ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Caput V
De speculatione Diuinae Vnitatis per Eius
nomen primarium, quod est Esse
1. Quoniam autem contingit contemplari Deum non solum extra nos et intra nos,
uerum etiam supra nos: extra per uestigium, intra per imaginem et supra per
lumen, quod est signatum supra mentem nostram,
quod est
lumen
Veritatis aeternae, cum "ipsa
mens
nostra immediate ab ipsa
Veritate formetur"; qui exercitati sunt in
primo
modo, intrauerunt iam in atrium ante tabernaculum; qui uero in
secundo, intrauerunt in
sancta, qui autem in tertio, intrat cum summo
Pontifice in
Sancta
sanctorum, ubi supra Arcam sunt Cherubim
gloriae obumbrantia propitiatorium per quae intelligimus duos
modos seu gradus contemplandi Dei inuisibilia et aeterna, quorum
unus
uersatur circa essentialia Dei, alius uero circa
propria
personarum.
2. Primus modus primo et principaliter defigit aspectum in ipsum esse,
dicens, quod Qui est est primum
nomen Dei. secundus
modus defigit aspectum in ipsum
Bonum, dicens hoc esse primum
nomen Dei. primen spectat potissime ad Vetus Testamentum, quod
maxime praedicat Diuinae
Essentiae
unitatem; unde dictum est Moysi: Ego sum Qui sum; secundum ad
Nouum, quod
determinat
Personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris et Filii et
Spiritus
Sancti.
ideo
magister noster Christus, uolens adolescentem, qui seruauerat Legem, ad
euangelicam leuare
perfectionem,
nomen Bonitatis Deo principaliter et praecise atrribuit. nemo,
inquit,
bonus nisi solus Deus. Damascenus igitur sequens Moysen dicit, quod
Qui est est primum
nomen Dei; Dionysius sequens Christum dicit,
quod
Bonum est primum
nomen Dei.
3. Volens igitur contemplari Dei inuisibilia quoad essentiae
unitatem primo defigat aspectum in ipsum esse
et uideat ipsum esse adeo in se certissimum, quod non potest
cogitari non esse, quia ipsum esse purissimum non occurrit nisi in
plena fuga non-esse, sicut et nihil in plena fuga esse sicut igitur omnino nihil
nihil habet de esse nec de eius
conditionibus; sic econtra ipsum esse nihil
habet de non-esse, nec actu nec
potentia, nec secundum ueritatem
rei
nec secundum
aestimationem nostram. cum autem non-esse
priuatio sit
essendi, non cadit in
intellectum nisi per esse; esse autem non cadit per aliud, quia
omne, quod intelligitur, aut intelligitur ut non
ens,
aut ut
ens in
potentia, aut ut
ens
in actu. si igitur non
ens non potest intelligi nisi per
ens,
et
ens in
potentia non nisi per
ens
in actu; et esse nominat ipsum purum actum
entis: esse igitur est quod primo cadit in
intellectu, et illud esse est quod est Purus
Actus. sed hoc non est esse
particulare, quod est esse arctatum, quia permixtum est cum
potentia, nec esse analogum, quia minime habet de actu, eo quod
minime est. restat igitur, quod illud esse est Esse Diuinum.
4. Mira igitur est caecitas intellectus, qui non considerat illud quod prius uidet et sine quo
nihil potest
cognoscere. sed sicut oculus intentus in
uarias colorum
differentias
lucem, per quam uidet cetera, non uidet, et si uidet, non aduertit,
sic oculus mentis nostrae, intentus in
entia
particularia et uniuersalia, ipsum Esse extra omne
genus, licet primo occurrat menti, et per Ipsum alia, tamen non
aduertit. unde uerissime apparet, quod "sicut oculus uespertilionis se habet ad
lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad manifestissima
naturae", quia assuefactus ad tenebras
entium et phantasmata
sensibilium, cum ipsam
lucem summi Esse intuetur, uidetur sibi nihil
uidere; non intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae
illuminatio, sicut, quando uidet oculus puram
lucem, uidetur sibi nihil uidere.
5. Vide igitur ipsum purissimum Esse, si potes, et occurrit tibi, quod Ipsum
non potest cogitari ut ab alio acceptum; ac per hoc
necessario cogitatur ut omnimode primum, quod nec de nihilo nec de
aliquo potest esse. quid enim est per se, si ipsum Esse non est per Se nec a Se?
≈ Occurrit etiam tibi ut carens omnino non-esse ac per hoc ut nunquam incipiens,
nunquam desinens, sed aeternum. ≈ Occurrit etiam tibi ut nullo
modo in Se habens, nisi quod est ipsum Esse, ac per hoc ut cum
nullo
compositum, sed simplicissimum. ≈ Occurrit tibi ut nihil habens
possibilitatis, quia omne possibile aliquo
modo habet aliquid de non-esse, ac per hoc ut summe actualissimum.
≈ Occurrit ut nihil habens defectibilitatis, ac per hoc ut perfectissimum. ≈
Occurrit postremo ut nihil habens diuersificationis, ac per hoc ut summe
unum. Esse igitur, quod est Esse purum et Esse
simpliciter et Esse
absolutum, est Esse primarium, aeternum, simplicissimum,
actualissimum, perfectissimum et summe
unum.
6. Et sunt haec ita certa, quod non potest ab intelligente ipsum Esse cogitari horum
oppositum, et
unum
horum
necessario infert aliud. nam quita
simpliciter est Esse,
ideo
simpliciter primum,
ideo non est ab alio factum, nec a Se Ipso
potuit, ergo aeternum; item, quia primum et aeternum,
ideo
non ex aliis, ergo simplicissimum; item quia primum, aeternum et simplicissimum,
ideo nihil est in Eo
possibilitatis cum actu permixtum, et
ideo
actualissimum, item, quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum,
ideo
perfectissimum; tali omnino nihil deficit, neque aliqua potest fieri additio.
quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum,
ideo
summe
unum. quod enim per omnimodam superabundantiam dicitur respectu
omnium "quod etain
simpliciter per superabundantiam dicitur,
impossibile est ut conueniat, nisi
uni soli". unde si Deus nominat esse
primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum, impossibile
est Ipsum
cogitari non esse, nec esse nisi
unum
solum. audi igitur, Israel, Deus tuus Deus
unus
est ≈ Si hoc uides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae
lucis illustratione.
7. Sed habes unde subleueris in admirationem nam ipsum Esse est primum et
nouissimum, est aeternum et praesentissimum, est simplicissimum et maximum, est
actualissimum et immutabilissimum, est perfectissimum et immensum, est summe unum
et tamen omnimodum. ≈ Si haec pura mente miraris, maiore
luce
perfunderis, dum ulterius uideo, quia
ideo
est nouissimum quia primum. quia enim est primum, omnia operatur propter Se
Ipsum; et
ideo necesse est, quod sit
finis ultimus, initium et consummatio, alpha et omega. ≈
Ideo
est praesentissimum, quia aeternum. quia enim aeternum, non fluit ab alio nec
deficit a Se Ipso nec decurrit ab
uno in aliud: ergo nec habet praeteritum nec
futurum, sed esse praesens tantum. ≈
Ideo
maximum, quia simplicissimum. quia enim simplicissimum in
essentia,
ideo maximum in uirtute, quia uirtus quanto
plus est unita, tanto plus est
infinita. ≈
Ideo
immutabilissimum, quia actualissimum. quia enim actualissimum est,
ideo
est
Actus Purus, et quod tale est nihil noui acquirit, nihil
habitum perdit, ac per hoc non potest mutari. ≈
Ideo
immensum, quia perfectissimum. quia enim perfectissimum, nihil potest
cogitari ultra ipsum melius, nobilius nec dignius, ac per hoc nihil
maius, et omne tale est immensum. ≈
Ideo omnimodum, quia summe
unum. quod enim Summe Vnum est eomnis multitudinis uniuersale
principium, ac per hoc ipsum est uniuersalis omnium casua
efficiens, exemplans et terminans, sicut "
causa
essendi,
ratio intelligendi et
ordo uiuendi" est igitur omnimodum non sicut
omnium
essentia, sed sicut cunctarum
essentiarum superexcellentissima et uniuersalissima
causa, cuius uirtus, quia summe unita in
essentia,
ideo summe infinitissima et multiplicissima in
efficacia.
8. Rursus reuertentes dicamus: quia igitur Esse purissimum et absolutum, quod est
simpliciter Esse, est primarium et nouissimum,
ideo
est omnium origo et
finis consummans. ≈ quia aeternum et
praesentissimum,
ideo omnes durationes ambit et intrat, quasi
simul existens earum centrum et circumferentia. ≈ Quia simplicissimum et
maximum,
ideo totum intra omnia et totum extra, ac per hoc "est sphaera
intelligibilis, cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam". ≈ Quia
actualissimum et immutabilissimum,
ideo "stabile manens moueri dat uniuersa". ≈
Quia perfectissimum et immensum,
ideo est intra omnia, non inclusum, extra
omnia, non exclusum, supra omnia, non elatum, infra omnia, non prostratum. ≈
Quia uero est summe
unum et omnimodum,
ideo
est omnia in omnibus, quamuis omnia sint multa, et Ipsum non sit nisi
unum; et hoc, quia per simplicissimam
unitatem, serenissimam ueritatem et sincerissimam bonitatem est in
Eo omnis uirtuositas, omnis exemplaritas et omnis communicabilitas; ac per hoc,
ex Ipso et per Ipsum et in Ipso sunt omnia et hoc, quia omnipotens, omnisciens
et omnimode
bonum, quod perfecte uidere est esse
beatum, sicut dictum est Moysi: Ego ostendam tibi omne
bonum.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997