ITINERARIVM MENTIS IN DEVM INCIPIT PROLOGVS IN ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Caput VII
De excessu mentali et mystico, in quo
requies datur intellectui,
affectu totaliter in Deum per excessum
transeunte
1. His igitur sex considerationibus excursis tanquam sex gradibus throni ueri
Salomonis, quibus peruenitur ad pacem, ubi ueris pacificus in mente pacifica
tanquam in interiori Hierosolyma requiescit; tanquam etiam sex alis Cherub,
quibus mens ueri contemplatiui plena illustratione supernae
sapientiae ualeat sursum agi; tanquam etiam sex diebus primis, in
quibus
mens exercitari habet, ut tandem perueniat ad sabbatum quietis;
postquam
mens nostra contuita est Deum extra se per uestigia et in
uestigiis, intra se per
imaginem et in
imagine, supra se per diuinae
lucis
similitudinem super nos relucentem et in ipsa
luce,
secundum quod possibile est secundum statum uiae et exercitium mentis nostrae, ≈
cum tandem in sexto gradu ad hoc peruenerit, ut speculetur in
Principio Primo et Summo et Mediatore Dei et hominum Iesu Christo
ea, quorum similia in
creaturis nullatenus reperiri possunt et quae
omnem perspicacitatem humani
intellectus excedunt: restat, ut haec
speculando transcendat et transeat non solum
mundum istum
sensibilem, uerum etiam semetipsam; in quo
transitu Christus est uia et ostium, Christus est scala est uehiculum tanquam
propitiatorium super Arcam Dei collocatum et sacramentum a saeculis
absconditum.
2. Ad quod propitiatorium qui aspicit plena conuersione uultus, aspiciendo
Eum in cruce suspensum per fidem, spem et caritatem, deuotionem,
admirationem, exsultationem, appretiationem, laudem et iubilationem, ≈ pascha,
hoc est transitum, cum Eo facit, ut per uirgam crucis transeat mare Rubrum, ab
Aegypto intrans desertum, ubi gustet manna absconditum, et cum Christo
requiescat in tumulo quasi exterius mortuus, sentiens tamen, quantum possibile
est secundum statum uiae, quod in cruce dictum est latroni cohaerenti Christo:
hodie Mecum eris in paradiso.
3. Quod etiam ostensum est beato Francisco, cum in excessu
contemplationis in monte excelso, ≈ ubi haec, quae scripta sunt,
mente tractaui, ≈ apparuit Seraph sex alarum in cruce confixus, ut ibidem a
socio eius, qui tunc cum eo fuit, ego et plures alii audiuimus, ubi in Deum
transiit per
contemplationis excessum, et positus est in
exemplum perfectae
contemplationis; sicut prius fuerat
actionis, tanquam alter Iacob et Israel, ut omnes uiros uere
spirituales Deus per eum inuitaret ad huiusmodi transitum et mentis excessum
magis exemplo quam uerbo.
4. In hoc autem transitu, si sit perfectus, oportet quod relinquantur omnes
intellectuales
operationes, et apex
affectus totus transferatur et transformetur in Deum. hoc autem est
mysticum et secretissimum, quod nemo nouit, nisi qui accipit, nec accipit nisi
qui desiderat, nec desiderat nisi quem ignis
Spiritus
Sancti medullitus inflammat, quem Christus
misit in terram. et
ideo dicit Apostolus hanc mysticam
sapientiam esse per
Spiritum
Sanctum reuelatam.
5. Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni et
multum unctioni: parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae; parum
dandum est uerbo et scripto, et totum Dei donno, scilicet
Spiritui
Sancto; parum aut nihil dandum est
creaturae, et totum Creatrici
Essentiae, Patri et Filio et
Spiritu
Sancto dicendo cum Dionysio ad Deum Trinitatem
"Trinitas superessentialis et Superdeus et superoptime Christianorum Inspector
Theosophiae, dirige nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et
superlucentem et sublimissimum uerticem, ubi noua et absoluta et inconuersibilia
theologiae mysteria secundum superlucentem absconduntur occulte docentis
silentii caliginem in obscurissimo, quod est upermanifestissimum
supersplendentem, et in qua omne relucet, et inuisibilium superbonorum
splendoribus superimplentem inuisibiles
intellectus" hoc ad Deum. ad amicum autem, cui haec scribuntur,
dicatur cumeodem "tu autem, o amice, circa mysticas uisiones, corroborato
itinere, et
sensus desere et
intellectuales
operationes et sensibilia et inuisibilia et
omne non
ens et
ens, et ad
unitatem, ut possibile est, inscius restituere Ipsius, qui est
super omnem
essentiam et
scientiam. etenim te ipso et omnibus immensurabili et
absoluto purae mentis excessu ad superessentialem diuinarum
tenebrarum radium omnia deserens et ab omnibus
absolutus ascendes".
6. Si autem quaeras, quomodo haec fiant, interroga gratiam, non doctrinam, desiderium, non
intellectum; gemitum
orationis, non studium
lectionis, sponsum, non magistrum; Deum, non hominem, caliginem,
non claritatem, non
lucem, sed ignem totaliter inflammantem et in
Deum excessiuis unctionibus et ardentissimis
affectionibus transferentem. qui quidem ignis Deus est, et huius
caminus est in Ierusalem, et Christus hunc accendit in feruore Suae
ardentissimae
Passionis, quem solus ille uere percipit, qui
dicit suspendium elegit
anima mea et mortem ossa mea quam mortem qui
diligit, uidere potest Deum, quia indubitanter uerum est: non uidebit Me homo et
uiuet. ≈ Moriamur igitur et ingrediamur in caliginem, imponamus silentium
sollicitudinibus, concupiscentiis et phantasmatibus; transeamus cum Christo
crucifixo ex hoc
mundo ad Patrem, ut ostenso nobis Patre
dicamus cum Philippo: sufficito nobis; audiamus cum Paulo sufficit tibi gratia
Mea; exsultemus cumDauid dicentes: defecit caro mea et cor meum, Deus cordis Mei
et
pars mea Deus in aeternum.
benedictus Dominus in aeternum, et dicet omnis populus: fiat, fiat.
Amen.
EXPLICIT ITINERARIVM MENTIS IN DEVM
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 1997