ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
De speculatione Beatissimae Trinitatis in Eius
nomine, quod est
Bonum
1. Post considerationen essentialium eleuandus est oculus intelligentiae ad contuitionem Beatissimae Trinitatis, ut alter
Cherub iuxta alterum statuatur. sicut autem uisionis essentialium ipsum Esse est
principium radicale et
nomen, per quod cetera innotescunt; sic
contemplationis emanationum ipsum
Bonum est principalissimum fundamentum.
2. Vide igitur et attende, quoniam optimum quod simpliciter est quo nihil melius
cogitari potest; et hoc tale sic est, quod non potest recte
cogitari non esse, quia omnino melius est esse quam non esse, sic
est, quod non potest recte
cogitari, quin cogitetur trinum et
unum. nam "
bonum dicitur diffusiuum sui", summum igitur
bonum summe diffusiuum est sui summa autem diffusio non potest
esse, nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis
et uoluntaria, liberalis et
necessaria, indeficiens et perfecta. nisi
igitur in summo
bono aeternaliter esset productio actualis et
consubstantialis et hypostasis aeque nobilis, sicut est producens per
modum
generationis et spirationis, ≈ ita quod sit
aeternalis
principii aeternaliter comprincipiantis, ≈ ita
quod esset Dilectus et Condilectus, genitus et spiratus, hoc est Pater et Filius
et
Spiritus Sanctus, nequaquam esset summum
bonum, quia on summe Se diffunderet. nam diffusio ex tempore in
creatura non est nisi centralis uel punctalis respectu immensitatis
bonitatis aeternae; unde et potest aliqua diffusio
cogitari maior illa, ea uidelicet, in qua diffundens communicat
alteri totam
substantiam et
naturam non igitur summum
bonum esset, si
re uel
intellectu illa carere posset. Si igitur potes mentis oculo
contueri puritatem bonitatis, quae est
actus purus
principii caritatiue diligentis
amore gratuito et debito et ex utroque permixto, quae est diffusio
plenissima per
modum
naturae et uoluntatis, quae est diffusio per
modum
Verbi, in quo omnia dicuntur, et per
modum
Doni, in quo cetera
dona donantur; potes uidere per summam
boni communicabilitatem necesse esse Trinitatem Patris et Filii et
Spiritus
Sancti. in quibus necesse est propter summam
bonitatem esse summam communicabilitatem, et ex summa communicabilitate summam
consubstantialitatem, et ex summa consubstantialitate summam configuralitatem,
et ex his summam coaequalitatem, ac per hoc summam coaeternitatem, atque ex
omnibus praedictis summam cointimitatem, qua Vnus est in Altero
necessario per summam circumincessionem et Vnus operatur cum Alio
per omnimodam indiuisionem
substantiae et uirtutis et
operationis ipsius Beatissimae Trinitatis.
3. Sed cum haec contemplaris, uide, ne te existimes comprehendere
Incomprehensibilem habes enim adhuc in his sex conditionibus considerare quod uehementer in stuporem admirationis
inducit oculum mentis nostrae. nam ibi est summa communicabilitas cum
Personarum
proprietate, summa consubstantialitas cum
hypostasum pluralitate, summa configurabilitas cum discreta personalitate, summa
coaequalitas cum
ordine, summa coaeternitas cum emanatione,
summa cointimitas cum emissione. quis ad tantorum mirabilium aspectum non
consurgat in admirationem? ≈ Sed haec omnia certissime intelligimus esse in
Beatissima Trinitate, si leuamus oculos ad superexcellentissimam bonitatem. si
enim ibi est summa communicatio et uera diffusio, uera est ibi origo et uera
distinctio; et quia totum communicatur, non
pars;
ideo Ipsum datur, quod habetur, et Totum:
igitur Emanans et Producens et distinguuntur
proprietatibus, et sunt
essentialiter Vnum. quia igitur distinguuntur
proprietatibus,
ideo habent personales
proprietates et hypostasum pluralitatem et originis emanationem et
ordinem non posterioritatis, sed originis, et emissionem non
localis
mutationis, sed gratuitae inspirationis, per
rationem
auctoritatis Producentis, quam habet Mittens
respectu Missi. ≈ Quia uero sunt Vnum substantialiter,
ideo
oportet, quod sit
unitas in
essentia et
forma et dignitate et
aeternitate et existentia et incircumscriptibilitate. ≈ Dum ergo
haec per se singillatim consideras, habes unde ueritatem contempleris; dum haec
ad inuicem confers, habes unde in admirationem altissimam suspendaris: et
ideo, ut
mens tua per admirationem in admirabilem
ascendat
contemplationem, haec simul sunt consideranda.
4. Nam et Cherubim hoc designant, quae se mutuo aspiciebant. nec hoc uacat a
mysterio, quod respiciebant se uersis uultibus in propitiatorium, ut uerificetur
illud quod dicit Dominus in Ioanne: haec est uita aeterna, ut cognoscant Te
solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum. nam admirari debemus non solum
conditiones Dei essentiales et personales in Se, uerum etiam per
comparationem ad supermirabilem
unionem Dei et hominis in
unitate
personae Christi.
5. Si enim Cherub es essentialia Dei contemplando, et miraris, quia simul est
diuinum Esse primum et nouissimum, aeternum et praesentissimum, simplicissimum
et maximum seu incircumscriptum, totum ubique et nunquam comprehensum,
actualissimum et nunquam motum, perfectissimum et nihil habens
superfluum nec diminutum, et tamen immensum et sine
termino
infinitum, summe
unum, et tamen omnimodum, ut omnia in se habens, ut omnis uirtus,
omnis ueritas, omne
bonum, ≈ respice ad propitiatorium et mirare,
quod in ipso
Principium Primum iunctum est cum postremo,
Deus cum homine sexto die formato, Aeternum iunctum est cum homine temporali, in
plenitudine temporum de Virgine nato, Simplicissimum cum summe
composito, Actualissimum cum summe passo et mortuo, Perfectissimum
et immensum cum modico, Summe Vnum et Omnimodum cum indiuiduo
composito et a ceteris
distincto, homine scilicet Iesu Christo.
6. Si autem alter Cherub es Personarum
propria contemplando, et miraris communicabilitatem esse cum
proprietate, consubstantialitatem cum pluralitate,
configurabilitatem cum personalitate, coaequalitatem cum
ordine, coaeternitatem cum productione, cointimitatem cum
emissione, quia Filius missus est a Patre, et
Spiritus Sanctus ab Vtroque, qui tamen semper est cum Eis et
nunquam recedit ab Eis, ≈ respice in propitiatorium et mirare, quia in Christo
stat personalis
unio cum trinitate
substantiarum et
naturarum dualitate; stat omnimoda consensio
cum pluralitate uoluntatum, stat Dei et hominis compraedicatio cum pluralitate
proprietatum, stat coadoratio cum pluralitate nobilitatum stat
coexaltatio super omnia cum pluralitate dignitatum, stat condominatio cum
pluralitate
potestatum.
7. In hac autem consideratione est perfectio
illuminationis mentis, dum quasi in sexta die
uidet hominem factum ad
imaginem Dei. si enim
imago est
similitudo expressiua, dum
mens
nostra contemplatur in Christo Filio Dei, qui est
imago Dei inuisibilis per
naturam, humanitatem nostram tam mirabiliter exaltatam, tam
ineffabiliter unitam, uidendo simul in
unum, primum et ultimum, summum et imum, circumferentiam et
centrum, alpha et omega, causatum et
causam, Creatorem et
creaturam,
librum scilicet scriptum intus et extra, ≈ iam
peruenit ad quandam
rem perfectam, ut cum Deo ad
perfectionem suarum
illuminationum in sexto gradu quasi in sexta die perueniat, nec
aliquid iam amplius restet nisi dies requiei, in qua per mentis excessum
requiescat humanae mentis perspicacitas ab omni opere, quod patrarat.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997