut simus ueri Hebraei transeuntes de
Aegypto ad terram Patribus repromissam, simus etiam Christiani cum Christo
transeuntes ex hoc
mundo ad Patrem, simus et
sapientiae amatores, quae uocat et dicit: transite ad me omnes, qui
concupiscilis me, et a
generationibus meis adimplemini. a magnitudine
namque
speciei et
creaturae cognoscibiliter poterit Creator
horum uideri.
10. Relucet autem Creatoris summa potentia et
sapientia et beneuolentia in
rebus
creatis secundum quod hoc tripliciter nuntiat
sensus carnis
sensui interiori.
sensus enim carnis aut deseruit
intellectui
rationabiliter inuestiganti, aut fideliter
credenti, aut intellectualiter contemplanti. contemplans considerat
rerum
existentiam actualem, credens
rerum decursum habitualem, ratiocinans
rerum
praecellentiam potentialem.
11. Primo modo aspectus contemplantis,
res
in se ipsis considerans, uidet in eis pondus,
numerum et mensuram; pondus quoad
situm, ubi inclinantur,
numerum, quo distinguuntur, et mensuram, qua limitantur. ac per hoc
uidet in eis
modum,
speciem et
ordinem, nec non
substantiam, uirtutem et
operationem. ex quibus consurgere potest sicut ex uestigio ad
intelligendum
potentiam,
sapientiam et bonitatem Creatoris immensam.
12. Secundo modo aspectus fidelis, considerans hunc
mundum, attendit originem, decursum et
terminum. nam
fide credimus aptata esse saecula
Verbo uitae;
fide credimus trium legum tempora, scilicet
naturae, Scripturae et gratiae sibi succedere et ordinatissime
decurrisse;
fide credimus
mundum per finale iudicium terminandum esse;
in primo
potentiam, in secundo prouidentiam, in tertio iustitiam Summi
Principii aduertentes.
13. Tertio modo aspectus ratiocinabiliter inuestigantis uidet, quaedam tantum
esse, quaedam autem esse et uiuere, quaedam uero esse, uiuere et
discernere, et prima quidem esse minora, secunda
media, tertia meliora. ≈ Videt iterum, quaedam esse tantum
corporalia, quaedam partim corporalia, partim spiritualia; ex quo aduertit,
aliqua esse mere spiritualia tanquam utriusque meliora et digniora. ≈ Videt
nihilominus, quaedam esse mutabilia et incorruptibilia, ut caelestia; ex quo
aduertit, quaedam esse immutabilia et incorruptibilia, ut supercaelestia. Ex his
ergo uisibilibus consurgit ad considerandum Dei
potentiam,
sapientiam et bonitatem ut
entem, uiuentem et intelligentem, mere spiritualem et
incorruptibilem et intransmutabilem.
14. Haec autem consideratio dilatatue secundum septiformem conditionem
creaturarum, quae est diuinae
potentiae,
sapientiae et bonitatis testimonium
septiforme, si consideretur cunctarum
rerum
origo, magnitudo, multitudo, pulcritudo, plenitudo,
operatio et
ordo. ≈ Origo namque
rerum
secundum creationem,
distinctionem et ornatum quantum ad opera sex
dierum diuinam praedicat
potentiam cuncta de nihilo producentem,
sapientiam cuncta lucide distinguentem et bonitatem cuncta largiter
adornantem. ≈ Magnitudo autem
rerum secundum molem longitudinis, latitudinis
et profunditatis; secundum excellentiam uirtutis longe, late et profunde se
extendentis, sicut patet in diffusione
lucis; secundum efficaciam
operationis intimae, continuae et diffusae, sicut patet in
operatione ignis, manifeste indicat immensitatem
potentiae,
sapientiae et bonitatis Trini Dei, qui in
cunctis
rebus per
potentiam, praesentiam et
essentiam incircumscriptus existit. ≈ Multitudo uero
rerum
secundum diuersitatem generalem, specialem et indiuidualem in
substantia, in
forma seu
figura et efficacia, ≈ ultra omnem humanam
aestimationem, ≈ manifeste trium praedictarum
conditionum in Deo immensitatem insinuat et ostendit. ≈ Pulcritudo
autem
rerum secundum uarietatem luminum,
figurarum et colorum in corporibus simplicibus, mixtis et etiam
complexionatis, sicut in corporibus caelestibus et mineralibus, sicut lapidibus
et metallis, plantis et
animalibus, tria praedicta euidenter
proclamat. ≈ Plenitudo autem
rerum, secundum quod
materia est plena
formis secundum
rationes seminales;
forma est plena uirtute secundum actiuam
potentiam; uirtus est plena
effectibus secundum efficientiam, id ipsum manifeste declarat. ≈
Operatio multiplex, secundum quod est naturalis, secundum quod est
artificialis, secundum quod est moralis, sua multiplicissima
uarietate ostendit immensitatem illius uirtutis, artis et bonitatis, quae quidem
est omnibus "
causa
essendi,
ratio intelligendi et
ordo uiuendi". ≈
Ordo
autem secundum
rationem durationis, situationis et
influentiae, scilicet per prius et posterius, superius et inferius, nobilius et
ignobilius, in
libro
creaturae insinuat manifeste Primi
Principii primitatem, sublimitatem et dignitatem quantum ad
infinitatem
potentiae:
ordo
uero diuinarum legum, praeceptorum et iudiciorum in
libro Scripturae immensitatem
sapientiae;
ordo autem diuinorum Sacramentorum,
beneficiorum et retributionum in corpore Ecclesiae immensitatem bonitatis, ita
quod ipse
ordo nos in primum et summum, potentissimum, sapientissimum et
optimum euidentissime manuducit.
15. Qui igitur tantis rerum
creaturarum splendoribus non illustratur, caecus est; qui tantis
clamoribus non euigilat, surdus est; qui ex omnibus his
effectibus Deum non laudat, mutus est; qui ex tantis indiciis
Primum
Principium non aduertit, stultus est. ≈ Aperi igitur oculos, aures
spirituales admoue, labia tua solue et cor tuum appone, ut in omnibus
creaturis Deum tuum uideas, audias, laudes, diligas et colas,
magnifices et honores, ne forte totus contra te orbis terrarum consurgat. nam ob
hoc pugnabit orbis terrarum contra insensatos, et econtra sensatis erit
materia gloriae, qui secundum Prophetam possunt dicere: delectasti
me, Domine, in factura Tua, et in operibus manuum Tuarum exsultabo. quam
magnificata sunt opera Tua, Domine! omnia in
sapientia fecisti, impleta est terra possessione Tua.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997