ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Prologus
1. In principio Primum
Principium, a quo cunctae
illuminationes descendunt tanquam a Patre luminum, a quo est omne
datum optimum et omne
donum perfectum, Patrem scilicet aeternum,
inuoco per Filium Eius, Dominum nostrum Iesum Christum, ut intercessione
sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu
Christi, et
beati Francisci, ducis et patris nostri, det illuminatos oculos
mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis illius, quae exsuperat
omnem
sensum. quam pacem euangelizauit et dedit Dominus noster Iesus
Christus, cuius
praedicationis repetitor fuit pater noster
Franciscus, in omni sua
praedicatione pacem in
principio et in
fine annuntians, in omni salutatione pacem
optans, in omni
contemplatione ad ecstaticam pacem suspirans,
tanquam ciuis illius Ierusalem, de qua dicit uir ille pacis, qui cum his qui
oderunt pacem erat pacificus: rogate quae ad pacem sunt Ierusalem. sciebat enim,
quod thronus Salomonis non erat nisi in pace, cum scriptum sit: in pace factus
est
locus Eius, et habitatio Eius in Sion.
2. Cum igitur exemplo beatissimi patris Francisci hanc pacem anhelo spiritu quaererem, ego peccator, qui
loco ipsius patris beatissimi post eius transitum septimus in
generali fratrum ministerio per omnia indignus succedo, contigit, ut nutu diuino
circa
Beati ipsius transitum anno trigesimo tertio ad montem Aluernae
tanquam ad
locum quietum
amore quaerendi pacem
spiritus declinarem, ibique existens, dum mente tractarem aliquas
mentales ascensiones in Deum, inter alia occurrit illud miraculum, quod in
praedicto
loco contigit ipsi
beato Francisco, de uisione scilicet Seraph
alati ad
instar Crucifixi in cuius consideratione statim uisum est mihi,
quod uisio illa praetenderet ipsius patris suspensionem in contemplando et uiam,
per quam peruenitur ad eam.
3. Nam per senas alas illas recte intelligi possunt sex illuminationum suspensiones, quibus
anima quasi quibusdam gradibus uel itineribus disponitur, ut
transeat ad pacem per ecstaticos excessus
sapientiae Christianae, uia autem non est nisi per ardentissimum
amorem Crucifixi, qui adeo Paulum ad tertium caelum
raptum transformauit in Christum, ut diceret Christo confixus sum
cruci; uiuo autem; iam non ego, uiuit uero in me Christus; qui etiam adeo mentem
Francisci absorbuit, quod
mens in carne patuit, dum sacratissima
passionis stigmata in corpore suo ante mortem per biennium
deportauit. effigies igitur sex alarum seraphicarum insiniuat sex
illuminationes scalares, quae a
creaturis incipiunt et perducunt usque ad Deum, ad quem nemo intrat
recte nisi per Crucifixum. nam qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde,
ille fur est et latro. si quis uero per hoc ostium introierit, ingredietur et
egredietur et pascua inueniet. propter quod dicit Ioannes in Apocalypsi:
beati qui lauant uestimenta sua in sanguine Agni, ut sit
potestas eorum in ligno uitae, et per portas ingrediantur
ciuitatem; quasi dicat, quod per
contemplationem ingredi non potest Ierusalem supernam, nisi per
sanguinem Agni intret tanquam per portam. non enim dispositus est aliquo
modo ad
contemplationes diuinas, quae ad mentales
ducunt excessus, nisi cum Daniele sit uir desideriorum. desideria autem in nobis
inflammantur dupliciter, scilicet per clamorem
orationis, quae rugire facit a gemitu cordis, et per fulgorem
speculationis, qua
mens ad radios
lucis
directissime et intensissime se conuertit.
4. Igitur ad gemitum orationis per Christum crucifixum, per cuius
sanguinem purgamur a sordibus uitiorum, primum quidem lectorem inuito, ne forte
credat, quod sibi sufficiat
lectio sine unctione,
speculatio sine deuotione, inuestigatio sine admiratione,
circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate,
scientia sine caritate,
intelligentia sine humilitate, studium absque diuina gratia,
speculum absque
sapientia diuinitus inspirata. ≈ Praeuentis
igitus diuina gratia, humilibus et piis, compunctis et deuotis, unctis oleo
laetitiae et amatoribus diuinae
sapientiae et eius desiderio inflammatis, uacare uolentibus ad Deum
magnificandum, admirandum et etiam degustandum,
speculationes subiectas propono, insinuans, quod parum aut nihil
est speculum exterius propositum, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et
politum. exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem,
antequam oculos eleues ad radios
sapientiae in eius speculis relucentes, ne forte ex ipsa radiorum
speculatione in grauiorem incidas foueam tenebrarum.
5. Placuit autem distinguere tractatum in septem capitula, praemittendo
titulos ad faciliorem intelligentiam dicendorum. rogo igitur, quod
magis pensetur
intentio scribentis quam
opus, magis dictorum
sensus quam
sermo incultus, magis ueritas quam uenustas, magis exercitatio
affectus quam eruditio
intellectus. quod ut fiat, non est harum
speculationum progressus perfunctorie transcurrendus, sed
morosissime ruminandus.
Explicit Prologus
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997