Flavius Magnus Avrelius Cassiodorus
Аврелий Кассиодор
( 480/490- 583 гг.)

 

CОЧИНЕНИЯ

V. C. ET INL. EXQUAEST. PAL. EXCONS. ORD. EXMAG. OFF. PPO ATQUE PAT.
VARIARUM
Libri duodecim

LIBER SEXTUS

I. FORMULA CONSULATUS.

[1] Priscorum iudicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intellegi, quando inter mundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas vestes, quas felicitas dabat: praemia vincentium, nomen annorum: compensatio sola cui debebantur omnia. statum rei publicae Romanae viri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium ac liberos civis consilia vindicabant: et tot magnis debitis sola erat huius retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inventa ad generale gaudium. [2] Per illam nimirum status imperii iugiter crevit, illam semper felix Roma suscepit. merito pridem genus habebatur imperii: merito supra omnes cives poterat, qui ab hoste patriam vindicabat. utilitates publicas sub aequitate disponens ius dicebat etiam capiti: sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis. [3] Hinc est quod etiam fasces atque secures tantae potestati praeceptae sunt inligari, ut, cum tardius solverentur, moram deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis aliquid censuissent: ita cum omnia eius traderentur arbitrio, ne insolesceret animo, consul dictus est a consulendo. [4] Hinc tanta largitas profluebat, ut illa dextera, quae sanguinem copiose fuderat hostium, vitae auxilium civibus manaret irriguum. sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. in argumentum etiam publicae gloriae solvebat famulos iugo servili, qui libertatem tantae dederat civitati. [5] Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum et vos gaudia dignitatum. palmatae siquidem vestrae nostrae probantur esse victoriae et prosperrimae condicionis eventu vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis. atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus. [6] Pinge vastos umeros vario colora palmatae, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios etiam calceis auratus egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos post maximos labores assumimus imperantes. [7] Rem victoriarum agitis, qui bella nescitis: nos iuvante deo regimus, nos consulimus et vestrum nomen annum designat. vicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis et dominationis taedia non habetis. quapropter erige confidentiam mentis tuae: consules esse magnanimos decet. opes privatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decrevisti. [8] Hinc est enim, quod alios iudices etiam non rogantes evehimus, consules autem sperantes tantummodo promovemus, ut soli ad has largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis esse cognoscitis. alioquin onera essent potius, non honores, si supra vires aliquid inponeremus invitis. fruere igitur decenter optatis. hic est ambitus qui probatur. esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus.

II. FORMULA PATRICIATUS.

[1] Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum familia Iovi noscitur fuisse dicata, ut summi dei, sicut putavere, cultura locum primarium possideret. sed quia vos aliquid habere decebat eximium et nomen ipsum patribus magna se vicinitate iungebat, superstitione derelicta ad vestrum coetum optima condicione migravit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat convenire. [2] Sic ex augurali familia reges quoque legitis institutos, non iniuria, quia decuit a tali proposito venire qui publica poterat iura tractare. hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum vacaret, nihil iurisdictionis habens et iudicantis cingulum non deponens. in quo felicitas perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur: nam mox ut datus fuerit, in vitae tempus reliquum homini fit coaevus: ornatus individuus, cingulum fidele, quod nescit ante deserere quam de mundo homines contingat exire. [3] Credo ad similitudinem pontificatus, unde venerat, rem fuisse formatam: qui sacerdotium non deponunt, nisi cum vitae munera derelinquunt. additur quod leges tantam illis reverentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra specialiter a principe caveatur. quod constat ratione probabili constitutum, ut qui amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, vilissimam condicionem cum subditis non haberet. [4] Praefectorios et aliarum dignitatum viros praecedit, uni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. proinde necessario laudatam intellege dignitatem, ne aut nos parum dedisse videamur aut tu neglegentius tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaveris. quapropter ab illa indictione nostro munere sublevatus patriciatus culmen ascende, quod quidam iuridicorum a patribus dictum esse voluerunt, facturus omnia quae tantam reverentiam decent. nam quamvis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc quod expetas, si te probabiliter tractare contendas.

III. FORMULA PRAEFECTURAE PRAETORIO.

[1] Si honoris alicuius est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus et divinitati maxime probatur acceptus. nam cum Pharao rex Aegyptius de periculo futurae famis inauditis somniis urgeretnr nec visionem tantam humanum posset revelare consilium, Ioseph vir beatus inventus est, qui et futura veraciter praediceret et periclitanti populo providentissime subveniret. [2] Ipse primum huius dignitatis infulas consecravit: ipse carpentum reverendus ascendit: ad hoc gloriae culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non potuerat potentia dominantis. ab illo namque patriarcha et nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat vex praeconis, instruens iudicem, ne se patiatur esse dissimilem: merito, ut, cui tanta potestas potuit dari, videretur semper subtiliter ammoneri. [3] Quaedam enim huic dignitati et nobiscum iura communia sunt. exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna quantitate multat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, evectiones simili potestate largitur, vacantia bona proscribit, delicta provinciarum iudicum punit, verbo sententiam dicit. quid est, quod non habeat commissum, cuius est vel ipse sermo iudicium? paene est, ut leges possit condere, quando eius reverentia sine appellatione potest negotia terminare. [4] Ingressus palatium nostra consuetudine frequenter adoratur et tale officium morem videtur solvere, quod alios potuit accusare. potestate igitur nulla dignitas est aequalis. vice sacra ubique iudicat. nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit excepto officiali magistri militum: credo, ut vel illis aliquid antiquitas cederet, qui videbantur pro re publica bella tractare. curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. [5] In officio suo ius retinet singulare et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam provinciarum iudices non audeant in aliqua parte contemnere. officium plane geniatum, efficax, instructum et tota animi firmitate praevalidum, qui sic peragent iussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. militia perfunctis tribunorum et notarionum honorem tribuit et milites suos illis exaequat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus obsecundant. [6] Gratanter implemus quae ille constituit, cuius reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quae illum decrevisse cognoscimus. non inmerito, quando palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas, humanitates ipsis quoque iudicibus facit, legatos gentium voraces explet ordinationibus suis: et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista paene totum geritur, quicquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur. [7] Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem, quod prosperum nobis, utile rei publicae sit, ab illa indictione tuis umeris decenter inponimus, quam tu et ingenii virtute sustineas et summa fide tractare contendas. quae quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec triumphat. [8] Et ideo tantum lumen gloriae sit actionibus vestris, ut et palatio nostro fulgeat et in provinciarum longinquitate reluceat. par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria virtus assideat. tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi nihil humile abiectumque cogitares. considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur. [9] Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. praesul mirabilis partem non habet cum delictis, qui nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel otiosus incurrit. nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem.

IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE.

[1] Cum de dignitate commissa laus semper iudicis aestimetur et potior habendus est quam sunt illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma committi. grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus iudicare. senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem, quem mundus suspicit iura condentem: eoque fit ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. [2] Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedicanda, ut optent se legibus teneri, quae ab ipsis sciuntur potuisse constitui. quae res pro parte nobis absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui iudices nos habemus. [3] Respice tot doctos viros et considera, quale sit his aliquid dicere nec erroris verecundiam formidare. de talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te iudicem honoratae congregationis agnoscant. consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa Libertatis aula reverendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. [4] Quis iam de obscuro vitio cogitare possit, qui se inter tot morum lumina esse cognoscit? vis odium non recipere? studium a te gratificationis exclude. publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. erit nimirum magnum et singulare praeconium, si iudices non accipiant, ubi sunt qui multum dare contendant. [5] Dicioni tuae non solum Roma commissa est, quamvis in illa contineantur universa, verum etiam intra centesimum potestatem te protendere antiqua iura voluerunt, ne tantae civitatis iudicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. tu etiam ex designatis lege provinciis ab appellatione cognoscis. [6] Advocati tibi militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores implere, ubi magistros eloquentiae contigit semper audire. carpento veheris per nobilem plebem, publica te vota comitantur, favores gratissimi consona tecum voce procedunt. bene age, quia te veniente licet populis et tacere. habes copiose, unde tibi gratiam tantae civitatis adquiras, si merces diversae sub nulla venalitate vendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur voluptati, non sit causa litigii. suaviter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat iniustum. [7] Tanta enim vis est gloriosae veritatis, ut etiam in rebus scaenicis aequitas desideretur. ammonitionum igitur ordine decurso per indictionem illam habitu te togatae dignitatis ornamus, ut indutus veste Romulea iura debeas adfectare Romana. nam si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. ad omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet senatus. perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse summates.

V. FORMULA QUAESTURAE.

[1] Si tantum clarae sunt dignitates quantum nostris aspectibus perfruuntur, si praesentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita iudicum potest esse gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. aliis enim pecuniae publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis patrimonii nostri iura delegamus: quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae linguae vocem esse censemus. [2] Haec nostris cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere possit quod nos sentire cognoscit: arbitrium suae voluntatis deponit et ita mentis nostrae velle suscipit, ut a nobis magis putetur exisse quod loquitur. o quam arduum est subiectum verba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur et provecti in publicum decorem gloriosam facere falsitatem! [3] Considerate quid ponderis habeatis pariter et decoris. si quid dubitamus, a quaestore requirimus, qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad subitum et, ut ait Tullius magister eloquentiae, nihil praestabilius videtur quam posse dicendo tenere hominum mentes, allicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit, deducere. nam si oratoris est proprium graviter et ornate dicere, ut possit animos iudicum commovere, quanto facundior debet esse, qui ore principis populos noscitur ammonere, ut recta diligant, perversa contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos vehementer accusent? ut paene feriata sit districtio, ubi praevalet eloquentiae fortitudo. sit imitator prudentissimus antiquorum, mores et alienos corrigat et suos debita integritate custodiat. [4] Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem. nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguae, quae sub oculis regalem genium possit implere? adesse debet scientia iuris, cautela sermonis, ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit censuisse. opus erit praeterea firmitas animi, ut a iustitiae tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. [5] Nam pro aequitate servanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet oboediri. sed vide ut tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. aliae quippe dignitates assessorum solacia quaerant: tua vero dignitas principi consilia sumministrat. atque ideo prudentiae vel eloquentiae tuae fama provocati quaesturam tibi, gloriam litterarum, civilitatis templum, genetricem omnium dignitatum, continentiae domicilium, virtutum omnium sedem, per illam indictionem deo praestante concedimus, ut sic agas, quemadmodum te parem rebus praedictis esse contendas. [6] Ad te enim provinciae sua vota transmittunt: a te senatus iuris quaerit auxilium: a te docti probantur expetere quod noverunt, et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla mordearis invidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est principi, non potest convenire quaestori. exerce potestatem principis condicione subiecti. sic ore nostro glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis iudicibus redditurum, ubi aut culpabilis vicissitudinem recipit aut boni propositi gloriam laudatus adquirit.

VI. FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS.

[1] Reverendum honorem sumit, quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit et in nomine cognoscitur, quid sit de moribus aestimandum. ad eum nimirum palatii pertinet disciplina: ipse insolentium scholarum mores procellosos moderationis suae prospero disserenat. tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. sic nominis sui gravitate perfunctus ornat actibus principatum. [2] Per eum senator veniens nostris praesentatur obtutibus: ammonet trepidum, componit loquentem, sua quin etiam verba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire. aspectus regii haud irritus promissor, collocutionis nostrae gloriosus donator, aulici consistorii quasi quidam lucifer: nam sicut ille venturum diem promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit. causarum praeterea maximum pondus in eius audientiae sinibus optima securitate reponimus, ut eius curis fidelibus sublevati utilitatibus publicis vivacius occupemur. [3] Veredorum quin etiam opportunam velocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuvat, beneficio celeritatis expediat. [4] Per eum exteris gentibus ad laudem rei publicae nostrae ordinatur humanitas et nolentes redeunt, quos maerentes exceperit. per eum quippe nobis legatorum quamvis festinantium praenuntiatur adventus: per eum nominis nostri destinatur evectio et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur. [5] His etiam laboribus aestimatis potestatem maximam huic decrevit antiquitas, ut nemo iudicum per provincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decrevisset. subdidit eius arbitrio aliena iudicia, ut ad ipsum rediret quod alter visus est praestitisse. molestias quidem non habet exigendae pecuniae, sed late bono fruitur potestatis indeptae, credo, ut ex diversis titulis defloraretur dignitas ad levamen principis instituta. [6] Peraequatores etiam victualium rerum in urbe regia propria voluntate constituit et tam necessariae rei iudicem facit. ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat ornatum, quando tales viros copiae publicae praeficit, ut plebs querula seditionem nesciat habere satiata. [7] Officium vero eius tanta genii praerogativa decoratur, ut militiae perfunctus muneribus ornetur nomine principatus miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae milites videantur invenisse primatum, a quibus tibi humile solvebatur obsequium. sic in favore magni honoris iniustitia quaedam a legibus venit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. [8] Adiutor etiam magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii nos eligamus eius praesidium qui nobis praestat fidele solacium. hanc igitur dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam gubernandam tibi congrua gravitate committimus, ut omnia quae gesseris magister fecisse videaris: quia nihil moribus residuum relinquitur, si, quod absit, a tanta maturitate peccetur.

VII. FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM.

[1] Grata sunt omnino nomina quae designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audienti tollitur, ubi in vocabulo concluditur quid geratur. donis enim praesidere regalibus comitivam sacrarum largitionum indicia rerum verba testantur. quod vere decorum, vere fuit omnimodis exquisitum in donorum regalium parte sequestratam facere dignitatem et alterius honorem dicere, dum nos constet dona conferre. actus innocens, pietatis officium illud semper ingerere, unde se fama principis possit augere. [2] Regalibus magna profecto felicitas militare donis et dignitatem habere de publica largitate. alii iudices optemperant residuis virtutibus regnatoris: haec sola est, quae tantummodo serviat ad momenta pietatis. nihil enim per ipsam districtum geritur, nil severum forte censetur, sed tunc obsequitur, quando pro nobis vota funduntur. supplicum per te fortunas erigimus, kal. Ianuariis affatim dona largimur et laetitia publica militia tua est. [3] Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura vultus nostri metallis usualibus inprimatur, monetamque facis de nostris temporibus futura saecula commonere. o magna inventa prudentium! o laudabilia instituta malorum! ut et imago principum subiectos videretur pascere per commercium, quorum consilia invigilare non desinunt pro salute cunctorum. [4] Sed huic, ut ita dixerim, munerariae dignitati praeconem largitatis nostrae, publicae felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adiungimus, ut per te demus honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates: merito, quando et simili gratia utraque praestantur et ab uno debuerunt iudice geri, quae parili videntur laude coniungi. [5] Parum est autem, quod provinciarum iudices tuae subiacent dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirmas, dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro sollemnitate completum. [6] Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ne quid quod ad splendorem regium pertinet tuis minus ordinationibus oboediret. [7] Curas quoque litorum adventicia lucri provisione committis. negotiatores, quos humanae vitae constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subiectos. nam quicquid in vestibus, quicquid in aere, quicquid in argento, quicquid in gemmis ambitio humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundant et ad iudicium tuum confluunt qui de extremis mundi partibus advenerunt. [8] Salis quoque commercium inter vestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi deputavit antiquitas, ut sapientiam tuam evidenter ostenderet, cui talis species deputata serviret. [9] Quapropter per illam indictionem comitivae sacrarum et primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis, qui honorum numerositate praecingeris. utere igitur sollemniter titulis tuis et si quid tibi de antiquo privilegio usus abstulit, plurima certe quae vindicare debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quae tibi copiosum fructum decoris afferunt, si probis moribus excoluntur.

VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.

[1] Comitiva privatarum, sicut nominis ipsius sentitur insonare vocabulum, per rationalium curam quondam principum privatam fertur gubernasse substantiam. et quia iudicis fastigium exercere non poterat inter homines extremis condicionibus inclinatos, alios quoque titulos provida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam tantum modo videretur habere cum famulis, sed actibus urbanis tunc se felicius occupavit, postquam agrestium causas decenter amisit. [2] Quid enim prius facerent inter servos iura publica, qui personam legibus non habebant? non ibi advocatus aderat, non se partes sollemni actione pulsabant; erat secretarium impolita seditione confusum et appellabatur abusive iudicium, ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium. utitur nunc dignitas liberorum causis et legitimus praesul veraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis disceptare posse sentitur. [3] Primum tibi contra nefarias libidines et humani generis improbos appetitus quasi parenti publico decreta custodia est, ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum vicino sanguini reverentiam non haberet. gravitas enim publica proximitatis sanctitatem et coniunctionis gratiam habita aestimatione discrevit, quia longe aliud debetur proximitatis naturae quam corporali possumus indulgere licentiae. contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut, dum talia probra persequeris, consequaris praeconia castitatis. [4] Defunctorum quin etiam sacram quietem aequabilia iura tuae conscientiae commiserunt, ne quis vestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum decorem inreligiosa temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis aut voraci flamma consumptos scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias. nam etsi cadavera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dinoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. vide quae tibi commissa sunt: castitas viventium et securitas mortuorum. [5] Habes quoque per provincias de perpetuario iure tributorum non minimam quantitatem. canonicarios dirigis, possessores ammones, et cum aliis iudicibus non modica iura partiris. caduca bona non sinis esse vacantia. ita quod usurpator potuit invadere, tu fiscum nostrum facis iustis compendiis optinere. proximos defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post omnes est, sed hinc optamus non adquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere. [6] Repositivae quoque pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre. sine damno siquidem inventa perdit, qui propria non amittit. [7] Proinde, quod felicibus applicetur auspiciis, per indictionem illam comitivae privatarum te honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreverunt: est enim et ipsa aulica potestas palatio nostro iure reverenda, quam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.

VIIII. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII.

[1] Antiquae consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere, qui longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere, lectio probabilis commoneret. sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis defloravit electio, non destinatis praeceptionibus instruimus quam usu serenissimae collocutionis erudimus. confabulationes siquidem nostrae erunt tibi instrumenta iustitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et divinis potest convenire mandatis. [2] Patrimonium siquidem nostrum pro sublevandis privatorum fortunis tibi credimus, non premendis. nam si tranquillitatis nostrae velis considerare rationem, quoddam regiae domus famulis praeiudicium humilitatis imponis. proprias quippe utilitates improbus dominus quoquo modo nititur vindicare: ceterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo semper iudicio plus gravatur. insolens libertati genus est rusticorum, qui adeo sibi putant licere voluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere substantiam. esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. temperamentum simul damus, cui posse concedimus. [3] Considera, suscepta dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra ceteros iudices familiaritatem principis habere meruisti. nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qualitas assidue viso principe non celabit. mens tua et oculis nostris patebit et auribus. in vultu et in voce cognoscimus servientium mores. si facies tranquilla, si vox moderata suggesserit, credimus esse probatissimas causas: quicquid enim turbulenter dicitur, iustitiam non putamus. quapropter pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere voluntates, qui suos possunt proferre sermones. [4] Speculum siquidem cordis hominum verba sunt, dum illud moribus placere creditur, quod ipse sibi ad agendum legisse monstratur. superbus quin etiam varicatis gressibus patet: iracundus luminum fervore declaratur: subdolus terrenum semper amat aspectum: leves inconstantia prodit oculorum: avarus obuncis unguibus explanatur. et ideo ad quas provecti estis, studete virtutibus, quia nemo potest principem fallere, qui etiam rerum naturalium causas in vobis optime probatur inquirere. [5] Quapropter ad comitivam patrimonii nostri te per indictionem illam deo iuvante promovemus, ut inavarum iudicem palatia nostra testentur, quem nos iudicavimus esse promovendum. quid enim maius cupias quam si te linguas nobilium laudare cognoscas? alibi forte iudices formidentur iniusti: hic ubi remedium praesens petitur, redempta sententia non timetur. querimonias possessorum sine venali protractione discinge. omne siquidem iustum celeritatis commodo transit ad beneficium et quod debito redditur, tali gratia munus putatur. [6] Possessiones nostrae vel quia sunt immobiles non egrediantur terminos constitutos, ne condicione contraria quod non potest moveri, malis moribus contingat extendi. trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem, quoniam ille iustus potest dici, sub quo non probatur excedi. utere igitur auctore deo concesso tibi feliciter privilegio dignitatis. incitet te ad bonorum desiderium saepissime quod videris, quia in his quae feceris iudex et testis ero. [7] Nam et si epulas nostras sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. legati enim paene ex tota orbis parte venientes cum nostris coeperint interesse conviviis, ammirantur copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. stupent etiam abundantiam unius mensae tantas servientium turbas posse satiare, ut iudicent consumpta recrescere, unde tantae copiae probantur exire. habent nimirum in sua patria quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt quae viderunt. [8] Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui providus nostris apparatibus invenitur. adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt, cum pectus redditur curis alienum et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur. merito, ut qui es iudex tanti apparatus et epularum, delinitus cibis tibi animus concedatur.

X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT.

[1] Periclitarentur graviter boni mores, si aut solis divitibus aut corpore valentibus praestarentur tantummodo dignitates, dum multos invenias excubias palatii refugere, qui magis possunt laudabili conversatione fulgere. multis enim facultas sua non sufficit ad triumphum, multis philosophantibus corporis valitudo subtrahitur et fit plerumque, ut sapientes inremunerati iaceant, si semper homines ad honores comitatensi observatione perveniant. rarum est uni multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subvenire. [2] Quid si expensas consulatus pauper nobilis expavescat? quid si sapientia clarus praefecturae nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens lingua formidet? quid si reliqui fasces molestiarum taedio vitentur forte quam meritis? nonne si a magnis viris talia fugiantur, in verecundiam nostrae mansuetudinis quandam repulsam suscipiunt dignitates? quanto iustius bono principi inremuneratum nihil relinquere, quod fecit natura laudabile! sapientia est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus venit. sola est prudentia, quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter invenitur. sit apud nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant exercitia praemia sua: sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis comparatur. [3] Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos, quos bonae opinionis fama commendat, codicillis vacantibus tales quaerere summitates. quos etsi facultas in tanti honoris apparatu desereret, virtus conscia non celaret. animati sunt ad talia, qui de sua videbantur desperare fortuna. hoc et validissimus ad labores, hoc et inbecillis corpore meretur ad laudes. nam omnes sub diversitate praedicantur, quos huiusmodi honoris nomen amplectitur et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui rem laborantium otiosus meruisse sentitur. [4] Atque ideo praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia divinitate defende, ut considerata ratione praesentis temporis adepti honoris ordine potiaris: ita tamen, ut illi modis omnibus praeferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus affuerunt. necesse est enim, ut unum cedat meritum duobus evictum. alioquin omnes ad quietas possunt currere dignitates, si laborantes minime praeferantur otiosis. consequantur illa qui possunt, nec vobis desint ista quae cedimus. sic utraque gratia concitati et illi ad palatia nostra festinare poterunt et vos optati honoris gaudia comitantur.

XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS.

[1] Constat felicem esse rem publicam, quae multis civibus resplendet ornata. nam sicut caelum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitatum: non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo conversationis ordo melior postulator. quis enim opinionem suam vituperabiliter tractare velit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? illum siquidem honores glorificant, quem commendat et vita. nam malo instituto vivere nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare. [2] Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, iugiter propriis utilitatibus occuperis. quid enim fortunatius quam agrum colere et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem nec aliquid fallendo conquiritur, dum suavi horrea labore cumulantur? quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu conversationis associa dignitatem, nam utraque sibi coniuncta sunt: unum pendet ex altero: non coalescunt sparsa semina, nisi et terrae qualitas fuerit operata: habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te iudicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata.

XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.

[1] Magnum quidem multis et inter vices videtur esse geniatum publicae utilitati probis actionibus occupari: sed quanto felicius honorem splendidum sumere et cogitationum molestias non habere? interdum enim assidui labores et ipsas ingratas faciunt dignitates, dum inbecillitas humana cito solet sustinere fastidia et quod prius ambisse creditur, postea vitare velle sentitur. sed hoc multo praestantius adesse conspectibus regiis et abesse molestiis, gratiam habere loci et vitare contumelias actionis. dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur. [2] Hunc igitur honorem tam tibi respicis otiosa remuneratione praestitum quam nimium laborantibus antiqua noscitur provisione collatus, ut rectores provinciarum anni actione laudatos vix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur plurima se debere. consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in illo actu amplissimae praefecturae sic videntur exercere facundiam, ut ad utilitates publicas expediendas alteram credas esse quaesturam. unde frequenter et nos iudices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus. [3] Quid ergo de tali honore sentiatur, agnosce, quando perfecti viri pro tot laudabilibus institutis huius inveniunt praemia dignitatis et merito cum tanta pompa ceditur, quae senatorii quoque ordinis splendore censetur, spectabilitas clara et consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres advocatur: otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum novit offendere, nullum cognoscitur ingravare et super omnia bona concitare nescit invidiam. [4] Quocirca provocati moribus tuis comitivam tibi primi ordinis ab illa indictione maiestatis favore largimur, ut consistorium nostrum sicut rogatus ingrederis, ita moribus laudatus exornes, quando vicinus honor est illustribus, dum alter medius non habetur. delectet te illos imitari, quos proximitate contingis. [5] Tu locum amplum et honorabilem facis, si te moderata conversatione tractaveris. ammoneat te certe, quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur, utique quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. sed vide ne quis te praecedat opinione, qui sequitur dignitate. alioquin grave pondus invidiae est splendere cinguli claritate et morum lampade non lucere.

XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII QUAE DANDA EST COMITIACO, QUANDO PERMILITAT.

[1] Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur aut ad promerendum aliquid personae tantum gratia suffragatur, quo studio remunerandi sunt, qui ad agonis sui praemia pervenerunt? considerandum, quali labore servitum est, et sic de remuneratione cogitandum. harum quippe rerum mensura de contrario venit, dum tale oboedientibus dari debet donum, quale indevotis potuit esse periculum. [2] Grandia sunt, quae sustinent excubantes: personas contumaces ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti sagacitate vestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt: ita quod a iudicibus breviter dicitur, ab ipsis efficacia famulante completur. notum est quae pericula sustineant, cum ad causas mittuntur alienas. si segnius agat, petitor queritur: si districte, pulsatus vociferatur. sic inter utrumque diversum rara laus est invenisse praeconium. [3] Dignitatum pace dicamus, facilius est laudatum iudicem reperire quam militem iniuncta sine offensione complere. aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse iustitiam. laudabiliter quidem bonum dicitur, sed multo gloriosius statuta complentur. verba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem postulator effectus. post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid verisimile conquerantur. [4] Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas actionis. nam multos, quos in executione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos iudices pertulerunt. offendunt enim frequenter ignari quibus sunt postea parituri et dum causis alienis fidem custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt. verum inter haec militem evasisse laudatum nonne iuste videtur esse miraculum? [5] Talibus igitur meritis vicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes indultis compensationibus excitemus. utere igitur confidenter quicquid veteranis munifica iura tribuerunt, nulli sordido subiciendus oneri, qui te purissima conversatione tractasti. [6] Comitivam quoque tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputavit antiquitas, secundum statuta divalia vindicabis. [7] Haec quidem priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta perenni tuitione vallaris, ut officium, quod nostris iussionibus speciali sollicitudine famulatum est, amplius aliquid a militibus ceteris promereri potuisse videatur. multa quoque tot librarum auri percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit occasione violanda. nec tamen aliquid contra te valere permittimus, quod dolosa fuerit machinatione temptatum.

XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU.

[1] Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali fecunditate compleri subolemque eius tantum crescere, ut (quod difficillimum aviditatis genus est) parentum videatur vota satiare. sed minus amantis est non amplius aliquid quaerere, unde tantum numerum possit augere. agricola diligens praeveniendo adiuvat imbrem caelestem et ante rigat plantaria, quam pluvias mereantur optatas. arborum quin etiam fetus meliorare contendens diversi germinis feturas instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum hortis suis conserat varietatis ornatum. sic nos virtutum iucundissimas laudes in cinctum Gabini desideramus includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus inolescat. [2] Sed haec cultura longe dissimilis est. arboribus enim quod melius putatur inseritur: ad illas peregrina veniunt, ut de illorum potius suavitate dulcescant. vobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur. nam quamvis ignis nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est: hinc est quod ad illum ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri. et ideo illum natalium splendore conspicuum et ingenii calore prudenter accensum senatus lumen excipiat. hactenus enim fuit suis meritis clarus: sed iam erit de vestra conspicuitate perlucidus. [3] Pandite curiam, suscipite candidatum: iam senatui praedestinatus est, cui nos contulimus laticlaviam dignitatem. benignos esse necesse est publicos patres, quia hoc vocabulum non tantum suo debet germini quantum studio votoque generali.

XV. FORMULA VICARIIS U. R.

[1] Vices agentium mos est sic iudicum voluntatibus oboedire, ut suas non habeant dignitates. splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis et quaedam imago in illis esse videtur veritatis, qui proprii non habent iura fulgoris. tu autem vicarius diceris et tua privilegia non relinquis, quando propria est iurisdictio, quae datur a principe. habes enim cum praefectis aliquam portionem: partes apud te sub praetoriana advocatione confligunt: vice sacra sententiam dicis et, quod maxime fidei signum est, in inscriptionibus vita tibi committitur hominum, quod inter mortales constat esse pretiosum. [2] Additur quod nec salutari te sine chlamyde iura voluerunt, scilicet ut sub veste militari semper visus numquam credereris esse privatus. sed haec omnia ad praefecturae gloriam iudicamus esse concessa, ut qui tantae sedis vicarium diceret, umbratile nil videret. considera qualia de te praestes, qui tanta auctoritate subveheris. exuendus a crimine non nudetur ab innoxia facultate: nam quid tibi debere possit, si nummis suis imputet quod evasit? ad similitudinem quippe summorum carpento veheris. intra quadragesimum sacratissimae urbis iura custodis. Praeneste ludos edis in vicem consulis in honorem positus dignitatemque senatoris adquiris et illa tibi panduntur atria quae summatibus probantur esse collata. [3] Hinc est quod in aula Libertatis locum patrium tenes et ibi mereris consessum, ubi est vel intrasse praeconium. ipsi quin etiam senatores, qui praecedunt ordine, aliqua videntur a te necessaria postulare. habes quod praestes potioribus te nec inmerito inter praecipuos censendus es, qui aut iuvare potes aut laedere consulares. erige animos sub qualitate modestiae. talis est unaquaeque dignitas, qualis administrantium est voluntas. nihil abiectum est, quod in re publica geritur, nisi malis fuerit moribus vitiatum. nam si humilium privatorum placet aequalitas, quanto magis grata est in potestatis culmine custodita, quae difficile modum servat, dum ad suum velle festinat? [4] Proinde vicariae tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione conferimus, quam sic Romae geras, ut conscientiam tuam tanta civitate facias esse dignissimam. usurus omnibus privilegiis, quae tuos decessores habuisse constiterit, quia sicut a vobis instituta antiquorum deposcimus, ita et dignitati vestrae vetera non negamus.

XVI. FORMULA NOTARIORUM.

[1] Non est dubium ornare subiectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. publicum est quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint deo auxiliante perfecta. quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci. [2] Regis consilium solos decet scire gravissimos. imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. assit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decent verba deponi. [3] Sed quoniam te probatis moribus institutum venatrix bonae conversationis sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter pervenias summitatem. honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste videtur et curiam Libertatis intrare. [4] Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut, si quoquo modo ad illustratum vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter adquisita. animari debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se gaudent invenisse summates.

XVII. FORMULA REFERENDARIORUM.

[1] Quamvis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dinoscitur. per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita solvamus. [2] Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi aut minime tantis clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. [3] Arduum est trepidantium dicta componere et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. nobis plerumque audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio nostro subiaces, dum alienas causes explanare contendis. [4] Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et veritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. [5] Quapropter illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis accipere. nostra sic probatis, si iusta redicitis. amate quod nos glorificat. sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. ad summum tales vos esse cupimus, ut etiam per vos iudices corrigamus. peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum.

XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE.

[1] Si ad hanc mensuram censendae sunt dignitates, ut tanto quis honorabilis habeatur, quanto civibus profuisse cognoscitur, is certe debet esse gloriosus, qui ad copiam Romani populi probatur electus. tui siquidem studii est, ut sacratissimae urbi praeparetur annona, ubique redundet panis copia et tam magnus populus tamquam una mensa satietur. per officinas pistorum cibosque discurris, pensum et munditiam panis exigis nec vile iudicas esse, unde te possit Roma laudare: merito, quando gloria singularis est illius civitatis affectus. [2] Et ne quod agis aliquid putetur extremum, carpentum praefecti urbis mixta gratificatione conscendis. tu illi in spectaculis coniunctissimus inveniris, ut plebs, quam industria tua satiat, in suam reverentiam te honoratum esse cognoscat. nam si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis seditiones civicas momentanea satisfactione dissolvis et per te prospicitur, ne quid a populis conquerentibus excedatur. [3] Non immerito Pompeius fertur copiae quantitate provisa usque ad rerum pervenisse fastigia, quia merito singularis amor est populi, cum potuerit a penuria liberari. hinc ille gratificationem meruit plausumque popularem: hinc unice semper amatus est et in gratia civium omnium vicit facta maiorum: qui ne aliquando inhonore diceretur, cum nominis taxatione vocabatur et Magnus. [4] Hoc te exemplum invitet ad prospera, quando ille honoris tui locum egisse cognoscitur, quem felix Roma mirabatur. ne quis autem putet abiectis te hominibus imperare, dignitati quoque tuae pistorum iura famulata sunt, quae per diversas mundi partes possessione latissima tendebantur, ne inopia faciente vilesceret, quod Romanae copiae laudabili famulatione serviret. suarii quoque, Romanae copiae causa reperti, tuo deputati videntur examini. [5] Gloriare privilegiis adquisitis. tribunal tuum non est inter minimas dignitates, quando et Romana gratia frueris et provinciis iussa transmittis. sed ut actionis ipsius in totum merita perscrutemur, triticeas quidem copias praefectura praetoriana procurat, sed non minor laus est dispensationem probabilem facere quam frumenta colligere, quando in quavis abundantia querela non tollitur, si panis elegantia nulla servetur. [6] Sic Ceres frumenta dicitur invenisse, Pan, autem primus consparsas fruges coxisse perhibetur, unde et nomine eius panis est appellatus. ita et illa praedicata est quae repperit et iste laudatus est, qui decenter edenda humanis usibus applicavit. [7] Atque ideo cognoscentes industriam tuam, quae semper est amica sapientiae, praefecturam annonae per illam indictionem nostra tibi electione deferimus. considera nunc, quia non licet aliquid furari de populo: nam quod in civitatis damno committitur, silentio non celatur. nescit plebs tacere, quando interdum et hoc loquitur, quod a nemine perpetratur. in fraudulentos distringe, panis pondera aequus examinator intende: sollicitius auro pensetur, unde a Quiritibus vivitur, quia gratior nobis est laetitia faventis populi Romani quam copia pretiosissimi metalli. intuere certe quod loquimur. quid habes melius quod optes quam illius populi gratiam quaerere, quam nos etiam constat optare?

XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.

[1] Inter utillimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam divina tribuerunt, nulla praestare videtur aliquid simile quam potest auxiliatrix medicina conferre. ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit, ipsa contra dolores pro nostra inbecillitate confligit et ibi nos nititur sublevare, ubi nullae divitiae, nulla potest dignitas subvenire. [2] Causarum periti palmares habentur, cum negotia defenderint singulorum: sed quanto gloriosius expellere quod mortem videbatur inferre et salutem periclitanti reddere, de qua coactus fuerat desperare! ars quae in homine plus invenit quam in se ipse cognoscit, periclitantia confirmat, quassata corroborat et futurorum praescia valitudini non cedit, cum se aeger praesenti debilitate turbaverit, amplius intellegens quam videtur, plus credens lectioni quam oculis, ut ab ignorantibus paene praesagium putetur quod ratione colligitur. [3] Huic peritiae deesse iudicem nonne humanarum rerum probatur oblivio? et cum lascivae voluptates recipiant tribunum, haec non meretur habere primarium? habeant itaque praesulem, quibus nostram committimus sospitatem: sciant se huic reddere rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem. non quod ad casum fecerit sed quod legerit, ars dicatur: alioquin periculis potius exponimur, si vagis voluntatibus subiacemus. unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur. [4] Obscura nimis est hominum salus, temperies ex contrariis umoribus constans: ubi quicquid horum excreverit, ad infirmitatem protinus corpus adducit. hinc est quod sicut aptis cibis valitudo fessa recreatur, sic venenum est, quod incompetenter accipitur. habeant itaque medici pro incolumitate omnium et post scholas magistrum, vacent libris, delectentur antiquis: nullus iustius assidue legit quam qui de humana salute tractaverit. [5] Deponite, medendi artifices, noxias aegrotantium contentiones, ut cum vobis non vultis cedere, inventa vestra invicem videamini dissipare. habetis quem sine invidia interrogare possitis. omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis studiosior agnoscitur, qui cautior frequenti interrogatione monstratur. in ipsis quippe artis huius initiis quaedam sacerdotii genere sacramenta vos consecrant: doctoribus enim vestris promittitis odisse nequitiam et amare puritatem. [6] Sic vobis liberum non est sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur obligare. et ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent inbecillos: nam videro, quod delictum lapsus excuset, homicidii crimen est in hominis salute peccare. sed credimus iam ista sufficere, quando facimus qui vos debeat ammonere. [7] Quapropter a praesenti tempore comitivae archiatrorum honore decorare, ut inter salutis magistros solus habearis eximius et omnes iudicio tuo cedant, qui se ambitu mutuae contentionis excruciant. esto arbiter artis egregiae eorumque discinge conflictus, quos iudicare solus solebat effectus. in ipsis aegros curas, si contentiones eorum noxias prudenter abscidas. magnum munus est subditos habere prudentes et inter illos honorabilem fieri, quos reverentur ceteri. [8] Visitatio tua sospitas sit aegrotantium, refectio debilium, spes certa fessorum. requirant rudes, quos visitant aegrotantes, si dolor cessavit, si somnus affuerit: de suo vero languore te aegrotus interroget audiatque a te verius quod ipse patitur. habetis et vos certe verissimos testes, quos interrogare possitis. perito quidem archiatro venarum pulsus enuntiat, quod intus natura patiatur: offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit vocem clamantis non advertere, quam huius modi minime signa sentire. [9] Indulge te quoque nostro palatio: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet praemiis comparari. nam licet alii subiecto iure serviant, tu rerum dominos studio praestantis observa. fas est tibi nos fatigare ieiuniis. fas est contra nostrum sentire desiderium et in locum beneficii dictare, quod nos ad gaudia salutis excruciet. talem tibi denique licentiam nostri esse cognoscis, qualem nos habere non probamur in ceteris.

XX. FORMULA CONSULARITATIS.

[1] Quamvis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius videantur testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit ambigere te de illius lampadis claritate lucere. secures enim et fasces, quos illi dicavit genio antiquitas, tuis videntur phaleris deputata, ut iurisdictio concessa vel tacita possit ammonere provincias. sed quale tibi debet esse quod curules inclitas probatur ornare? vultus quin etiam regnantium geniata obsequii pompa praemittit, ut non solum summi iudicis, sed et dominorum reverentia cumulatus orneris. [2] O magnae temperationis inventum! de nomine consulis promitteris clementissimus et de principum imagine metuendus. in aliquibus adhuc provinciis ornatus paenula carpenti etiam subvectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per expressas imagines rerum vices te praecelsae gerere dignitatis. considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum deiectione vitieris. nominis tui auctor multa conferendo praedicatur: tu age, ne ullis cupiditatibus accuseris, ut, si dare non praevales, certe te moderari velle festines. proximus enim habetur donanti, de quo potest dici 'abstinens est iugiter alieni'. certe foedissimae contrarietatis vitium est studere furtis et habere vocabulum largitatis. [3] Erigat ad laudem tuos animos, quod vocaris. non te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris. nam errores noxios vincere, vitia maculosa superare, et iste re vera editus est de moribus consulatus. nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina imposuerunt, dum continentiae magnae praesulem provinciis mitterent consularem. triumpha iura publica, largire iustitiam et ex fortiore parte imitari praevales, quem nominis proximitate contingis. pecuniis potest indigere mediocris, morum talenta non potest non habere, qui iustus est. [4] Non pavescas largas consulum manus: habent et boni pauperes divitias suas. illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae visceribus continetur. quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde numquam nascitur paenitudo, quia nec tenuis efficeris cum plura concedis, quin immo tantum locupletior redderis, quantum te bona conscientiae sparsisse cognoscis. quapropter opinionis tuae laude pellecti per illam indictionem in illa provincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum. illa magis dilige, quae aequitatis iura commendant. [5] Nomen tuum actionibus proba. consule fessis et tunc vere diceris consularis. sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere et agnoscis munera tibi copiosa provenire. hanc enim condicionem humanis actibus divina posuerunt, ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare. ignorantes accipiunt qui bene agunt, quia necesse est ut, dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.

XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE.

[1] Omnino provide decrevit antiquitas iudices ad provinciam mitti, ne possit ad nos veniendo mediocritas ingravari. quis enim latronum ferret audaciam, si longe positam cognoscerent disciplinam? absolute poterat vis permissa grassari, si conquerens tardius crederetur audiri. sed quanto melius in ipsis cunabulis adhuc mollia reprimere quam indurata crimina vindicare! in compendium mittimus mala, si praesentia faciamus esse iudicia. quis enim audeat peccare, cum supra cervices suas districtionem cognoverit imminere? [2] Et ideo te illi provinciae rectorem per illam indictionem nostra mittit electio, ut re vera corrigere nitaris quos tibi commissos esse cognoscis. Chlamydis tuae procul dubio inter alia clavos intende, quos scias non inaniter positos, nisi ut, cum publicum agentes purpuram cernerent, de vigore semper principis ammonerent. geniatus indutus, vestis gratiosa, quam filio suo Priapo Venus dicitur texuisse, ut eximiae pulchritudinis matrem singulariter ornatus filius testaretur. [3] Respice quantum dederint leges et ad mensuram te potestatis extende. tibi fiscalium tributorum credita monstratur exactio. constat esse tuae fidei commissum principi renuntiare, quod in provinciis probatur emergere. tu etiam senatorem ibidem residentem iuberis audire: tu in praefectorum militem cum ipsius tantum conscientia vindicare: tuum nomen in subscriptionibus iusserunt honoratis provincialibus anteferri. quid de te aestimatum sit, datur adverti, cui tot videntur nobiles potuisse postponi. [4] Additur, quod a principe frater vocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a vilitate criminum tollereris. cogita tantorum hominum tibi commissas esse fortunas. fama erunt nostri temporis tui mores. esto in te continens, ut possis in alios esse iudex. prima aequitas est a se praesules inchoare, ut debeant criminosi metuere quem nequeunt similem reperire. nullas enim in se culpas timet reus, quas habere respexerit cognitorem, quando agentem male nisi bonis moribus non aestimat displicere. suos actus nullus damnat in altero, quia natura est humani animi ut nitatur potius vindicare, quod se cognoverit admisisse. [5] O quale est liberum tribunalibus insidere, non esse obnoxium reo suo, ne incipiat potior fieri qui redemit. timeat districtum, timeat continentem, non audiat blandum. da ut possit rigidam formidare sententiam. avari iudices nesciunt quantum delinquunt: nam cum vendunt aliena crimina, sua faciunt esse peccata. quapropter esto sollicitus, ut bonae actionis tuae laudes potius audiamus. a nobis confidenter exigis quod remittis, quia tantum de remuneratione tua cogitamus, quantum te pecunias non quaesisse cognoscimus.

XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE.

[1] Regalis est providentiae tales iudicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisisse. non enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. falsus enim dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia subeuntur. et ideo maiore cura tractanda sunt, unde invidia plus timetur. [2] Proinde per indictionem illam comitivam tibi Syracusanae civitatis propitia divinitate concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse cognoscis. de proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus, unde ad nos difficile veniri posse sentimus. habes quae te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris. [3] Militum tibi numerus nostris servit expensis. redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatus est. exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis et armorum pompa decoraris. verum inter haec civilem cogita disciplinam. non permittas milites esse possessoribus insolentes. annonas suas sub moderatione percipiant: causis non misceantur extraneis. pro securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur armatum. privilegia dignitatis tuae nec volumus minui nec iubemus excedi. sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse.

XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE.

[1] Inter cetera vetustatis inventa et ordinatarum rerum obstupenda praeconia hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis amministrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri colligatur et causarum nodi iuris disceptatione solvantur. unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimus, qui facta veterum annuis sollemnitatibus innovamus. nam quid prodesset inventum, si non fuisset iugiter custoditum? [2] Exeunt a nobis dignitates relucentes quasi a sole radii, ut in orbis nostri parte resplendeat custodita iustitia. ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem provincialium colligamus. messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, nisi ut subiecti non videantur aliquid irrationabiliter perdidisse. [3] Et ideo ad comitivam te Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut civilia negotia aequus trutinator examines tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te illi populo vel in levi culpa facile displicere cognoscas. urbs ornata multitudine civium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam vitam te ibidem invenisse diiudices, si nullis amaritudinibus miscearis. praetoria tua officia replent, militum turba custodit. considis geniatum tribunal: sed tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. [4] Praeterea litora usque ad praefinitum locum data iussione custodis. tuae voluntati parent peregrina commercia. praestas ementibus de pretio suo et gratiae tuae proficit quod avidus mercator adquirit. sed inter haec praeclara fastigia optimum esse iudicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur habitare. factum tuum erit sermo civitatis, dam per ora fertur populi, quod a iudice contigerit actitari. [5] Habet ultionem suam hominum frequentia, si loquatur adversa, et de iudice iudicium esse creditur, quod multis adstipulationibus personatur. contra quid melius quam illum populum gratum respicere, cui cognosceris praesidere? quale est perfrui favore multorum et illas voces accipere, quas et clementes dominos delectat audire! nos tibi proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem delectet augere.

XXIIII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE.

[1] Tributa quidem nobis annua devotione persolvitis: sed nos maiore vicissitudine decoras vobis reddimus dignitates, ut vos ab incursantium pravitate defendant qui nostris iussionibus obsecundant. erit nostrum gaudium vestra quies: suave lucrum, si nesciatis incommodum. degite moribus compositis, ut vivatis legibus feriatis. quid opus est quemquam facere, unde poenas possit incurrere? quaerat iudex inter vos causas et non inveniat. [2] Ratio motus vestros componat, qui rationales vos esse cognoscitis. improbis iudicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae conversationis accusat. atque ideo illi nos comitivam Neapolitanae civitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut vestra gubernatione laudatus alteram mereatur de nostro iudicio dignitatem. cui vos convenit prudenter oboedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus iudicem benignum faciat et mansuetus iudex gravissimum populum aequabili ratione componat.

XXV. FORMULA (DE COMITE) PRINCIPIS MILITUM DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA.

[1] Omnes apparitiones habere decet iudices suos: nam cui praesul adimitur, et militia denegatur. sed nos, quibus cordi est locis suis universos ordines continere, indicamus illi comitivam Neapolitanam domino iuvante largitos, ut iudicibus annua successione reparatis vobis sollemnitas non pereat actionis. quapropter designato viro praestate competenter obsequium, ut sicut vos non patimur emolumentorum commoda perdere, ita et vos parendi debeatis priscam regulam custodire.
 

 

Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 2004

Вернуться на ( начальную страницу ) (список авторов)