|
|
|||
CОЧИНЕНИЯ V.
C. ET INL. EXQUAEST. PAL. EXCONS. ORD. EXMAG. OFF. PPO ATQUE PAT.
Praefatio [1]
Cum disertorum gratiam aut communibus fabulis aut gratuitis beneficiis,
nullis tamen veris meritis collegissem, dicta mea, quae in honoribus
saepe positus pro explicanda negotiorum qualitate profuderam, in
unum corpus redigere suadebant, ut ventura posteritas et laborum
meorum molestias, quas pro generalitatis commodo sustinebam, et
sinceris conscientiae inemptam dinosceret actionem. [2] Dicebam
dilectionem ipsorum mihi potius fore contrariam, ut, quod modo propter
desideria supplicantium putabatur acceptum, postea legentibus videretur
insubidum. addebam debere illos Flacci dicta recolere, qui monet,
quid periculi vox praecipitata possit incurrere. [3] Respondendi
celeritatem cunctos videtis exigere, et creditis me impaenitenda
proferre? dictio semper agrestis est, quae aut sensibus electis
per moram non comitur aut verborum minime proprietatibus explicatur.
loqui nobis communiter datum est: solus ornatus est, qui discernit
indoctos. [4] Nonus annus ad scribendum relaxatur auctoribus: mihi
nec horarum momenta praestantur: mox ut coepero, clamoribus imminetur
et festinatione nimia geritur, ne cautius coepta peragantur. alter
nos frequentia invidiosae interpellationis exaggerat: alter miseriarum
mole castigat: alii furiosa contentionum seditione circumdant. [5]
Inter haec cur requiritis dictationis eloquium, ubi copiam vix possumus
habere sermonum? ipsas quoque noctes inexplicabilis cura circumvolat,
ne desint alimonia civitatibus, quae supra omnia populi plus requirunt,
studentes ventri, non auribus. hinc est quod cogimur animo per cunctas
ire provincias et iniuncta semper inquirere, quia non sufficit agenda
militibus imperare, nisi haec iudicis assiduitas videatur exigere.
nolite, quaeso, noxie nos amare. declinanda est suasio quae plus
habet periculi quam decoris. [6] Sed illi me potius tali disceptatione
fatigabant: лpraefectum te praetorianae sedis omnes noverunt, cui
dignitati occupationes publicae velut pedisequae semper assistunt.
ab hac enim exercituales flagitantur expensae: ab hac victus quaeritur
sine temporis consideratione populorum: huic etiam vel solum grave
iudiciorum pondus adiectum est. cui ideo leges visae sunt inmensum
onus imponere, dum ad ipsam honoris gratia maluerunt paene omnia
pertinere. quod enim spatium possis publico labori subripere, quando
in unum pectus confluit, quicquid utilitas generalitatis exposcit?
[7] Addimus etiam, quod frequenter quaesturae vicibus ingravato
otii tempus adimit crebra cogitatio, et velut mediocribus fascibus
insudanti illa tibi de aliis honoribus principes videntur imponere,
quae proprii iudices nequeunt explicare. haec autem facis nulla
vendendo, sed exemplo proprii genitoris ab sperantibus accipis solos
labores: sic petentibus praestando gratis sub continentiae munere
cuncta mercaris. [8] Regum quin etiam gloriosa colloquia pro magna
diei parte in bonum publicum te occupare noverunt, ut fastidium
sit otiosis expectare, quae tu continuo labore cognosceris sustinere.
verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere, si inter
tanta et talia valueris legenda proferre: deinde quod rudes viros
et ad rem publicam conscia facundia praeparatos labor tuus sine
aliqua offensione poterit edocere, et usum, quem tu inter altercantium
pericula iactatus exerces, illos, qui sunt in tranquillitate positi,
contingit felicius adipisci. [9] Proinde, quod salva fide, qua frueris,
dissimulare non poteris, tanta regum beneficia, si pateris ignorari,
frustra maluisti benigna festinatione concedi. noli, quaesumus,
in obscurum silentii revocare, qui te dicente meruerunt illustres
dignitates accipere. tu enim illos assumpsisti vera laude describere
et quodam modo historico colore depingere. quos si celebrandos posteris
tradas, abstulisti, consuetudine maiorum, morientibus decenter interitum.
[10 Deinde mores pravos regis auctoritate recorrigis, excedentis
audaciam frangis, timorem legibus reddis. et adhuc dubitas edere
quod tantis utilitatibus probas posse congruere? celas etiam ut
ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas ventura possit
inspicere. contingit enim dissimilem filium plerumque generari:
oratio dispar moribus vix potest inveniri. est ergo ista valde certior
arbitrii proles: nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris
sui posteritas veracius aestimatur. [11] Dixisti etiam ad commendationem
universitatis frequenter reginis ac regibus laudes: duodecim libris
Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. cum tibi
in illis fuerit secundus eventus, quid ambigis et haec publico dare,
qui iam cognosceris dicendi tirocinia posuisse?н [12] Victus sum,
fateor, in verecundiam meam: nec obsistere tantis prudentibus potui,
cum me viderem ex affectione culpari. nunc ignoscite, legentes,
et si qua est incauta praesumptio, suadentibus potius imputate,
quia mea iudicia cum illo videntur facere, qui me decreverit accusare.
[13] Et ideo quod in quaesturae, magisterii ac praefecturae dignitatibus
a me dictatum in diversis publicis actibus potui reperire, bis sena
librorum ordinatione composui, ut, quamquam diversitate causarum
legentis intentio concitetur, efficacius tamen rapiatur animus,
cum tendit ad terminum. [14] Illud autem sustinere alios passi non
sumus quod nos frequenter incurrimus in honoribus dandis, impolitas
et praecipites dictiones, quae sic poscuntur ad subitum, ut vix
vel scribi posse videantur. cunctarum itaque dignitatum sexto et
septimo libris formulas comprehendi, ut et mihi quamvis sero prospicerem
et sequentibus in angusto tempore subvenirem: ita quae dixi de praeteritis
conveniunt et futuris, quia non de personis, sed de ipsis locis
quae apta videbantur explicui. [15] Librorum vero titulum, operis
indicem, causarum praeconem, totius orationis brevissimam vocem,
variarum nomine praenotavi, quia necesse nobis fuit stilum non unum
sumere, qui personas varias suscepimus ammonere. aliter enim multa
lectione satiatis, aliter mediocri gustatione suspensis, aliter
a litterarum sapore ieiunis persuasionis causa loquendum est, ut
interdum genus sit peritiae vitare quod doctis placeat. [16] Proinde
maiorum pulchra definitio est sic apte dicere, ut audientibus possis
concepta vota suadere. neque enim tria genera dicendi in cassum
prudens definivit antiquitas: humile, quod communione ipsa serpere
videatur: medium, quod nec magnitudine tumescit nec parvitate tenuatur,
sed inter utrumque positum, propria venustate ditatum suis finibus
continetur: tertium genus, quod ad summum apicem disputationis exquisitis
sensibus elevatur: videlicet, ut varietas personarum congruum sortiretur
eloquium et, licet ab uno pectore proflueret, diversis tamen alveis
emanaret, quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi qui trina
ista virtute succinctus causis emergentibus viriliter est paratus.
[17] Huc accedit, quod modo regibus, modo potestatibus aulicis,
modo loqui videamur humillimis, quibus alia contigit sub festinatione
profundere, alia vero licuit cogitata proferre, ut merito variarum
dicatur, quod tanta diversitate conficitur. sed utinam, sicut ista
regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae resignent
merita dictionis. [18] Quapropter humile de nobis verecunde promittimus:
mediocre non improbe pollicemur: summum vero, quod propter nobiltatem
sui est in editiore constitutum, nos attigisse non credimus. verum
tamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. incongruo
namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui vestra potius
iudicia sustinemus.
|
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 2004
Вернуться на ( начальную страницу ) (список авторов)