ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Caput IV
De speculatione Dei in Sua
imagine
donis gratuitis
reformata
1. Sed quoniam non solum per nos transeundo, uerum etiam in nobis contingit
contemplari Primum Principium, et hoc maius est quam praeceden,
ideo hic
modus considerandi quartum obtinet
contemplationis gradum. mirum autem uidetur, cum ostensum sit, quod
Deus sit ita propinquus mentibus nostris, quod tam paucorum est in se ipsis
Primum
Principium speculari. sed
ratio est in promptu, quia
mens
humana, sollicitudinibus distracta, non intrat ad se per
memoriam, phantasmatibus obnubilata, non redit ad se per
intelligentiam, concupiscentiis illecta, ad se ipsam nequaquam
reuertitur per desiderium suauitatis internae et laetitiae spirituallis.
ideo
totaliter in his
sensibilibus iacens non potest ad se tanquam
ad Dei
imaginem reintrare.
2. Ed quoniam ubi quis ceciderit, necesse habet ibidem recumbere, nisi
apponat quis et adiiciat, ut resurgat, non potuit anima nostra perfecte ab his
sensibilibus releuari ad contuitum sui et aeternae
Veritatis in se ipsa, nisi
Veritas, assumta
forma humana in Christo, fieret sibi scala
reparans priorem scalam, quae fracta fuerat in Adam.
Ideo
quantumcumque sit illuminatus quis lumine
naturae et
scientiae acquisitae, non potest intrare in
se, ut in se ipso delectetur in Domino, nisi mediante Christo, qui dicit: Ego
sum ostium. per Me si quis introierit, saluabitur et ingredietur et egredietur
et pascua inueniet. ad hoc autem ostium non appropinquamus, nisi ipsum credamus,
speremus et amemus. necesse est igitur, si reintrare uolumus ad fruitionem
Veritatis tanquam ad paradisum, quod ingrediamur per
fidem, spem et caritatem mediatoris Dei et hominum Iesu Christi,
qui est tanquam lignum uitae in
medio paradisi.
3. Superuestienda est igitur imago mentis nostrae tribus uirtutibus
theologicis, quibus
anima purificatur, illuminatur et perficitur,
et sic
imago reformatur et conformis supernae Ierusalem efficitur et
pars
Ecclesiae militantis, quae est proles, secundum Apostolum, Ierusalem caelestis
ait enim: illa quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. ≈
Anima igitur credens, sperans et amans Iesum Christum, qui est
Verbum incarnatum, increatum et inspiratum, scilicet uia, ueritas
et uita; dum per
fidem credit in Christum tanquam in
Verbum increatum, quod est
Verbum et splendor Patris, recuperat spiritualem auditum et uisum,
auditum ad suscipiendum Christi
sermones, uisum ad considerandum illius
lucis
splendores. dum autem spe suspirat ad suscipiendum
Verbum inspiratum, per desiderium et
affectum recuperat spiritualem olfactum. dum caritate complectitur
Verbum incarnatum, ut suscipiens ab Ipso delectationem et ut
transiens in Illud per ecstaticum
amorem recuperat gustum et tactum. quibus
sensibus recuperatis, dum Sponsum suum uidet et audit, odoratur,
gustat et amplexatur, decantare potest tanquam sponsa Canticum canticorum, quod
factum fuit ad exercitium
contemplationis secundum hunc quartum gradum,
quem nemo capit, nisi qui accipit, quia magis est in
experientia affectuali quam in consideratione
rationali in hoc namque gradu reparatis
sensibus interioribus ad sentiendum summe pulcrum, audiendum summe
harmonicum, odorandum summe odoriferum, degustandum summe suaue, apprehendendum
summe delectabile disponitur
anima ad mentales excessus, scilicet per
deuotionem, admirationem et exsultationem secundum illas tres exclamationes,
quae fiunt in Canticis canticorum quarum prime fit per abundantiam deuotionis,
per quam fit
anima sicut uirgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris; secunda
per excellentiam admirationis, per quam fit
anima sicut aurora, luna et sol, secundum processum
illuminationum suspendentium
animam ad admirandum Sponsum consideratum; tertuia per
superabundantiam exsultationis, per quam fit
anima suauissimae delectationis deliciis affluens, innixa totaliter
super Dilectum suum.
4. Quibus adeptis efficitur spiritus noster hierarchicus ad conscendendum
sursum secundum conformitatem ad illam Ierusalem supernam, in quam nemo intrat,
nisi prius per gratiam ipsa in cor descendat, sicut uidit Ioannes in Apocalypsi
sua. tunc autem in cor descendit, quando per reformationem
imaginis, per uirtutes theologicas et per oblectationes
spiritualium
sensuum et suspensiones excessuuum efficitur
spiritus noster hierarchicus, scilicet purgatus, illuminatus et
perfectus. ≈ Sic etiam gradibus nouem
ordinum insignitur, dum ordinate in eo interius disponitur
nuntiatio dictatio ductio ordinatio roboratio imperatio
susceptio reuelatio unctio, quae gradatim correspondent nouem
ordinibus Angelorum, ita quod primi trium praedictorum gradus
respiciunt in mente humana
naturam, tres sequentes industriam et tres
postremi gratiam. quibus
habitis
anima intrando in se ipsam intrat in supernam Ierusalem, ubi
ordines Angelorum considerans uidet in eis Deum, qui habitans in
eis omnes eorum operatur
operationes. unde dicit Bernardus ad Eugenium,
quod "Deus in Seraphim amat ut caritas, in Cherubim nouit ut ueritas, in Thronis
sedet ut aequitas, in Dominationibus dominatur ut maiestas, in Principatibus
regit ut
principium, in
Potestatibus tuetur ut salus, in
Virtutibus operatur ut uirtus, in Archangelis reuelat ut
lux,
in Angelis assistit ut pietas". ex quibus omnibus uidetur Deus omnia in omnibus
per
contemplationem Ipsius in mentibus, in quibus habitat per
dona affluentissimae caritatis.
5. Ad huius autem speculationis gradum specialiter et praecipue
adminiculatur consideratio sacrae Scripturae diuinitus immissae, sicut
philosophia ad praecedentem. sacra enim Scriptura principaliter est de operibus
reparationis. unde et ipsa praecipue agit de
fide, spe et caritate, per quas uirtutes habet
anima reformari, et
specialissime de caritate. de qua dicit Apostolus, quod est
finis praecepti, secundum quod est de corde puro et conscientia
bona et
fide non ficta. ipsa est plenitudo Legis, ut
dicit idem. et Saluator noster asserit totam Legem Prophetasque pendere in
duobus praeceptis eiusdem, scilicet
dilectione Dei et proximi; quae duo innuuntur in
uno
sponso Ecclesiae Iesu Christo, qui simul est proximus et Deus, simul frater et
dominus, simul etiam rex et amicus, simul
Verbum increatum et incarnatum, formator noster et reformator, ut
alpha et omega; qui etiam summus hierarcha est, purgans et illuminans et
perficiens sponsam, scilicet totam Ecclesiam et quamlibet
animam
sanctam.
6. De hoc igitur hierarcha et ecclesiastica hierarchia est tota sacra
Scriptura, per quam docemur purgari, illuminari et perfici, et hoc secundum
triplicem legem in ea traditam, scilicet naturae, Scripturae et gratiae; uel potius secundum triplicem
partem eius principalem, legem scilicet Moysaicam purgantem, reuelationem
propheticam illustrantem et eruditionem euangelicam perficientem; uel potissimum
secundum triplicem eius
intelligentiam spiritualem: tropologicam, quae
purgat ad honestatem uitae; allegoricam, quae illuminat ad claritatem
intelligentiae; anagogicam, quae perficit per excessus mentales et
sapientiae perceptiones suauissimas, secundum uirtutes praedictas
tres theologicas et
sensus spirituales reformatos et excessus tres
supradictos et
actus mentis hierarchicos, quibus ad interiora
regreditur
mens nostra, ut ibidem speculetur Deum in splendoribus
Sanctorum et in eisdem tanquam in cubilibus dormiat in pace et
requiescat Sponso adiurante, quod non excitetur, donec de eius uoluntate
procedat.
7. Ex his autem duobus gradibus mediis, per quos ingredimur ad contemplandum Deum intra nos tanquam
in speculis
imaginum creatarum, et hoc quasi ad
modum alarum expansarum ad uolandum, quae tenebant
medium
locum, intelligere possumus, quod in diuina
manuducimur per ipsius
animae
rationalis
potentias naturaliter insitas quantum ad earum
operationes,
habitudines et
habitus scientiales; secundum quod apparet ex tertio gradu. ≈
Menuducimur etiam per ipsius
animae
potentias reformatas, et hoc gratuitis uirtutibus,
sensibus spiritualibus et mentalibus excessibus; sicut patet ex
quarto. manuducimur nihilominus per hierarchicas
operationes, scilicet purgationis,
illuminationis et
perfectionis mentium humanarum, per
hierarchicas reuelationes sacrarum Scripturarum nobis per Angelos datarum,
secundum illud Apostoli, quod
Lex data est per Angelos in manu Mediatoris.
et tandem manuducimur per hierarchias et hierarchicos
ordines, qui in mente nosrta disponi habent ad
instar supernae Ierusalem.
8. Quibus omnibus luminibus intellectualibus
mens nostra repleta a diuina
Sapientia tanquam domus Dei inhabitatur, effecta Dei filia, sponsa
et amica; effecta Christi capitis membrum, soror et coheres; effecta nihilominus
Spiritus
Sancti templum, fundatum per
fidem, eleuatum per spem et Deo dedicatum per mentis et corporis
sanctitatem. quod totum facit sincerissima caritas Christi, quae diffunditur in
cordibus nostris per
Spiritum
Sanctum, qui datus est nobis, sine quo
Spiritu non possumus
scire secreta Dei sicut enim quae sunt hominis
nemo potest
scire nisi
spiritus hominis, qui est in illo; ita et quae
sunt Dei nemo scict nisi
Spiritus Dei. ≈ In caritate igitur radicemur
et fundemur, ut possimus comprehendere cum omnibus
Sanctis, quae sit longitudo
aeternitatis, quae latitudo liberalitatis, quae sublimitas
maiestatis et quod profundum
sapientiae iudicantis.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997