ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Caput III
De speculatione Dei per Suam
imaginem naturalibus
potentiis insignitam
1. Quonuiam autem duo gradus praedicti, ducendo nos in Deum per uestigia Sua,
per quae in cunctis creaturis relucet, manuduxerunt nos usque ad
hoc, ut ad nos reintraremus, in mentem scilicet nostram, in qua diuina relucet
imago; hinc est, quod iam tertio
loco, ad nosmetipsos intrantes et quasi atrium forinsecus
relinquentes, in
sanctis, scilicet anteriori parte tabernaculi,
conari debemus per speculum uidere Deum: ubi ad
modum candelabri relucet
lux
ueritatis in facie nostrae mentis, in qua scilicet resplendet
imago beatissimae Trinitatis. Intra igitur ad te et uide, quoniam
mens tua amat feruentissime semetipsam; nec se posset amare, nisi
nosset; nec se nosset, nisi sui meminisset, quia nihil capimus per
intelligentiam, quod non it praesens apud nostram
memoriam, et ex hoc aduertis
animam tuam triplicem habere
potentiam, non oculo carnis, sed oculo
rationis considera igitur harum trium
potentiarum
operationes et
habitudines, et uidere poteris Deum per te tanquam per
imaginem, quod est uidere per speculum in aenigmate.
2. Operatio autem
memoriae est retentio et repraesentatio non
solum praesentium, corporalium et temporalium, uerum etiam succedentium,
simplicium et sempiternalium. ≈ Retinet namque
memoria praeterita per recordationem, praesentia per
susceptionem, futura per praeuisionem. ≈ Retinet etiam simplicia,
sicut
principia quantitatum continuarum et discretarum, ut punctum,
instans et
unitatem, sine quibus impossibile est meminisse aut
cogitare ea quae principiantur per haec. ≈ Retinet nihilominus
scientiarum
principia et dignitates ut sempiternalia et
sempiternaliter, quia nunquam potest sic obliuisci eorum, dum
ratione utatur, quin ea audita approbet et eis assentiat, non
tanquam de nouo percipiat, sed tanquam sibi innata et familiaria recognoscat;
sicut patet, si proponatur alicui "de quolibet affirmatio, uel
negatio", uel "omne totum maius sua parte", uel quaecumque alia
dignitas, cui non est contradicere "ad interius
rationem". Ex igitur retentione actuali omnium temporalium,
praeteritorum scilicet, praesentium et futurorum, habet effigiem
aeternitatis, cuius praesen indiusibile ad omnia tempora se
extendit. ≈ Ex secunda apparet, quod ipsa non solum habet ab exteriori formari
per phantasmata, uerum etiam a superiori suspiciendo simplices
formas, quae non possunt introire per portas
sensuum et
sensibilium
phantasias. ≈ Ex tertia habetur, quod ipsa habet
lucem
incommutabilem sibi praesentem, in qua meminit inuariabilium ueritatum. ≈ Et sic
per
operationes
memoriae apparet, quod ipsa
anima est
imago Dei et
similitudo adeo sibi praesens et Eum habens praesentem, quod cum
actu capit et per
potentiam "capax Eius est et particeps esse
potest".
3. Operatio autem uirtutis intellectiuae est in perceptione
intellectus
terminorum,
propositionum et illationum. ≈ Capit autem
intellectus
terminorum significata, cum comprehendit, quid
est unumquodque per
definitionem. sed
definitio habet fieri per superiora, et illa per superiora definiri
habent, usquequo ueniatur ad suprema et
generalissima, quibus ignoratis non possunt intelligi definitiue
inferiora. nisi igitur cognoscatur, quid est
ens
per se, non potest plene
sciri
definitio alicuius specialis
substantiae. nec
ens per se cognosci potest, nisi cognoscatur
cum suis
conditionibus, quae sunt
unum, uerum,
bonum.
ens
autem, cum possit
cogitari ut diminutum et completum, ut
imperfectum et ut perfectum, ut
ens in
potentia et ut
ens in actu, ut
ens
secundum quid et ut
ens
simpliciter, ut
ens in parte et ut
ens
totaliter, ut
ens transiens et ut
ens manens, ut
ens
per aliud et ut
ens per se, ut
ens permixtum non-
enti
et ut
ens purum, ut
ens dependens et ut
ens
absolutum, ut
ens posterius et ut
ens
prius, ut
ens mutabile et ut
ens immutabile, ut
ens
simplex et ut
ens
compositum: cum "priuationes et
defectus nullatenus possint cognosci nisi per
positiones", non uenit
intellectus noster ut plene resoluens
intellectum alicuius
entium creatorum, nisi iuuetur ab
intellectu
Entis purissimi, actualissimi, completissimi
et
absoluti, quod est
ens
simpliciter et aeternum, in quo sunt
rationes omnium in sua puritate. quomodo autem sciret
intellectus hoc esse
ens defectiuum et incompletum, si nullam
haberet
cognitionem
entis absque omni
defectu? et sic de aliis
conditionibus praelibatis.
Intellectum autem
propositionum tunc
intellectus dicitur ueraciter comprehendere, cum certitudinaliter
scit illas ueras esse; et hoc
scire est
scire, quoniam non potest falli in illa comprehensione. scit enim,
quod ueritas illa non potest aliter se habere, scit igitur, illam ueritatem esse
incommutabilem. sed cum ipsa
mens nostra sit commutabilis, illam sic
incommutabiliter relucentem non potest uidere nisi per aliquam
lucem
omnino incommutabiliter radiantem, quam impossibilie est esse
creaturam mutabilem. scit igitur in illa
luce,
quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc
mundum, quae est
lux uera et
Verbum in
principio apud Deum.
Intellectum uero illationis tunc ueraciter percipit noster
intellectus, quando uidet, quod conclusio
necessario sequitur ex praemissis; quod non solum uidet in
terminis
necessariis, uerum etiam in
contingentibus, et "si homo currit, homo mouetur". hanc autem
necessariam
habitudinem percipit non solum in
rebus
entibus, uerum etiam in non-
entibus. sicut enim homine existente sequitur "si homo currit, homo
mouetur", sic etiam non existente. huiusmodi igitur illationis
necessitas non uenit ab existentia
rei
in
materia, quia est
contingens, nec ab existentia
rei
in
anima, quia tunc esset
fictio, si non esset in
re: uenit igitur ab exemplaritate in arte
aeterna, secundum quam
res habent
aptitudinem et
habitudinem ad inuicem secundum illius
aeternae artis repraesentationem. omnis igitur, ut dicit Augustinus de
Vera Religione, uere ratiocinantis
lumen accenditur ab illa ueritate et ad ipsam nititur peruenire. ≈
Ex quo manifeste apparet, quod coniunctus sit
intellectus noster ipsi aeternae ueritati, dum non nisi per illam
docentem nihil uerum potest certitudinaliter capere. uidere igitur per te potes
ueritatem, quae te docet, si te concupiscentiae et phantasmata non impediant et
se tanquam nubes inter te et ueritatis radium non interponant.
4. Operatio autem uirtutis elecliuae attenditur in consilio, iudicio
et desiderio. ≈ Consiliumautem est in inquirendo, quid sit melius, hoc an illud.
sed melius non dicitur nisi per accessum ad optimum; accessus autem est secundum
maiorem assimilationem; nullus ergo scit, utrum hoc sit illo melius, nisi sciat
illud optimo magis
assimilari. nullus autem scit aliquid alii
magis
assimilari, nisi illud cognoscat; non enim scio hunc esse similem
Petro, nisi sciam uel cognoscam Petrum: omni igitur consilianti
necessario est impressa
notio summi
boni. Iudicium autem certum de consiliabilibus
est per aliquam legem. nullus autem certitudinaliter iudicat per legem, nisi
certus sit, quod illa
lex recta est et quod ipsam iudicare non
debet; sed
mens nostra iudicat de se ipsa cum igitur non possit iudicare de
lege, per quam iudicat,
lex illa superior est mente nostra, et per
hanc iudicat, secundum quod sibi impressa est. nihil autem est superior mente
humana, nisi solus Ille qui fecit eam: igitur in iudicando deliberatiua nostra
pertingit ad diuinas leges, si plena resolutione dissoluat. Desiderium autem
principaliter est illius, quod maxime ipsum mouet. maxime autem mouet quod
maxime amatur; maxime autem amatur esse
beatum;
beatum autem esse non habetur nisi per optimum
et
finem ultimum: nihil igitur appetit humanum desiderium nisi quia
summum
bonum; uel quia est ad illud, uel quia habel aliquam effigiem
illius. tanta est uis summi
boni, ut nihil nisi per illius desiderium a
creatura possit amari, quae tunc fallitur et errat, cum effigiem et
simulacrum pro ueritate acceptat. Vide igitur. quomodo
anima Deo est propinqua et quomodo
memoria in
aeternitatem,
intelligentia in ueritatem, electiua
potentia ducit in bonitatem summam secundum
operationes suas.
5. Secundum autem harum potentiarum
ordinem et originem et
habitudinem ducit in ipsam beatissimam Trinitatem. ≈ Nam ex
memoria oritur
intelligentia ut ipsius proles, quia tunc intelligimus, cum
similitudo, quae est in
memoria, resultat in acie
intellectus, quae nihil aliud est quam uerbum; ex
memoria et intellgentia spiratur
amor
tanquam nexus amborum. haec tria, scilicet
mens
generans, uerbum et
amor, sunt in
anima quoad
memoriam,
intelligentiam et uoluntatem, quae sunt consubstantiales,
coaequales et coaeuae, se inuicem circumincedentes. si igitur Deus perfectus est
spiritus, habet
memoriam,
intelligentiam et uoluntatem, habet et
Verbum genitum et
Amorem spiratum, qui
necessario distinguuntur, cum Vnus ab Altero producatur, non
essentialiter, non
accidentaliter, ergo personaliter. Dum igitur
mens
se ipsam considerat, per se tanquam per speculum consurgit ad speculandam
Trinitatem beatam Patris,
Verbi et
Amoris, trium
personarum coaeternarum, coaequalium et
consubstantialium, ita, quod Quilibet in Quolibet est Aliorum, Vnus tamen non
est Alius, sed Ipsi Tres sunt
unus Deus.
6. Ad hanc speculationem, quam habet
anima de suo
principio trino et
uno
per trinitatem suarum
potentiarum, per quas est
imago Dei, iuuatur per lumina
scientiarum, quae ipsam perficiunt et informant et Trinitatem
beatissimam tripliciter repraesentant. ≈ Nam omnis philosophia aut est naturalis
aut
rationalis aut moralis. prima agit de
causa
essendi et
ideo
ducit in
potentiam Patris, secunda de
ratione intelligendi et
ideo
ducit in
sapientiam
Verbi, tertia de
ordine uiuendi et
ideo ducit in bonitatem
Spiritus
Sancti. Rursus prima diuiditur in
metaphysicam,
mathematicam et physicam. et prima est de
rerum
essentiis, secunda de
numeris et
figuris, tertia de
naturis, uirtutibus et
operationibus diffusiuis. et
ideo
prima in Primum
Principium Patrem, secunda in Eius
imaginem Filium, tertia ducit in
Spiritus
Sancti
donum. Secunda diuiditur in grammaticam, quae facit potentes ad
exprimendum; in logicam, quae facit perspicaces ad arguendum; in rhetoricam,
quae facit habiles ad persuadendum siue mouendum. et hoc similiter insinuat
mysterium ipsius Beatissimae Trinitatis. Tertia diuiditur in monasticam,
oeconomicam et politicam. et
ideo prima insinuat Primi
Principii innascibilitatem, secunda Filii familiaritatem, tertia
Spiritus
Sancti liberalitatem.
7. Omnes autem hae scientiae habent regulas certas et
infallibiles tanquam lumina et radios descendentes a lege aeterna in mentem
nostram. et
ideo
mens nostra tantis splendoribus irradiata et
superfusa, nisi sit caeca, manuduci potest per semetipsam ad contemplandam illam
lucem aeternam. huius autem
lucis
irradiatio et consideratio sapientes suspendit in admirationem et econtra
insipientes, qui non credunt, ut intelligant, ducit in perturbationem, ut
impleatur illud propheticum: illuminans Tu mirabiliter a montibus aeternis,
turbati sunt omnes insipientes corde.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997