Flavius Magnus Avrelius Cassiodorus
Аврелий Кассиодор
( 480/490- 583 гг.)

 

CОЧИНЕНИЯ

DE ANIMA

I: Quid amici requisiuerint

Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim uoluminibus iactatum quietus portus exciperet, ubi etsi non laudatus certe liberatus adueneram, amicorum me suaue collegium in salum rursus cogitationis expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris quam in saecularibus abstrusa compereram de animae substantia uel de eius uirtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium rerum secreta reserare; addens nimis ineptum esse si eam per quam plura cognoscimus quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus. Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui, quando sibi natura interrogata respondet, nec longe tendit ut se inuenire praeualeat. Nobis cum semper est ipsa quam quaerimus; adest, tractat, loquitur, et, si fas est, inter ista nescitur. Proinde nota esse debet quae sibi praesto est, quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? cupimus enim nosse planetarum caelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum. Sunt enim ex eis alia manentia motuque carentia, alia uero quae mobili semper rotatione uertuntur nec ullis temporibus conquiescunt. Haec, ut mundani doctores exquirere temptauerunt, harmoniacis delectationibus inaestimabili modulatione uoluuntur, quorum tinnitus atque concentus adunatum efficit dulcisonum melos. Desideramus etiam comprehendere altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluuias, saeuae grandinis procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam uagantium uentorum, profunditatem inconstantis maris, potestates uirentium herbarum, quattuor elementorum per omne corpus dissociatas complexiones; et ferendum est ipsam sese scire non posse cui superne datum est tanta discutere? non enim aliquid contentione quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus.

Discamus ergo primum quare anima dicatur, deinde qualis sit eius definitio; tertio, quae sit eius qualitas substantialis; quarto, si formam aliquam habere credenda est; quinto, quas uirtutes habeat morales, quas graeci aretas uocant, ad decus eius et gloriam contributas; sexto, quae illi sint uirtutes naturales ad substantiam scilicet corporis continendam; septimo, de origine animae disseratur; octauo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere credenda est; nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus; decimo, quas proprietates habeat anima peccatorum per competentia nobis signa declarentur; undecimo, qua noscantur discretione iustorum, quatenus quos oculis istis uidere non possumus per indicia probabilia colligamus; duodecimo, in resurrectione, quam uere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur maxime desideramus agnoscere, quatenus fragilia corda mortalium ad diuinitus promissa desideria concitentur.

Haec nobis, praestante Deo, ordine custodito responde, ut et nos facile possimus imbui et tu gloriam debeas inuenire doctoris.

II: Quid eis responsum sit

Dixi propositiones has non praeceptis regum quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis conuenire qui non tam istas aures corporeas sed interioris hominis intentum atque purissimum quaerere probantur auditum. Nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per eam innumera nouimus explicari. Oculus enim qui usque ad sidera tendit se uidere non praeualet, et palatus noster, cum diuersa gustu sentiat, cuius ipse sit saporis ignorat. Nares etiam fragrantium corporum uarios odores attrahunt, sed quid oleant ipsae non sentiunt. Cerebrum denique nostrum licet sensum membris reliquis tradat, ipsum tamen sensum legitur non habere.

Deinde qualia fatigatus possim disserere qui iam ad laboris terminum auida mente properarem? postremo, tam suaues amici, imponitis iterum cogitare, quod a cogendo dici absoluta cognoscitis ratione constare; praesertim cum haec res a multis disputata sed paene inexplicabilis uideatur esse derelicta. Sed cum his ac talibus ingenia illorum multis allegationibus superare nequiuerim nec mihi concedere meum uelle decreuissent, uictus petii ut me saltem diebus aliquot sustinerent nec praecipitanter quaererent quod plenum difficultatibus imperarent. Quocirca illud mihi accidit Prothei, qui, quod uoluntate non eligebat pandere, constrictus uinculis cogebatur absoluere. Hoc tamen inde tolerabile uisum est, quia de tali re urgebar dicere quae si, Deo fauente, ueraciter exprimatur, et audientem merito recreat et sensum bene persuadentis illuminat.

Quapropter, antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obuiantes, abscidere ne semitam disputationis nostrae uocabulorum consonantium silua umbrosis imaginibus uideatur intexere.

III: Quare anima dicatur

Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum uita in sanguine noscitur constituta. Haec uero, quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi anema, id est, a sanguine longe discreta, quando et post mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam sicut in subsequentibus suo loco declaratur. Alii uero appellatam animam dicunt eo quod animet substantiam corporis sui atque uiuificet. Animus uero dicitur apo tu animu, id est, a uento, quod uelocissima cogitatio eius ad similitudinem uenti motu celeri peruagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate commotus. Mens autem dicitur a mene, id est, a luna, quae licet uaria uicissitudine commutetur quadam se tamen in id quod fuit perfecta nouitate restituit; modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura, modo iterum in uigorem naturalem laetitia commeante reparatur. Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim ueraciter et proprie spiritus nullis indigens, ipse uero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod uult et dispensans omnia prout uult; complens uniuersa, totus in toto, immobilis loco et uoluntate aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque inuisibilem, creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum est ualentem. Tertio, spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum per quem uita mortalium flatu necessario continetur, nec aliquando otium capiens, iugi mobilitate reparatur. Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie animam non uocari, sed quia res istae in anima excellunt interdum per licentiam sic dicuntur. Nec pro anima utique spiritus distincte ponitur quia hoc illi nomen est commune cum ceteris, id est, angelis, potestatibus aeriis, et quaecumque spiritu continentur. Nec iste spiritus ueraciter potest dici anima qui aeris alternatione resoluitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est.

Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia quae nullatenus sanguinus effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quando eam a similitudine nominum necessaria separatione discreuimus. Quapropter imprimis praegnantem rerum definitionem cautissima deliberatione formemus ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis sui facillime uideantur agnosci.

IV: De definitione animae

Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem, speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et uirtutem uitae habentem. Anima autem hominis est, ut ueracium doctorum consentit auctoritas, a Deo creata spiritalis propriaque substantia, sui corporis uiuificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque conuertibilis. Editum est quasi parturiale ouum, ubi uita futurae auis pennarumque grata uarietas continetur. Nunc aperiatur in partes, quia hominum consuetudo est facilius discere quae diuisa possunt euidentius elucere.

A Deo fieri uel factas animas prudentium nullus ignorat, quando omne quod existit aut creator est aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia, quoniam ut ipsa subsistat indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam quam tantum ut haberet accepit. Superest ut eam uerissime a diuinitate conditam esse fateamur quae sola potest creare mortalia et immortalia. Euidenter enim legitur in salomone: et reuertetur puluis in terram sicut erat, et spiritus reuertetur ad Deum qui dedit eum; et alibi: omnem flatum ego feci. Hanc proinde spiritalem substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur, quia, dum omnia corporalia tribus nouerimus lineis contineri, longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri.

Deinde quod corpori sociata, quamuis ipsius mole praegrauetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit, caelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione uestigat, et de ipso quoque conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus suis spiritalia nec cerneret utique nec uideret. Cesset ergo de eius corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus peruenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime commonetur omnia mundi istius uisualia contemnere; quoniam ipsa incorporea est ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.

Propria est utique illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit ut eius passionibus aut condoleat aut laetetur. Illud autem quod diximus sui corporis uiuificatrix, quia, mox ut data fuerit, ineffabili condicione diligit carcerem suum, amat propter quod libera esse non potest. Doloribus eius uehementer afficitur, formidat interitum quae non potest mori, et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suauissimis iucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delenitur, et licet his rebus nullatenus ipsa uescatur, subductis tamen talibus grauissimo maerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accomoda sed adiunctis artubus profutura. Hinc nonnumquam surripiunt uitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori indulgentius remittendo locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis susceptae animae praesentia est; mors autem eius probatur abscessus. Sic diem dicimus lustrante sole, qui cum discesserit nox uocatur. Viuit ergo corpus animae praesidio et ex ipsa probatur accipere unde se praeualet commouere.

Sed quoniam et hoc quoque ad uitae genus, de quo loquimur, noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille uigor ignitus infuderit materiamque carnalem spiritus uitalis afflauerit, si quod fortasse uulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si uirtus eius tantum calorque uegetaret, incisum digitum non poterat condolere. Sicut nec sol probatur quicquam sentire, si eius radios secare temptaueris. Tota ergo est in partibus suis, nec alibi minor, alibi maior est, sed alicubi intentius, alicubi remissius, ubi tamen uitali intentione porrigitur. Colligit in unum atque copulat membra sua; non sinit defluere uel contabescere, quae uitali uigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conseruans.

Mirum praeterea uidetur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam conuenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare cum uelit, nec retinere cum iussionem creatoris agnouerit. Clausa illi sunt uniuersa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum iubetur exire. Nam si acerbus dolor uulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. Hinc est quod frequenter grauiter uulneratos uidemus euadere et rursus leuibus occasionibus interire.

Rationem uero homini inesse, quis dubitet? quando diuina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis, disciplinis eruditur eximiis, et hinc cetera animalia decenter excellit, quod eum ratio decora componit. Rationem uero dico animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur atque nota sunt ad aliquid incognitum ducit, perueniens ad ueritatis arcanum. Haec coniecturis atque argumentis ad illud properare cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim uera et pura et certa ratio est dicenda, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena. Datum est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere et per obsequium linguae uolubili motatione disserere.

In corpore posita anima, quam multa uidet; non a se egrediens, quam diuersa circumspicit; ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur. Mouetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in se ipsa, tamquam in magno currens spatio, peruagatur. Haec non exit ad causas sed tractatibus suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat; modo quod oculis uidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit, cum se diuersitate confundit, quia diuinitatis est proprium multa disponere et omnia simul modulis competentibus explicare. Rationis itaque dotata largitate, quot bona munere diuinitatis inuenit: litterarum formas repperit, diuersarum artium utilitates disciplinasque protulit, ciuitates defensibili muro cinxit, uarii generis amictus eiecit, meliores fructus per industriam exigit terras, transcurrit abyssos alato nauigio, uastos montes in usum uiantium perforauit, portus ad utilitatem nauigantium lunari dispositione conclusit, ornauit pulcherrima fabricarum dispositione tellurem. Quis iam de eius ratione dubitet, quando ab auctore suo illuminata facit arte conspici quod debeat sub omni celebritate laudari?

Conuenit nunc de eius immortalitate disserere. Immortales animas auctores saecularium litterarum multifarie probauerunt, dicentes: si omne quod uiuificat aliud in semetipso uiuit, ; anima autem, quoniam uiuificat corpus, in semetipsa uiuit; utique immortalis est. Dicunt etiam: omnia immortalia simplicia sunt; anima autem non est harmonia neque constat ex pluribus, sed simplex natura est; anima igitur immortalis est. Iterumque proponunt: quicquid a contrarietate originali non corrumpitur immortale iugiter perseuerat; anima enim, quoniam simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. Adiciunt quoque: si omne rationale quod se ipsum mouet, immortale est; anima autem rationalis se ipsam mouet; igitur immortalis est. Nos autem immortales esse animas facile ueridicis lectionibus approbamus; nam cum ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat contra sanctam auctoritatem mortales dicere ut impudenter potius asseratur eas a creatoris sui similitudine discrepare? nam quemadmodum poterat esse imago aut similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? ille enim ineffabiliter semper uiuens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse custodiens; qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione immortalis immortalia facere et pro suo modulo uitae competentiam dare.

Dicit aliquis: quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare praeualeam? cui sic per aliquam comparationem respondendum esse iudicamus. Numquid pictura quae nobis est similis potest imitari quae facimus? imago enim potest aliquam habere similitudinem, ceterum hoc non potest implere quod ueritas. Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de aeternitate cogitare. Desiderat enim post corporis mortem relinquere sui nominis famam, cupit sine fine laudari, et bona conscientia plus est de futuris attonita ne a posteris maculetur relata. Hinc est quod inter sublimiores constat auctores quia quicquid dignitate rationis erigitur, mortis iniuria non prematur. Adde quod ueritas absolute profitetur malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam, ut non sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotentis diuinitas polliceri. Verum hanc immortalitatem animae non talem debemus aduertere quae nullam recipiat passionem. Est enim mutabilitati obnoxia et maeroribus peruia, sed tamen inter quaeuis taedia uel anxietates continuationis beneficio perseuerat. Singulariter autem immortalis Deus est, singulariter iustus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista uel his similia hominibus uel angelis inesse dicantur, nulla tamen ad eius altitudinem reuerendae potestatis attingunt. Omnes enim arduae uirtutes in summitate illa plenissimae atque perfectissimae sunt quae creaturis uniuersis ipsius largitate pro suo modulo conceduntur.

Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Viuit in se post huius saeculi amissionem, non reflante spiritu sicut corpus, sed aequali mobilitate quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna, uidet, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius ualet; non iam ex partibus suis haec intellegens, sed omnia spiritaliter ex toto cognoscens. Alioquin absurdum est putare minus posse liberam quam mole brutissimi corporis ingrauatam. Talia enim intellegere posse non dubium est et angelos et potestates aerias uel cetera quae sublimi atque immortali substantia constare noscuntur.

Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currenti ordine doceamus. Quis autem dubitet modo nos esse gaudio subleuatos, modo maerore deiectos, modo pietate mites, modo indignatione terribiles, nunc ad uirtutes animos erigere, nunc iterum ad uitia declinare? alia tenaciter assumimus, alia obliuione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur, et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores nouimus esse cum pessimis. Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa uarietatis huius euidentius possit agnosci, recordemur, ut dictum est, prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum diuina illuminatione bene gerimus, atque iterum desipimus, cum delictis caligantibus obcaecamur. Affectio enim quae uenit et recedit semper incerta est. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc est posse quod uiuere, hoc uelle quod facere, et merito, quando uniuersa quae uere bona sunt non ad illum ueniunt sed ab ipso procedunt.

Quapropter haec animae quam diximus origo: non intellegenda est pars Dei, ut quidam dementium irreligiosa uoluntate putauerunt, quia conuertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est, neque ex aere, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua complexione iunguntur; sed simplex et propria quaedam natura et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe subtiliorem aeri et lucidiorem debemus aduertere, quando istum uulgariter intuemur, illam uero condicione carnis aspicere non ualemus. Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat ad cogitationes suas comiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi, dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, nec intenti ad cotidianas fuerimus sollemniter actiones, res uarias, nunc falsis, nunc ueris inspectionibus, somniamur. Parum est quod sopitis sensibus uolatica imaginatione deludimur, dum frequenter etiam uigilantes a nostra contemplatione traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna intentione dirigimus, ludo nescio quo inspiratis subito cogitationibus amouemur, et ita prouenit ut menti nescio quid aduersum suggeratur quod dispositum non habemus. Constat ergo animam in hoc mundo instabili et uariabili uoluntate conuerti bonarumque rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper uoluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra dispositum suum multiplici se conuersione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere magis animas quam discere usuales artes et reliquas disciplinas, cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perueniente contingere, et noua sic audiant quasi nihil ex eis ante didicissent.

Ecce grauida definitio illa iam foeta est, ecce in lucem (ni fallor) quae fuerunt clausa proruperunt. Non est quicquam de proposita complexione derelictum, cuius talis est disciplina ut id quod intendit, ita explicet atque determinet ut neque minus neque amplius aliquid dixisse uideatur. Nunc ad substantialem eius qualitatem sollicitis sensibus accedamus, quam interrogationis uestrae tertium locum tenere memoramini.

V: De qualitate animae

Qualitatem itaque substantiae huius auctores igneam esse dixerunt propterea quod mobili semper ardore uegetetur et iuncta corpori calore suo membra uiuificet. Deinde quod cuncta caelestia flammeo referunt uigore constare, non isto fumeo, consumptibili, et temporali, sed ex tranquillo nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur neque crescit, sed in susceptae originis dignitate iugiter perseuerat. Quod ideo finiri nequit, quia nulla, ut corpus aliquod, elementorum diuersitate concretum est. Vnum enim atque simplex habere nescit aduersum et ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sicut immortalia cuncta creata dicunt quibus spiritalis est concessa substantia.

Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam inter conditiones rerum, quantum illi pro modulo suo necessarium fuit, decenter accepisse memoratur. Ipse enim Deus omnipotens solus habet immortalitatem et lumen habitat inaccessibile, quod super omnes claritates uel admirationes sanitas mentis intellegit, sed imago aliquam habet similitudinem; ceterum hoc lumen non potest habere quod ueritas. Illud autem, quod ineffabile ueremur arcanum, quod ubique totum et inuisibiliter praesens est, pater, et filius, et spiritus sanctus est; una essentia et indiscreta maiestas, splendor super omnes fulgores, gloria super omne praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita potest quidem ex aliqua parte sentire, sed idonee non ualet explicare. Nam quemadmodum fas est sufficienter de illo dici qui creaturae sensu non potest comprehendi?

Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae et immensa religione supra nosmetipsos alta cogitatione sileamus. Transeamus etiam potestates caelestium creaturarum profundeque tractemus qui sit qui tam magna una iussione, uno momento fecerit; tamen quicquid miramur, amplius est, quicquid sentimus, excelsius, dum ad illam imperspicabilem maiestatem mens humana non penetrat. Vna ergo ratio potentiae huius est uenerari quod inuestigabilis est, non definitiue quaerere qualis quantusque sit.

His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere haud improbe uidemur aduertere, quando in euangelio legitur: lumen quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Deinde quod in cogitatione positi, nescio quid tenue, uolubile, clarum in nobis esse sentimus, quod respicit sine sole, quod uidet sine extraneo lumine. Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt; omnia caeca torpescunt. Istius enim tam uiolenta sunt lumina ut etiam intueantur absentia. Quae tamen tunc multo clariores atque immutabiles efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus non recedunt. Earum enim speculatiua uirtute multa atque ardua quae in arcano naturae recondita sunt inspici et comprehendi usu ipso certissimum est.

Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur quas incorporeas esse iam diximus.

VI: Formam animam non habere

Prius scire conuenit definitione maiorum formae ipsius ueracissimam complexionem. Formam uero dico quae aliquod spatium linea lineisue concludit, et sic facile datur intellegi, si eam possunt animae suscipere quas spiritali certum est uigore subsistere. Nam cum omnis forma aut in superficie sit aut in corpore, superficies non nisi in corpore - corpus uero solidum atque palpabile - ab his autem rebus animam manifeste constet exceptam, residuum est ut formas animae nullatenus habere putandae sint sed infiguratae atque incorporales in sua qualitate permaneant.

Nec illud moueat quod apostolus de Christo Domino dicit: qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, et cetera; ibi enim naturam uult intellegi. Ceterum incorporeus deus, qui ubique totus atque incomprehensibilis est, quam potuit habere formam? illud autem quod in euangelio legitur, post huius lucis occasum abrahae sinibus egentem lazarum fuisse susceptum, diuitem uero flammis adurentibus aestuantem guttam postulasse unde eius temperaretur incendium, ideo intellegitur positum ut humani generis rerum ruinosa praesumptio quid formidare debuisset agnosceret. Ceterum nec ille lingua locutus est quam constat esse corpoream, nec ille digitos habuit unde cadentibus guttis incendium diuitis temperare potuisset.

Nam et reliqua in hunc modum suscipienda sunt quae lectione simili continentur. Parum est enim quod de creatura ista memorantur ad consuetudinem humani generis instruendam. Ipsum quoque auctorem impassibilem, immutabilem, perenniter uno modo manentem, furere legimus, dormitare frequenter audiuimus, non quod talia possint Domino conuenire, sed ut res aliquae ex humana consuetudine facilius compendiosiusque noscantur. Sic animas, nobis informes, formas legimus frequenter accipere.

Solet etiam aliquos permouere si anima non habeat quantitatem, dum eam constet intra corpus hominis contineri; sed si definitionem ueracissimam quantitatis reuocemus in medium, quae res singulas breuiter semper absoluit, facile nobis probata ueritas elucescit. Sic enim arithmetici eam compendiosa ueritate describunt: omnis quantitas aut de continuatis constat ut arbor, homo, et mons, aut de disiunctis ut chorus, populus, uel aceruus, et his similia. Sed cum anima neque de continuatis, neque de disiunctis sit, quia corpus non est, clarum est eam quantitatem penitus non habere, sed ubicumque est, nec formam recipit nec habere nobis dicenda est aliquam quantitatem. Creatori tamen circumstantias earum et quantitates patere posse credendum est, quia omnia sub mensura, numero, et pondere creauit, et ipsi soli sunt nota uere, qui fecit ea, qui mira potentia ipsas quoque cogitationes nostras quasi res uisibiles intuetur, qui innocentis sanguinem audit clamantem; ad postremum, qui nouit omnia et antequam fiant.

Tempus est uenire ad uirtutes morales quae sunt ambiendae diuitiae et reuera pretiosus census animarum, quas graeci aretas uocant, quibus contra immunditiam corporalem suam nititur bona conscientia uindicare puritatem.

VII: De uirtutibus eius moralibus

Primum aduersum praua uel iniqua iustitiae munimen obiectum est cuius, ut ueteres definire uoluerunt, talis noscitur esse complexio. Iustitia est habitus animi, pro communi utilitate seruatus, suam cuique tribuens dignitatem. Contra confusa et incerta prudentia utiliter adhibetur. Prudentia uero est rerum bonarum et malarum uerax scientia. Contra aduersa uel prospera remedialis opponitur fortitudo. Fortitudo autem est considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio. Contra delectationes igitur illicitas et uoluptates feruidas moderatrix nobis temperantia suffragatur. Temperantia quippe est aduersus libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. His igitur munitionibus diuina opitulatione concessis, uelut quadruplici thorace circumdata, in hoc mundo mortifero salus animae custoditur nec potest a uitiis adiri quae tanta meruit tuitione uallari.

Sed hoc uirtutum quadripertitum decus trina (ut ita dixerim) parte completur. Prima est contemplatio quae aciem nostrae mentis extendit ad res subtilissimas intuendas. Secunda, iudicialis quae discretionem boni malique rationabili aestimatione pertractat. Tertia, memoria, cum res inspectae atque deliberatae in animi penetrabilibus fida commendatione reponuntur ut, quasi in quodam conceptaculo, suscipiamus quae frequenti meditatione combibimus. Vestiaria nostra, cum fuerint plena, nihil capiunt; hoc thesaurarium non grauatur oneratum sed, cum multa condiderit, sciendi desiderio plus requirit. Tetigimus supradictas partes quasi harmoniam tricordem: tali enim numero delectatur anima; ipso noscitur gaudere diuinitas.

Solent commouere aliqui subtilissimas quaestiones, dicentes: si diuinitas perfectas et rationabiles animas creat, cur aut posito sensu uiuunt infantes aut iuuenes inueniuntur excordes? sed quis non intendat animas paruulorum imbecillitate corporis nec officia sensuum nec ministeria posse explicare membrorum? ut si ignem angusto uase concludas, altum, ut illius moris est, nequit appetere, quia eum artissimum obstaculum constat operire. Tunc enim unicuique rei facultas sua uidetur suppetere, cum illi nihil contrarium praeualet impedire. Sic stultis iuuenibus obuiat quod aut imparilitate partium aut crassitudine humorum materni uteri uitio suscepto, anima inepta nimis habitatione deprimitur et uim suam exercere non praeualet, inconuenientis domicilii sede praepedita; quod stultis accidere hodieque conspicimus quos graeci niniones uocant. Nam ut de usuali quoque dicamus euentu, quam multi morbis accidentibus aut onerato cerebro aut praecordiorum stupore confusi acumen solitae sapientiae perdiderunt. Quanti etiam momentanea laesione mutati sunt? nam et ipse qui celeberrime sapiens habetur, copioso prandio refertus, quam facile in crapulam dilapsus obtunditur, ut uirum illum prudentissime disserentem difficile uel uiuum credas quem se nec mouere posse conspicias. Vnum tamen certissime scio, sapientes nimis felicissimos fieri qui misericordia Domini a talibus aduersitatibus redduntur alieni.

Forte sint et aliae causae quae rationabili animae ad motus proprios explicandos aduersum ire uideantur. Ceterum animae nec crescunt cum paruulis nec fatuis aliae uaria discretione tribuuntur, sed sicut immortalitatem iugiter sumunt, ita et rationales esse generaliter sentiuntur. Paruulis enim ratio crescit longa meditatione, non anima. Nunc ad reliqua currente ordine transeamus.

VIII: De uirtutibus eius naturalibus

Virtutes animae naturales quinquepertitas ueteres esse uoluerunt. Prima est in utraque parte sensibilis quae nobis tribuit intellegentiae sensum per quam omnia incorporalia uaria imaginatione sentimus. Facit etiam corporales uigere sensus, id est, uisum, auditum, gustum, odoratum, et tactum quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus. Secunda, imperatiua quae iubet organis corporalibus motus diuersos quos implere decreuerit, hoc est, transferri de loco ad locum, uoces edere, membra curuare. Haec exempli causa posuimus ut in his similia dixisse uideamur. Tertiam, principalem, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur et, corporalibus sensibus quietis, profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate maturi melius sapere iudicantur quia, senescentibus membris et corporalibus sensibus mollitis, pro maxima parte in consilium transeunt. Vbi dum mens amplius occupatur, robustior uirtute adunationis efficitur, sed iterum desipiunt, cum nimia debilitate deponuntur, quoniam datum est animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates. Quartam, uitalem, id est, calorem animi naturalem, qui nobis propter suum feruorem moderandum aut auras aetherias hauriendo atque reddendo uitam tribuit et salutem. Quintam, delectationem, hoc est appetitum boni malique quem sub iucunditate animus concupiscit.

Ecce iterum quadripertita subdiuisione ad sustentationem corporis explicandam pars ista refunditur. Prima est attractiua, rapiens de naturali quod sibi necessarium sentit. Secunda, detentoria, assumpta retinens donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translatiua quae accepta in aliud conuertit atque transponit. Quarta, expellitiua quae, ut natura fiat libera, sibi nocitura depellit.

Soluimus, ut datum est, quasi alium nodum, inclinauimus uelut sextum collem, ut, difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua gradiamur. Nunc ad originem animae quoniam difficultatibus plena est cautissime ueniamus.

IX: De origine animae

Legimus in conditione rerum mox de limo terrae corpus effectum est, et statim Dominum insufflasse factumque esse adam in animam uiuentem. Insufflauit enim dictum est ad exprimendam operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium quod eius ore prolatum est. Ceterum hoc significat insufflatio eius quod mandatum et iussio. Nam insufflare quemadmodum potest qui neque spiritum resoluit neque buccas habet quae constat esse corporea? hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum coagulatum fuerit in uitalem substantiam, ilico creatas animas corporibus dari discretas atque perfectas. Medendi autem artifices quadragesimo die humanum ac mortale pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris coeperit commouere. Opinione quoque fertur aliquorum quod creator ille potentissimus, sicut de corpore nostro semen carnis educit, ita et de animae qualitate animam nouam posse generari, quatenus originalis illius peccati, quod catholica confitetur ecclesia, per traducem delicti rea possit ostendi, nisi dono fuerit baptismatis absoluta. Nam quemadmodum infans qui peccandi non habet uotum, reus debeat ullatenus inueniri, nisi aliqua ratione in ipsa origine animarum culpa uideatur esse transfusa? unde pater augustinus, religiosissima dubitatione laudandus, nihil temere dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto sicut et alia multa sunt quae nosse non potest nostra mediocritas. Hoc autem ueraciter fixeque credendum est, et Deum animas creare et occulta quadam ratione iustissime illis imputare quod primi hominis peccato tenentur obnoxiae. Melius est enim in tam occultis causis confiteri ignorantiam quam periculosam assumere fortassis audaciam, cum dicat apostolus: quis enim cognouit sensum Domini aut quis eius consiliarius fuit? et iterum: ex parte scimus et ex parte prophetamus.

Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit ut animas reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, conuenit animam Christi Domini in medium deducere ne quis calumniosa intentione peruersus simili eam putet condicione constrictam. Audiamus igitur originem eius sanctae mariae semper uirgini digno praecone fuisse prophetatam. Ait angelus: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius Dei. Quis, rogo, in hac maiestate nascendi aut originalis peccati credat esse culpam aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam? absque peccato sine dubio uenit qui erat omnium peccata soluturus. Conceptus mystico inspiramine, natus ex uirgine, nihil de adam traxit qui ut malum adae uinceretur aduenit. Funis ille longissimus quo nos ligabamur abruptus est. Torrens qui nos rapiebat ibi siccatus est. Iura sua mors perdidit, dum condicio nostra uitam redemptoris accepit. Nam primus homo posteris transmisit exitium; ueniens Christus Dominus credentibus contulit regna caelorum. Per istum enim reparat amissum statum qui per illum perdiderat meritum. Natus in gloria, conuersatus sine macula, quid potuit de illo trahere quem contraria uenit actione destruere? sanctae origini uita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus, nulla est mundi labe superatus. Suscepit uerum hominem natura, non uitiis. Respuit quod protoplastus deliquit et assumpsit hominem purissimum quem creauit, non peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua iniuria pollutionis assumens.

Suauis quidem nimium mihi facta digressio est, dum suspiciones improbas amouere contendo, sed dum ad aliud tendimus, hinc dicere multa non possumus. Restat nunc ut ordinem et propositum persequentes de sede animae dicere debeamus.

X: De sede animae

Quidam sedem animae, quamuis sit corpore toto diffusa, in corde esse uoluerunt, dicentes quod ibi purissimus sanguis et uitalis spiritus continetur ut inde etiam cogitationes siue malas siue bonas exire confirment; quod animae uirtutem operari posse non dubium est. Plurimi autem in capite insidere manifestant, si fas est cum reuerentia tamen dicere, ad similitudinem aliquam diuinitatis, quae licet omnia ineffabili substantia sua repleat, scriptura tamen caelos insidere confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret quae se nouerat caelesti operatione sublimen et tali loco prae ceteris uersari unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis sphaeroides pulcherrima est in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret mansionem.

Certe corporalia uideamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad summum et quod habet subtilissimam naturam ad superiora sine dubitatione festinat. Sunt et aliqua huius credulitatis indicia. Nam cum medendi peritissimi testam capitis humani grauissima percussione confractam in soliditatem pristinam reuocare contendunt, membranam qua teneritudo cerebri communitur, cum a sanguinea faece detergere cupiunt, frequenter attingunt. Quae statim ut tacta fuerit, in tantum stuporem homo peruenit ut uel percussus alibi grauiter sentire non possit. Sed mox iterum ut se manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum consuetudinarium redit, uocem sensumque recipiens, quid de ipso iam agatur agnoscit. Quod in aliis quoque membris non probatur accidere, quamuis immanium uulnerum foueis excauentur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem pertinentia non minima signa proueniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia indignatione flammatus animumque suum aestu cogitationis accenderit, non fluctu uiscerum, non pectoris commotione uexatur, sed statim capitis dolore percutitur ut illic uideatur anima fatigationis signa reliquisse ubi magna uisa est uirtute contendere. Ibi etiam fieri absolute sentimus animae nostrae quosdam fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos nostros ueniant quae absentia nullus ignorat. Tendimus quidem uigorem animi in diuersas partes multasque regiones et phantastica imaginatione ad capitis nostri iudicium perducitur quod per diuersas mundi partes cognoscitur exquisitum. Denique oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares uacant, lingua non habet uocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur, in edito constituta quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix, boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen ei gratia diuinitatis infulserit.

Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, arbitrii liberi potens et inuiolata sententia, sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdens quod posteris traditurus acceperat, ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde paenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus; inde mille criminum lapsus et plura nobis cum pecoribus communia quae diuinitas fecerat esse discreta. Praenuntiat enim, pro dolor, nobis solis discessio serenitatis aduentum, futuras tempestates uentorum commotione dinoscimus, uenturam saeculis ubertatem temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari animi praesagatione promittimus; sed quid tale ignorare potuisset anima, si eius fuisset dignitas custodita? depressa est iuste ad ignorantiam quae scire uoluit contumaciter uetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua quae sine labore nosse potuit uniuersa. Illud tamen, sancta conuersatione purgata, diuinitatis auxilio recepit quod insidiis decipientis perdidit; illuminata uidet a creatore quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere.

Narrata sunt de anima quanta probantur esse concessa, sed conuenit ut et de eius templo dicamus, quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi coniuncta esse uideatur.

XI: De positione corporis

Procerum animal et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum ad res supernas et rationabiles intuendas, cuius harmoniaca dispositio ingentia nobis sacramenta declarat. Imprimis caput nostrum sex ossibus compaginatum in similitudinem caelestis sphaerae rotundae concauitatis formatum est, ut senarium illum perfectissimum numerum sedes nostri cerebri, in cuius organo sapimus, contineret.

Hinc oculi, quasi sacrorum testamentorum pulcherrima duo uolumina, collocantur ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut aures, nares, labra, bracchia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim mystica dualitate compago totius corporis continetur, et sicut illa testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se conuenientiam operationemque coniungunt.

Sed licet haec parilitas pulcherrima se distributione consociet et alterutrum sibi mutuetur ornatum, sunt etiam singularia in medio constituta ne in unam partem praeiudicialiter uergentia alteram competenti decore nudarent: nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium uirga descendens, quae laudabilia et honora monstrantur quando in medio locata consistunt.

Capiti autem nostro, quod sensus capit uniuersos, recte ceruix quasi quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei consistere ualidissimam firmitatem. Lingua quoque, uocis nostrae decentissimum plectrum, data est ad sermonum nostrorum conuenientiam temperandam ut nos articulata uerba ab animalium confusione distinguerent. Nec illud uideatur incassum quod uni gutturi duae seruiunt digestiones, scilicet ut omnis intellectus prudentis animae, quasi cibus acceptus et rationis calore decoctus, per gemina testamentorum itinera competentibus tractatibus explicetur. Et quoniam neque cornu neque dente neque fuga, sicut alia animalia, corporis humani forma se praeualet uindicare, robustus illi thorax bracchiaque concessa sunt ut illatam iniuriam manu defenderet et obiectu pectoris quasi quodam clipeo uindicaret.

Genitalia uero nostra in magnum mysterium quis dubitet attributa? unde, praestante Deo, hominis reparatio fecunda procedit, unde mortales nesciunt habere defectum, quando personis pereuntibus genus noscitur posse seruare continuum. Decorum membrum si non fuisset turpi libidine sordidatum. Quid enim illo pretiosius esset, si inde humanum genus sine culpa descenderet? sic omnia praeconialia creata sunt, si peccatis polluentibus non redderentur obscena.

Hoc autem corpus animatum quinque sensibus administratur ac regitur, qui, licet sint communes cum beluis, a nobis tamen rationabili iudicio melius distinguuntur atque complentur. Primus eorum uisus est qui aere illuminato colores respicit corporales et in eis suas proprietates agnoscit. Aspectus enim est, ut ueteres definire maluerunt, uis animae spiritalis, egrediens per oculi pupillam, res non adeo longinquas attingens, sed ad quas potuerit peruenire diiudicans, illud uidens ad quod destinatur ut uideat. Nam si de interioribus suis oculi uiderent, et se ipsos sine dubitatione conspicerent. Hoc etiam pater sensit augustinus. Secundus auditus est qui concauis ac cocleatis auribus sonos accipit, aeris uerberationes concrepantes, ratione diiudicans quid sit auditum. Tertius odoratus est qui diuersos odores assumens, uim redolentium corporum, quasi quodam inuisibili fumo naribus suscepto, competenti aspiratione perpendit. Quartus est gustus quo multarum rerum saporem palati diiudicatione cognoscimus. Quintus est tactus qui etiam cunctis membris communiter noscitur attributus. Elegantior nobis in manibus est quae singulariter datae sunt ad multas cogitationes nostras communiter explicandas. Altera enim per illas euenit firmiorque memoria; nam quod obliuisci possumus istis scribentibus sine labore retinemus. Haec sunt diuersarum artium opifices et paene totius nostrae operationis effectus. Nam quid prodesset sensum aliqua facienda concipere, si haec laboriosa manus non probaretur implere? nec illud arbitror praetereundum quod pedes nostri manusque denaria digitorum quantitate formantur ut cursus uitae nostrae atque operatio sacramenta caelestis decalogi contineret ne praeter legem Domini aut cogitare aliquid aut agere deberemus.

Facies ipsa quemadmodum prudentiae suae patefacit indicia? in effigiem nostram exeunt occultae cogitationes et ex hac parte cognoscitur qualis intus animus uoluntasque uersetur. Vultus siquidem noster, qui a uoluntate nominatur, speculum quoddam est animae suae et quod substantialiter non cernitur per eius habitum euidentissime declaratur.

Quanta possint de eius membris reliquis dici? cur triginta duobus dentibus gingiuarum nostrarum ordo clauatus est? quare ceruix nostra septem nodis spina uiginti tribus spondulis colligetur? costae uiginti quattuor radiis pro uiscerum defensione flectantur ne teneritudo illa interaneorum importuna facillime laederetur iniuria. Nerui quam congrua dispersione corpus omne contineant! quomodo uenae nutribili sanguine competenter irrigent membra? quemadmodum ossa nos medullata corroborent? cur unguibus nostris commune sit iugiter crescere cum capillis? quam decore, quam utiliter, carnes nostras uestiat cutis ut nec humor internus turpiter defluat nec pulchritudo colori subducta uenustate dispereat!

Sed cum membra singula diuersa corpori praebere uideantur officia, aliudque nobis sublime, aliud mediocre, aliud sit in ultimo constitutum, in tantam complexionis gratiam conuenerunt ut omnia sint necessaria, omnia probentur accomoda, sicut apostolus ait, cum ecclesiam Dei studio caritatis adunaret: non potest dicere oculus manui: non es mihi necessaria. Aut iterum caput pedibus: non desidero operam uestram. Sed multo magis quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, et quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus. Deus enim ita temperauit corpus atque distribuit ut membra se mutuis adiutoriis indigerent.

Sed hoc propter nimiam prolixitatem in summam dictum abunde sufficiat, nullum corporale animal in tantam mysteriorum significationem fuisse formatum. Debuit enim consilio summo fieri quod uidebatur rationabili animae coniungi. O summi opificis creatura mirabilis quae sic humani corporis lineamenta disposuit ut si primi hominis non esset peccatis grauantibus onerata, magnis muneribus non fuisset exuta. Qualia enim meruit tunc libera habere quae nunc tot bona noscitur retinere damnata? uerum ista caro, quamuis diuersis uitiis appetatur, multisque uulneribus lacerata subiaceat, ipsa tamen est quae caeleste psalterium canit, quae gloriosos martyres facit, quae conditorem suum uisitata promeruit, quae ipsam quoque uitalem crucem sancti redemptoris accepit; merito iam spiritalis futura creditur quando et hic mortalis tanto munere perfuncta gloriatur. Sic enim ista magna quidem natura sed originali delicto peccatis cotidianis obnoxia, ieiuniis, elemosinis, assiduisque orationibus diuina se suffragatione componit, sic emundatis sordibus peccatorum, lucidam praeparat mentem ut suum suscipere mereatur auctorem, fidei templum quae se criminibus non concessit hospitio. Credo diuina miseratione prouisum ut corpus subderet animae, animam sibi, totumque salutariter ad Deum respiceret creatorem.

Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum uidetur de animarum signis indiciisque disserere, quia licet earum substantia una esse uideatur longe tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicam quemadmodum malorum hominum consuetudo moresque declarentur, quatenus quos interius uidere non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus.

XII: De cognoscendis malis hominibus

Omnes igitur animae sine recta fide teterrimae sunt, ut philosophorum quae non creatoris legem sed humanum potius sequuntur errorem, et quamuis doctores uideantur esse moralium et se disciplinarum cotibus nitantur abstergere, superstitionis tamen aerugines non declinant. Qualis enim dementia est illum colere quo melior est et credere praestare posse qui sibi non praeualet subuenire? nihil enim cuiquam prodest uitasse noxias cupiditates, eneruatam non amasse luxuriam, deceptricem fugisse fallaciam, alienum se a terrenis uitiis effecisse, quia necesse est laboret incassum qui remuneratorem bonorum omnium sibi reddit infensum. Cuius enim praeceptis oboediet, si latorem legis ignoret? graditur sine uia, respicit sine lumine, cogitat sine sapore, currit ueloci gressu nec reperit ad quod peruenire disponit.

Hi possunt ad praesens florere, sed fructum non probantur inferre, quia gratia eorum non in radice uiguit sed in foliorum se tantum ostentatione iactauit. Nam et illi in eadem parte sunt qui, etsi recte credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur; quoniam cum se grauibus peccatis conectunt, a creatore dissoluunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis; incipit amare quod pereat, incipit odisse quod uiuit, uirtutes odit, uitia semper affectat in lamentabili obscuritate fuscata; rationem mundissimam non habet quia in gurgitem se peruersitatis immersit; mox antiquo hoste captiua, ad uitia praeceps agitur et per corporis illecebras sumit de eius obnoxietate uictorias. Est enim aegra et peccati semper anxia; ipsa se condemnans quam nullus accusat, ut merito mors uitalis ac uita mortalis talibus prouenisse dicatur. Hanc si miserator ille respexerit oculumque mentis corporeis excessibus obcaecatum fuerit illuminare dignatus, ad liberatricem paenitudinem trahit, euadendi donat effectum quae pereundi primitus uidebatur habuisse desiderium. Tunc felicior, cum fleuerit, tunc celsior, cum se prostrauerit; lacrimis reparat quod gaudendo perdiderat, et quae ad hostem uoluptatibus inuitata peruenit, ad salutarem Dominum prosperrime contristata festinat.

Sed quamuis eas non sit fas hominibus intueri, tamen euidentibus indiciis suas qualitates aperiunt ut et illos possimus aduertere de quibus aliquid non probamur audisse. Malis nubilus uultus est in qualibet gratia corporali; maesti etiam cum laetantur, agunt unde paulo post paeniteant. Deserti impetu uoluptatis suae, subito in tristitiam redeunt, oculi interdum super quam necesse est commouentur. Iterumque cogitantes infixi sunt, incerti, uagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum uoluntate suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti, aliena de se iudicia sollicite perscrutantur quia dementer propria perdiderunt; quaerendo uitam calamitatem infernae mortis incurrunt, et dum lucem temporalem auide cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt. Relationes suas inexplicatas saepe derelinquunt, saltu quodam ad aliud transferuntur, cum nihil agant semper eos aestimes occupatos. Formidolose uiuunt etiam cum nullius insecutione uexantur. Poena illis est conscientia sua et a se omnia sustinent, cum ab aliis grauia nulla patiantur, eorum et ipse odor acerbus est, nisi cum suauissimis inhalationibus superstites condiuntur. Necesse est enim ut odore delectetur peregrino qui offenditur proprio.

Veniamus ad sanctae trinitati fideles animas quae praedicatam retinent apostolicam disciplinam et in gloriosissima uoluntate constantes reuera similitudinem supernae seruare probantur imaginis.

XIII: De cognoscendis bonis hominibus

Sanctarum igitur animarum et in ista communi uita magna iam uirtus est. Nam carnem expugnatricem humani generis per quietem debellant, uictrices sui sunt dum studendo conscientiae uiuo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit! nam quae in hac conuersatione uincitur illic sine dubio coronatur.

Vir denique fixus, purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat, et cum placeat uniuersis, sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est suam intellegere paruitatem, nec praeualet hoc nosse, nisi cum iam coeperint diuina patescere. Hi tantum expeditius ad superna uolant quantum se onerosius in humana conuersatione castigant. Imperant corpori quia famulantur auctori, et dum se exiguos cognoscunt, ad culmen magnae perfectionis euadunt. Nullum laedere cupiunt, laesi semper ignoscunt; caritatem et illis impendunt qui eos scelerato odio persequuntur.

Tales animae, Domino praestante, etiam noxiis spiritibus imperant, et illi quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae fortiores sunt angelis malis, adhuc inditae carni iubent potestatibus aeris; quorum temptationibus non cedunt, eis diuina uirtute dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla paenitudo discruciat nullus maeror affligit, quae sibi nequeunt reputare quae probantur existere. Inopia ditescunt, carceribus laetae sunt, et inter haec iure secunda illis oboediunt quia semper bonos sequuntur. Contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia, quando finis lucis illis principium est bonorum, et in aeterna beatitudine recipiunt quod in temporali conuersatione gesserunt.

Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint habitationis contrarietate districtae, tamen bonis angelis uidentur esse conciues, etiam ex magna parte consortes. Moyses enim per maria terrenum iter aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeauit, et tam magni fluctus, quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina soliditate riguerunt. Meruit helias ne plueret, obtinuit etiam ut se desideratus imber effunderet, et unus homo beatis supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim qui se caelesti conuersatione mundificant uirtus superna miseratione conceditur quam homo propter originale uitium habere non potest cum creatur. Per mundum transeuntes maiestati semper affixi sunt, quibus tam assidue praestantur magnalia ut paene iure desinant esse miracula. Heliseus discipuli sui oculos caelestem militiam non uidentes aperuit, exercitus hostium caecitate percussit. Ademerunt nonnulli flammis incendia, uitalem calorem frigidis cadaueribus reddiderunt. Leones feroces ad sepeliendum corpus conuenire fecerunt et in uicem ratis homines legimus uexisse crocodillos, liquorem conuerterunt in duritiam silicum, latices iusserunt manare de siccitate saxorum, illaesis uestibus prunas accepimus fuisse portatas; ambulare claudum, solem praeceperunt stare celerrimum. Humano uerbo facta est naturae diuersitas, et in tantam gratiam sunt recepti ut et ipsis potuisset famulari quod seruire mundus mirabatur auctori.

Quid iam de imperio uocis dicamus, quando et uestis eorum tacta effectum sospitatis attribuit et apostolici umbra corporis periculum mortis exclusit? sic abundantia meritorum et per illud uidebatur sanare quod constat substantiam non habere. Talis anima absolute sentitur, etiam cum eius existentia non uidetur.

Hilaris illi semper uultus est et quietus, macie ualidus, pallore decoratus, lacrimis assiduis laetus, promissa barba reuerendus, nullo cultu mundissimus; sic per iustitiam mentis de rebus contrariis redduntur homines pulchriores. Oculi laeti et honeste blandi, sermo ueriloquus, bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem Dei omnibus suadere quo plenus est. Vox ipsa mediocris nec debilis uicino silentio nec robusta clamore dilatata, asperitate non frangitur, accedentibus gaudiis non mouetur; moribus uultuque unus est. Templum sanctum, domicilium uirtutum, cuius ora se nequeunt immutare dum semper probantur studere constantiae. Gradus quoque ipsius nec tardos conspicit nec ueloces, nullum propter semetipsum uidet, nulli propter alterum parcit, suasor recti sine arrogantia docens, cum humilitate liber, cum caritate districtus, ut tam graue sit illum deserere quam inuitum est ab ipsa quoque uita discedere. Amator salutiferi secreti ubi nulla libidine sauciatur, contentione nulla succenditur, superbia non inflatur, inuidiam non habet fratrum, nulli loquitur quod paeniteat, nil audit absurdum. Multa turba uitiorum sine certamine uincitur quando solitudo grata suffragatur. Tunicam postremo suam, quamuis more cutis una sit, suauissimis implet odoribus; fragrat, quod diuitis indiae pigmenta transcendat. Agnoscitur in illis humanum corpus habere aromata sua, scilicet dum nulla crapulatione distentum, nidores non exudat acerrimos. Facile est aduertere quem superna potentia dignatur inuisere. Nam et ipse quoque animus noster mox gaudet ad talem et non admonitus intellegit quem caelesti inspiratione cognoscit.

Verum haec in sexu ualidiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat uirginum ac uiduarum maximas explicare uirtutes quae sic ad praecepta Dei sancto amore rapiuntur ut et magnae patientiae se uigore discrucient et ad martyrii coronam uicta carnis infirmitate perueniant?

Locuti sumus multa de anima; diximus etiam de corpore nostro quae uisa sunt. Tendamus nunc acies mentis in futuras retributiones. Conuenit enim ut postquam se creatura cognouit, ad creatorem suum pura mente festinet.

XIV: Quid agant animae post hanc uitam

Quaeritis forsitan post hoc saeculum animae nostrae quid agant qualesque permaneant. Respondemus ut diuersa lectione collegimus. Mors est animae corporisque facta resolutio, uitae huius absentia, carnis desideria uel necessitates prorsus ignorans. Nam cum fuerimus hac luce imperio creatoris exuti, simul corporis appetitiones et imbecillitates amittimus. Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, non ieiunii diuturnitate quassamur, sed in animae nostrae natura iugiter perseuerantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus iudicii aut de praeteritorum actuum prauitate maeremus aut de operationis nostrae probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum fructum, quando uoce Domini aut repudiati fuerimus aut ad regnum perennitatis admissi. Hanc igitur mortem in ista uita paene quietus somnus imitatur quando saeculi istius desideria ambitumque deponit, et quicquid hic agitur tranquillus animus sopore mentis ignorat.

XV: De futuro saeculo

Nam dum corpora sexus suos die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia creata receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari numquamque deficere? ita enim perpetuae poenae traditur ut infauste semper existere comprobetur: dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum incommutabile. Sic enim uarietas uitiosa punitur ut eius damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt et iugiter patiendo quod nolunt: aeuum sine dulci uita, mors sine remediabili fine, ciuitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et quod supra omnes confusiones deterius est, illos ibi se cum torqueri posse cognoscunt quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diuersitas est; nam et distans beatitudo bonos continet et impios dispar poena constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura est. Nam quemadmodum ibi erit minor ubi non crescitur, aut quare senex ubi non deficitur? mutabilitates istae ad interitum tendunt, unum est quodcumque perpetuum est.

Ex hoc igitur quasi uasto flumine quidam uidetur riuulus altercationis exire, si iugi poenae concedatur aeternitas, dum consumptio uix substantiam permittat existere quam nullo se tempore permittit reparare. Sed istud omnino superfluum est in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis esse poena potest quae torqueat, non imminuat; et talis substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat. Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen non soluatur! montes quoque nonnulli quam nimio torrentur incendio, et tamen inter flammas suas stabiles perseuerant! salamandria incendio reficitur et ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic istis dat uictum quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est ubi mortalem non inuenit quem poena consumat? erit ergo miseris conflagratio inextricabilis et aeterna combustio.

Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere et ulterius tristitiam non timere, mereri gaudium quod norunt esse continuum? illic animus sua prospera non pauescet sed exultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata prosperitas. Aduertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se intellegunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur uarietate nostra securitas; fixa mens non nutat, non fluctuat, non mouetur, et in tanta pacis stabilitate defigitur ut nihil aliud praeter illam contemplationem uel quaerere uel cogitare patiatur. Sic prouenit semper quod libeat quando non erit quod paeniteat. Vacabimus ibi, si tamen creatoris munere concedatur, non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam perfectionis intenti. Sensus noster complebitur puritate mitissima; tranquillum erit omne quod uolumus, sine cogitatione sapiemus, sine errore sentiemus. Malum iam nec ab alio capietur nec extra uoluntatem generabitur.

Habebimus hanc esuriem quae delectet, habebimus hanc assiduitatem quam mens fastidire non possit, iugiter amando creatorem semperque eius gloriam suauiter contuendo. Non ibi molesta taedia praegrauabunt, non uarietas imbecilla confundet, quando talia sunt quibus afficimur ut nullum in eis finem optare patiamur: quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas. Tunc enim diuinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum ueracissimus intellectus disciplinis onerosis imbuitur sed inelaborato mentis lumine declaratur. Ibi numerus quantus est notus efficitur, ibi linearum discretio absolute conspicitur, ibi conuenientia musicae patet, ibi astrorum motus uisuali cognitione certissimus est, ibi ueritas superna uidendo nota est; Dei sapientiam contuebimur, qua maiestate singula quaeque disponat. Ibi uidebimus quam irrite acatholicis lacerabatur ecclesia. Ibi eam conspiciemus in uestitu deaurato astare a dextris sponsi et regis sui. Ibi cognoscemus quanta fuerit sub sole uanitas uanitantium. Ibi reuera cernemus quam salubriter monebamur Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies; cui omnia comparata uilissima sunt, qui numquam aliter fuit, numquam aliter erit, cum quo esse nemo nisi feliciter potest, sine quo esse nemo nisi infeliciter ualet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali et iam purgata reuoluitur, inueniri ab ea non potest quod amplius expetatur.

Opinari quidem possumus spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur, sed quis sit ille suauitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intellegi nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae uolunt et nulla aduersitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae nequeunt inter se sentire contraria, ibi erunt artus qui spiritali consensu ornent, non concupiscentia carnali degenerent, ibi denique caelesti sobrietate fulgebunt, non autem mundanis cogitationibus ebriae polluentur. Domicilia plane eorum, ut putamus, in supernis erunt et terras non appetent quarum usum necessarium non habebunt.

Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio, sed sequestratim ab impiis electi magna locorum qualitate et regione diuidentur. Ciuitas caelestis, mansio secura, patria totum continens quod delectet; populus sine murmure, incolae quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes, ubi nullum auida molestat esuries, nullum morbida aegritudo consumit. Nullus probatur liberam erubescere nuditatem nec quemquam grauia frigora contristant, non aestus anhelum corpus exurit, nullus reparatores appetit somnos ubi nemo cognoscitur esse lassatus. Omnia blanda, omnia suauia, cuncta tranquilla, quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem habebit saluberrimam perpetuis saeculis unitatem.

Erit etiam illic dies continua et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube fuscatur sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis talis splendor mentis est et lumen intellegentiae ut ipsum, ut dictum est, sicut in maiestate sua est, mereantur conspicere creatorem. Quocirca libris ueterum rationabiliter commonemur quod pars illa emundata atque meliorata diuino munere ueraciter speculetur auctorem, quae eius nihilominus portat imaginem. Inde denique uidebimus unde credimus, et ex ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur unde utique meliores sumus.

Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum animi nostri sensa permulcet! lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia cum uidetur! aspecti flores gratissima nos iucunditate reficiunt; terram uiridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros uenerint res creatae, quid illa maiestas tunc uisa conferre creditur cui nihil simile reperitur?

XVI: de Deo

Tunc perfecte cognoscemus quod modo salutariter credimus. Nec enim aliter animaduertere merebimur, nisi nunc quae sunt uera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem trinitatem, replentem omnia simul substantiali uirtute sua, unum triplex trinumque simplicabile, parilitas in omnipotentia, aequalitas in caritate, unitas in natura. Haec excellenter et singulariter simul iudicat iustitia sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur uirtute sua. Potestas incomprehensibilis, beatitudo mirabilis ex qua beantur quaecumque beata sunt, uiuificantur quaecumque uiuentia sunt, continentur quaecumque subsistunt; cuncta librans, simul cuncta discernens, quae ideo in iudicando non labitur quoniam in cognoscendo non fallitur. Cum non appareat, praesens bonis est, et cum nusquam desit, absens malis est. Immobilis quia ubique tota est, incessabilis quia uoluntates suas semper operatur. De toto se audit, de toto se uidet non ex aliqua parte, tamquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili uirtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare, sed haec propter intellegentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat.

Virtus sancta, uniuersa creans atque disponens, regnat maiestate propria et gloria sempiterna. Incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia caelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit; serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur, scilicet quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta. Irascitur placidus, iudicat tranquillus, et sine mutabilitate eius prouenit quod delinquentium reatus exciperet. Rerum humanarum ualde miserator, conuersis statim parcens, peccantes expectando recorrigens, et cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat aduersum.

Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? ibi plene cognoscemus quam subiecta sint in conspectu eius gloriae, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, carissimo famulantur excelsi principatus obsequio, in numerabiles potestates fideliter et constanter oboediunt quem semper indiget quaeuis excellentia summitatis.

Quid iam de eius singulari potentia coniciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus quod ei parere posse minime dubitamus? tunc liberati intellegemus cui dementes resistere temptabamus; ad quam magnifica prouocati, quibus uidebamur sordibus occupari! illud in momento uidere sufficeret quod nos in aeternum promittit ueritas intueri. Illic conuincitur omnis prauitas quaestionum, illic male credita ueritatis ipsius facie superantur. Sine fine regnum, sine nocte lux, sine uitiis corpus, sine mortibus uita. Et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui sed multo melius quod inde non probatur exiri. Vincunt uota qui uocantur ad praemia. Tunc uere cognoscunt quam feliciter creati sint qui ad tam magna peruenerint.

O incomprehensibilis maiestas et pietas, nam inter operas rerum quibus mundi ambitus opificis laude completur nihil egregius probatur existere quam substantiae spiritales quae creatorem suum pura noscuntur mente cogitare. Reliqua enim facta sunt ad intellegentium delectationem; haec autem ad suam beatitudinem quae uenerantur auctorem.

Tempus est ut quaestionum uarietate dimissa dictorum copiosissimam densitatem in quibusdam manipulis colligamus ut fideli calculo numerata horreis memoriae compendiosa breuitate condantur.

XVII: Recapitulatio

Primo igitur ut retinetis, auditores prudentissimi, proprie dici hominis animam etymologiae ipsius consonatione docuimus, sequestrantes ab ea uocabula quae nominum similitudine audientes confundere potuerunt; secundo, definitionem substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum constat, absoluimus; tertio, de substantiali eius qualitate decursum est; quarto, monstrauimus quemadmodum anima formam habere non possit; quinto, uirtutes morales relatae sunt quae contra uitia huius saeculi uelut quaedam arma fortiter opponuntur; sexto, de uirtutibus animae naturalibus non pauca professa sunt; septimo, de origine eius quae sunt lecta narrauimus; octauo, sedem ipsius iudiciumque descripsimus; nono, de corporis nostri positione tractatum est; decimo, anima infidelis cum suis signis prout concessum uidetur ostensa est; undecimo lucidam mentem et plenam diuinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus; duodecimo, de spe futuri saeculi nonnulla, Domino largiente, memorata sunt ut quam immortalem credimus perennes distributiones habere nihilominus sentiamus. Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui caelos signorum diuersitate decorauit, qui annum menstruali uenustate composuit, qui uentos principales terrenae indigentiae prouida dispositione concessit, qui diei noctisque spatia horarum congrua quantitate diuisit ut merito et animae dilucidationi haec supputatio adhiberetur quae tantarum rerum naturalium dispositionibus consecratur.

Restat nunc, sapientissimi uiri qui floretis ingenio, ut, mole mundi istius salutariter transilita, diuinae misericordiae nosmetipsos uelociter offeramus per quam plenissime illuminatur cogitantis obtutus. Intellegamus eum, diligamus ipsum, et tunc animas nostras uere cognoscimus, si de illius largitate sapiamus. Ipse enim magister potens atque perfectus est qui et uera dicat animae nostrae et quae dixerit, eam faciat illuminata mente conspicere. In schola siquidem Christi cor indocile non potest inueniri qui se ei tota mentis integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit nec amittere quod pia remuneratione susceperit. Fit ergo magna, pretiosa, diues anima, cum se ex proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet, felicissima denique, si seruet in carne quae in aethere superbi angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo peruenit sed potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis supplicatione curuatis. Nostra tibi humilitas accepta est; amas quod propter te non quaeris, desideras quod non indiges. Ipsa est enim uitae nostrae mater, germana caritatis, aestuantis animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae, et sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse uirtutum.

Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare uoluisti ut eam non solum praecipere sed etiam suscipere dignareris. Subisti quippe in assumpta hominis natura iudicium qui iudicaturus es mundum; caesus es flagellis qui exaltas et humilias reges; pertulisti in faciem odiosos consputus quem insatiabiliter uidere cupiunt angeli; felle potatus es qui humanum genus sic habuisti dulce ut rerum Dominus naturam serui dignareris assumere; patienter coronam spineam suscepisti qui comples orbem terrarum diuerso flore praemiorum; condicionem subisti mortis qui uitam creaturis tribuisti uniuersis; tantaque fuit in sancta incarnatione humilitas quanta est in diuinitate incomprehensibilis maiestas.

Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remediabilis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat uiuere quae solebat extinguere, non iniuria quoniam quae uitam omnium suscepit merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore, quando res quae pandebat inferos nunc perducit ad caelos. Vere omnipotens qui et ipsas miserias fecisti potentes, nullus regum egentibus tuis par est, nullae purpurae piscatorum tuorum retibus adaequantur, quando illae in mundanas tempestates impellunt, haec ad litus aeternae securitatis adducunt. Pauper de nobis, diues ex tuo. Factus es socius mortalitatis nostrae ut nos participes redderes aeternitatis tuae. Superbiam humilitate, aculeum leti morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos, conuertens ad adiutorium quod paratum est ad nocendum, potentius esse diiudicans laesiones ad utilitatem conuertere quam causas malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et aduersae partis non monstrarentur indicia?

XVIII: Oratio

Tu ergo, Domine iesu Christe, qui sic pro nobis flexus es ut homo fieri dignareris, non in nobis patiaris perire quod decreuisti miseratus assumere. Meritum nostrum indulgentia tua est; dona quod offeram, custodi quod exigas ut uelis coronare quod praestas. Vince de nobis inuidam potestatem quae sic decipit ut delectet, sic delectat ut perimat; hostis dulcis, amicus amarus est. Nosti enim quam feraliter lubricus anguis illabitur, squamis repentibus minutatim corpus omne sollicitat, et ne eius intellegatur aduentus, fixum non habet impressa uaricatione uestigium. Inuidit, pro dolor, tam magnis populis, cum duo essent, et adhuc temporales persequitur quos impio ambitu fecit esse mortales. Se intercipit quod alios decipit, et nullo fine corrigi meretur quia de omnium deceptione damnandus est. Quapropter non possit iniquus ne conualescat interitus, dominatum in nobis non exerceat qui numquam praestiti sed uirtus tua nos possideat quae creauit. Doleat perisse quod fecit, dum nos uiderit perire quos uoluit.

Domine, quia in nobis non est quod remunereris sed in te semper est quod largiaris, eripe me a me et conserua me in te. Impugna quod feci et uindica quod fecisti. Tunc ero meus, si fuero tuus. Via sine errore, ueritas sine ambiguitate, uita sine fine, dona noxia odisse et profutura diligere. In te ponam prospera, mihi applicem semper aduersa, quam nihil sim sine te sapiam. Qualis uero te cum possim esse cognoscam. Intellegam qui sum ut ad illud ualeam peruenire quod non sum. Nam sicut praeter te existere non coepimus, ita et sine te esse proficui non ualemus. Omnia uergunt nihilominus in ruinam quae a maiestatis tuae pietate fuerint segregata. Te autem amare, saluari; formidare, gaudere; inuenire, creuisse; amisisse, perire est. Tibi denique nobilius est seruire quam mundi regna capessere, merito, quando ex seruis filii, ex impiis iusti, de captiuis reddimur absoluti. Quapropter contra peccata nostra misericordiae tuae munimen insurgat quae nominis sui testimonio miseris datur; ut trina remunerati condicione sentiamus nobis propitiam trinitatem. Petimus quia iubes, pulsamus quia praecipis, et sine fine conferre mauis qui semper commones ut rogeris.

O altitudo pietatis, o clementiae incomprehensa profunditas, cum nemo possit aliquid accipere si resistis, uim te precibus nostris pati posse testaris; merito, quando a iudice petimus ut ad poenale iudicium non uocemur et per legislatoris gratiam speramus eripi ne possimus a promulgata constitutione damnari. Tibi, sancte rex, confidenter dicimus dimitte peccata et concede non debita. Omnis te creatura operis tui bonitate collaudat; debemus tibi quod existimus, obligamur etiam quod cotidiano munere continemur. Gaudeamus et hinc quoque, gloriosissime Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex, organum corporis nostri ut harmoniae mentis possit aptari, nec sic roboretur ut superbiat, nec sic languescat ut deficiat. Tu nosti quae uere moderata sunt. Vasa tua sic reple prosperis ut capacitas non praebeatur aduersis. Dominetur ratio, seruiat caro, quoniam a te solo potest effici ne fragilitate corporis possis offendi.

Verum haec pro nostro modulo, non pro rerum ipsarum magnitudine dicta sufficiant, quando et amplius quam expetebamur ediximus et alma lumina ueracium litterarum breuiter talia cauteque docuerunt. Illi enim potuerunt de his inoffense dicere qui purificati diuino munere probabili se meruerunt conuersatione tractare.

Ed. J.W. Halporn

 

Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 2004

Вернуться на ( начальную страницу ) (список авторов)