ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Caput II
De speculatione Dei in uestigiis Suis in hoc
sensibili
mundo
1. Sed quoniam circa speculum sensibilium non solum contingit contemplari Deum per ipsa tanquam
per uestigia, uerum etiam in ipsis, in quantum est in eis per
essentiam,
potentiam et praesentiam; et hoc considerare
est altius quam praecedens:
ideo huiusmodi consideratio secundum tenet
locum tamquam secundus
contemplationis gradus, quo debemus manuduci ad contemplandum Deum
in cunctis
creaturis, quae ad mentem nostram intrant per corporales
sensus.
2. Notandum igitur, quod iste mundus, qui dicitur macrocosmus, intrat ad
animam nostram, quae dicitur minor
mundus, per portas quinque
sensuum, secundum ipsorum
sensibilium
apprehensionem, oblectationem et
diiudicationem. ≈ Quod patet sic: quia in eo quaedam sunt generantia, quaedam
generata, quaedam gubernantia haec et illa. generantia sunt corpora simplicia,
scilicet corpora caelestia et quatuor
elementa nam ex
elementis per uirtutem
lucis
conciliantis contrarietatem
elementorum in mixtis habent generari et
produci, quaecumque generantur et producuntur per
operationem uirtutis naturalis. ≈ Generata uero sunt corpora ex
elementis
composita, sicut mineralia, uegetabilia,
sensibilia et corpora humana. ≈ Regentia haec et illa sunt
substantiae spirituales siue omnino coiunctae, ut sunt
animae brutales, siue coniunctae separabiliter, ut sunt piritus
rationales, siue omnino separatae, ut sunt
spiritus caelestes, quos philosophi
Intelligentias, nos Angelos appellamus, quibus secundum philosophos
competit mouere corpora caelestia, ac per hoc eis attribuitur administratio
uniuersi, suscipiendo a Prima
Causa, scilicet Deo, uirtutis influentiam,
quam refundunt secundum
opus gubernationis, quod respicit
rerum
consistentiam naturalem. secundum autem theologos attribuitur eisdem regimen
uniuersi secundum imperium summi Dei quantum ad opera reparationis, secundum
quae dicuntur administratorii spitirus, missi propter eos qui hereditatem
capiunt salutis.
3. Homo igitur, qui dicitur minor mundus, habet quinque
sensus quasi quinque portas, per quas intrat
cognitio omnium, quae sunt in
mundo
sensibili, in
animam ipsius. nam per uisum intrant corpora sublimia et luminosa
et cetera colorata, per tactum uero corpora solida et terrestria, per tres uero
sensus intermedios intrant intermedia, ut per gustum aquea, per
autidum aerea, per odoratum uaporabilia, quae aliquid habent de
natura humida, aliquid de aerea, aliquid de ignea seu calida, sicut
patet in fumo ex aromatibus resoluto. Intrant igitur per has portas tam corpora
simplicia quam etiam
composita ex his mixta quia uero
sensu percipimus non solum haec sensibilia particularia, quae sunt
lux, sonus, odor, sapor et quatuor primariae
qualitates, quas apprehendit tactus; uerum etiam sensibilia
communia, quae sunt
numerus, magnitudo,
figura, quies et
motus; et "omne, quod mouetur, ab alio
mouetur", et quaedam a se iupsis mouentur et quiescunt, ut sunt animalia; dum
per hos quinque
sensus
motus corporum apprehendimus, manuducimur ad
cognitionem
motorum spiritualium tanquam per
effectum in
cognitionem
causarum.
4. Intrat igitur quantum ad tria rerum genera in
animam humanam per
apprehensionem totus iste
sensibilis
mundus. haec autem sensibilia exteriora sunt
quae primo ingrediuntur in
animam per portas quinque
sensuum, ≈ intrant, inquam, non per
substantias, sed per
similitudines suas primo generatas, in
medio et de
medio in organo et de organo exteriori in
interiori et de hoc in
potentiam apprehensiuam, ≈ et sic
generatio
speciei in
medio et de
medio in organo et conuersio
potentiae apprehensiuae super illam facit
apprehensionem omnium eorum quae exterius
anima apprehendit.
5. Ad hanc apprehensionem, si sit
rei
conuenientis, sequitur oblectatio. delectatur autem
sensus in
obiecto per
similitudinem abstractam percepto uel
ratione speciositatis, sicut in uisu, uel
ratione suauitatis, sicut in odoratu et auditu, uel
ratione salubritatis, sicut in gustu et tactu appropriate loquendo.
omnis autem delectatio est
ratione
proportionalitatis. sed quoniam
species tenet
rationem
formae, uirtutis et
operationis, secundum quod habet respectum ad
principium, a quo manat, ad
medium, per quod transit, et ad
terminum, in quem agit:
ideo
proportionalitas aut attenditur in
similitudine, secundum quod tenet
rationem
speciei seu
formae, et sic dicitur speciositas, quia "pulcritudo nihil aliud
est quam
aequalitas numerosa", seu "quidam partium
situs cum coloris suauitate", aut attenditur
proportionalitas, in quantum tenet
rationem
potentiae seu uirtutis, et sic dicitur
suauitas, cum uirtus
agens non improportionaliter excedit
recipientem; quia
sensus tristatur in extremis et in
mediis delectatur. aut attenditur, in quantum tenet
rationem efficaciae et impressionis, quae tunc est proportionalis,
quando
agens imprimendo replet indiigentiam
patientis, et hoc est saluare et nutrire ipsum, quod maxime apparet
in gustu et tactu. et sic per oblectationem delectabilia exteriora secundum
triplicem
rationem delectandi per
similitudinem intrat in
animam.
6. Post hanc apprehensionem et oblectationem fit
diiudicatio, qua non solum diiudicatur, utrum hoc sit album uel nigrum, quia hoc
pertinet ad
sensum
particularem; non solum, utrum sit salubre uel
nociuum, quia hoc pertinet ad
sensum interiorem; uerum etiam qua diiudicatur
et
ratio redditur, quare hoc delectat; et in hoc actu inquiritur de
ratione delectationis, quae in
sensu percipitur ab
obiecto. hoc est autem, cum quaeritur
ratio pulchri, suauis et salubris: et inuenitur, quod haec est
proportio
aequalitatis.
ratio autem
aequalitatis est eadem in magnis et parius nec
extenditur dimensionibus nec succedit seu transit cum transeuntibus nec
motibus alteratur. abstrahit igitur a
loco, tempore et
motu ac per hoc est incommutabilis,
incircumscriptibilis, indeterminabilis et omnino spiritualis. diiudicatio igitur
est
actio, quae
speciem
sensibilem, sensibiliter per
sensus acceptam, introire facit depurando et abstrahendo in
potentiam intellectiuam. et sic totus iste
mundus introire habet in
animam humanam per portas
sensuum secundum tres
operationes praedictas.
7. Haec autem omnia sunt uestigia, in quibus speculari possumus Deum nostrum.
≈ Nam cum species apprehensa sit
similitudo in
medio genita et deinde ipsi organo impressa et
per illam impressionem in suum
principium, scilicet in
obiectum cognoscendum, ducat; manifeste insinuat, quod illa
lux
aeterna generat ex se
similitudinem seu splendorem coaequalem,
consubstantialem et coaeternalem; et quod Ille qui est
imago inuisibilis Dei et splendor gloriae et
figura
substantiae Eius, qui ubique est per primam
Sui
generationem, sicut
obiectum in toto
medio Suam generat
similitudinem, per gratiam
unionis unitur, sicut
species corporali organo, indiuiduo
rationalis
naturae, ut per illam
unionem nos reduceret ad Patrem sicut ad fontale
Principium et
Obiectum. sic ergo omnia cognoscibilia habent
sui
speciem generare, manifeste proclamant, quod in illis tanquam in
speculis uideri potest aeterna
generatio
Verbi,
Imaginis et Filii a Deo Patre aeternaliter
emanantis.
8. Secundum hunc modum
species delectans ut speciosa, suauis et salubris insinuat, quod in
illa prima
specie est prima speciositas, suauitas et salubritas, in qua est
summa
proportionalitas et
aequalitas ad generantem, in qua est uirtus,
non per phantasma, sed per ueritatem
apprehensionis illabens; in qua est impressio saluans et sufficiens
et omnem apprehendentis indigentiam expellens. si ergo "delectatio est
coniunctio conuenientis cum conuenienti"; et solius Dei
similitudo tenet
rationem summe speciosi, suauis et salubris;
et unitur secundum ueritatem et secundum intimitatem et secundum plenitudinem
replentem omnem capacitatem: manifeste uideri potest, quod in solo Deo est
fontalis et uera delectatio et quod ad ipsam ex omnibus delectationibus
manuducimur requirendam.
9. Excellentiori autem modo et immediatiori diiudicatio ducit nos in
aeternam ueritatem certius speculandam. si enim diiudicatio habet fieri per
rationem abstrahentem a
loco, tempore et mutabilitate ac per hoc a dimensione, successione
et transmutatione, per
rationem immutabilem et incircumscriptibilem
et interminabilem; nihil autem est omnino immutabile, incircumsciptibile et
interminabile, nisi quod est aeternum: omne autem quod est aeternum, est Deus,
uel in Deo: si ergo omnia, quaecumque certius diiudicamus, per huiusmodi
rationem diiudicamus; patet, quod Ipse est
ratio omnium
rerum et regula infallibilis et
lux
ueritatis, in qua cuncta relucent infallibiliter, indelebiliter, indubitanter,
irrefragabiliter, indiiudicabiliter, incommutabiliter, incoarctabiliter,
interminabiliter, induisibiliter et intellectualiter. et
ideo
leges illae, per quas iudicamus certitudinaliter de omnibus
sensibilibus, in nostram considerationem uenientibus; cum sint
infallibiles et indubitabiles
intellectui apprehendentis, sint indelebiles a
memoria recolentis tanquam semper praesentes, sint irrefragabiles
et indiiudicabiles
intellectui iudicantis, quia, ut dicit
Augustinus, "nullus de eis iudicat, sed per illas". necesse est eas esse
incommutabiles et incorruptibiles tanquam necessarias, incoarctabiles tanquam
incircumscriptas, interminabiles tanquam aeternas, ac per hoc indiuisibiles
tanquam
intellectuales et incorporeas, non factas; sed
increatas, aeternaliter existentes in arte aeterna, a qua, per quam et secundum
quam formantur formosa omnia: et
ideo nec certitudinaliter iudicari possunt
nisi per illam quae non tantum fuit
forma cuncta producens, uerum etiam cuncta conseruans et
distinguens, tanquam
ens in omnibus
formam tenens et regula dirigens, et per quam diiudicat
mens
nostra cuncta, quae per
sensus intrant in ipsam.
10. Haec autem speculatio dilatatur secundum considerationem
septem
differentiarum
numerorum, quibus quasi septem gradibus
conscenditur in Deum, secundum quod ostendit Augustinus in
libro de
Vera Religione et in sexto Musicae, ubi
assignat
differentias
numerorum gradatim conscendentium ab his
sensibilibus usque ad Opificem omnium, ut in omnibus uideatur Deus.
Dicit enim
numeros esse in corporibus est maxime in sonis et uocibus, et hos
uocat sonantes;
numeros ab his abstractos et in
sensibus nostris
receptos, et hos uocat occursores;
numeros ab
anima procedentes in corpus, sicut patet in
gesticulationibus, et hos uocat progressores;
numeros in delectationibus
sensuum ex conuersione
intentionis super
speciem receptam, et hos uocat sensuales;
numeros in
memoriam retentos, et hos uocat memoriales;
numeros etiam, per quos de his omnibus iudicamus, et hos uocat
iudiciales, qui ut dictum est
necessario sunt supra mentem tanquam infallibiles et
indiiudicabiles. ab his autem imprimuntur mentibus nostris
numeri
artificiales, quos tamen inter illos gradus
non enumerat Augustinus, quia connexi sunt iudicialibus; et ab his manant
numeri progressores, ex quibus creantur numerosae
formae artificiatorum, ut a summis per
media ordinatus fiat
descensus ad infima. ad hos etiam gradatim ascendimus a
numeris sonantibus, mediantibus occursoribus, sensualibus et
memorialibus. Cum igitur omnia sint puclra et quodam
modo delectabilia, et pulcritudo et delectatio non sint absque
proportione, et
proportio primo sit in
numeris: necesse est omnia esse numerosa, ac per hoc "
numerus est praecipuum in
animo Conditoris
exemplar" et in
rebus
praecipuum uestigium ducens in
Sapientiam. quod cum sit omnibus
euidentissimum et Deo propinquissimum, propinquissime quasi per septem
differentias ducit in Deum et dacit Eum cognosci in cunctis
corporalibus et
sensibilibus, dum numerosa apprehendimus, in
numerosis
proportionibus delectamur et per numerosarum
proportionum leges irrefragabiliter iudicamus.
11. Ex his duobus gradibus primis, quibus manuducimur ad speculandum Deum in
uestigiis quasi ad modum duarum alarum descendentium circa pedes,
colligere possumus, quod omnes
creaturae istius
sensibilis
mundi
animum contemplantis et sapientis ducunt in Deum aeternum, pro eo,
quod illius Primi
Principii potentissimi, sapientissimi et
optimi, illius aeternae Originis,
Lucis et plenitudinis, illius, inquam, Artis
efficientis, exemplantis et ordinantis sunt
umbrae, resonantiae et picturae, sunt uestigia, simulacra et
spectacula nobis ad contuendum Deum proposita et
signa diuinitus data; quae, inquam, sunt exemplaria uel potius
exemplata, proposita mentibus adhuc rudibus et
sensibilibus, ut per sensibilia, quae uident, transferantur ad
intelligibilia, quae non uident, tanquam per
signa ad signata.
12. Significant autem huiusmodi creaturae huius
mundi
sensibilis inuisibilia Dei, partim quia Deus est omnis
creaturae origo,
exemplar et
finis, et omnis
effectus est
signum
causae, et exemplatum
exemplaris, et uia
finis, ad quem ducit; partim ex
propria repraesentatione; partim ex prophetica praefiguratione;
partim ex angelica
operatione; partim ex superaddita
institutione.omnis enim
creatura ex
natura est illius aeternae
sapientiae quaedam effigies et
similitudo, sed specialiter illa, quae in
libro Scripturae per
Spiritum prophetiae assumta est ad spiritualium praefigurationem;
specialius autem illae
creaturae, in quarum effigie angelico
ministerio uoluit apparere;
specialissime uero ea, quam uoluit ad significandum instituere,
quae tenet non solum
rationem
signi secundum
nomen
commune, uerum etiam Sacramenti.
13. Ex quibus omnibus colligitur, quod inuisibilia Dei a creatura
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur, ita, ut qui nolunt ista aduertere et Deum in his omnibus
cognoscere, benedicere et amare, inexcusabiles sint, dum nolunt
transferri de tenebris in admirabile
lumen Dei. Deo autem gratias per Iesum Christum Dominum nostrum,
qui nos de tenebris transtulit in admirabile
lumen Suum, dum per haec lumina exterius data ad speculum mentis
nostrae, in quo relucent diuina, disponimur ad reintrandum.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997