Robert Grosseteste
Роберт Гроссетест
(ок. 1168/1175 - 1253 гг.)

 

CОЧИНЕНИЯ

DE VERITATE

DE VERITATE PROPOSITIONIS

DE SCIENTIA DEI

XXIII. De veritate

"Ego sum via veritas et vita". Hic ipsa Veritas dicit se esse veritatem. Unde dubitari non immerito potest, an sit aliqua alia veritas, an nulla sit alia ab ipsa summa veritate? Si enim nulla est alia veritas, tunc veritas est unica et singularis nec recipit distributionem aut pluralitatem, ut dicatur "omnis veritas", aut "multae veritates". - Sed e contra in Evangelio legitur: "Ipse docebit vos omnem veritatem".

Item: si non est alia veritas, ubicunque praedicatur aliquid esse verum, praedicatur de eodem Deus, licet adiacenter et denominative et nuncupative. Numquid igitur idem est esse verum et esse divinum? Sic videtur per locum a coniugatis. Si non est alia veritas, quam Deus, esse verum est esse divinum, et hoc est vera arbor, quod divina arbor, et vera propositio, quod divina propositio, et ita de ceteris.

Item: in futuris et contingentibus videtur esse veritas corruptibilis. Veritas autem, quae Deus est, nullo modo est corruptibilis. Est igitur alia veritas ab illa summa veritate.

Item: veritas propositionis est adaequatio sermonis et rei Deus autem non est haec adaequatio, quia non erat haec adaequatio, antequam esset sermo et res; cum Deus et veritas summa et sermonem et res creatas sermone significatas praecesserit. Est ergo aliqua veritas, quae non est summa veritas.

Item dicit Augustinus in libro Soliloquiorum, quod veritas est id quod est. Uniuscuiusque igitur rei entitas est eius veritas. Sed nullius creaturae entitas est summa veritas, quae Deus est. Ergo est aliqua alia veritas a summa veritate.

Item: Augustinus retractat hoc verbum, quod dixit in libro Soliloquiorum: "Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti", ita inquiens: "responderi potest: multos non mundos multa vera scire." Multi igitur non mundi veritatem vident, qua verum est verum, quod sciunt. Sed soli mundi corde summam veritatem vident: "Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt". Et secundum Platonem teste Augustino in libro de vera religione veritas pura mente videtur, cui inhaerens anima beata fit. - Idem quoque Augustinus ait in libro "de agone christiano: "Errat quisquis putat veritatem se cognoscere, cum adhuc nequiter vivit". - Est igitur alia veritas ab hac summa, quam aliam vident non-mundicordes.

Item scriptum est in Evangelio: "Qui facit veritatem venit ad lucem". Facit igitur homo aliquam veritatem; sed nullus facit summam veritatem. Est igitur alia veritas ab illa.

Item: Ex verbis Augustini in libro de mendacio potest haberi, quod duplex est veritas: una scilicet in contemplando, altera in vero enuntiando. Et illam, quae est in contemplando praeponit Augustinus animo ita inquiens: "ut animus corpori, ita veritas etiam ipsi animo praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum appetat animus". - Sed cum nihil praeponendum sit animo, nisi Deus, patet, quod veritas, de qua hic intendit Augustinus, Deus est. - Postea veritatem, qua est in enuntiando, non audet praeferre animo, sed innuit eam temporalibus omnibus praeferendam sic inquiens: "Si quisquam proponeret sibi sic amandam veritatem non tantum quae in contemplando est, sed etiam in vero enuntiando, quod in suo quoque rerum genere verum est, et non aliter proferendam motu corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta est, ut fidei veridicam pulchritudinem non solum auro et argento et gemmis et amoenis praediis, sed etiam ipsi universae temporali vitae, omnique corporis bono praeponeret, nescio, utrum sapienter a quoquam errare diceretur." In his satis evidenter distinguit Augustinus duas veritates, quarum secundam non audet aequare animo, nedum praeferre. Sed nisi crederet, aut saltem dubitaret, veritatem enuntiationis aliam esse a veritate summa, non dubitaret eam praeferendam esse animo.

Quod autem non sit alia veritas a veritate summa, videtur secundum Anselmum, qui in libro suo de veritate concludit ad ultimum, quod unica est omniun verorum veritas, et quod illa est summa veritas, sicut unum est tempus omnium illorum, quae sunt simul in uno tempore.

Item: verisimile est, quod, si unius alicuius enuntiationis veritas, qua enuntiatio vera est de creaturis, sit summa veritas, et omnium enuntiationum et enuntiabilium veritas sit eadem veritas, nihil iam caret initio et fine, nisi suprema veritas. Atqui veritas huius: "septem et tria sunt decem" caret initio et fine. Ergo haec veritas est summa veritas. - Huic consonat Augustinus in libro de libero arbitrio ita inquiens: "septem et tria sunt decem et non solum nunc, sed etiam semper; nec ullo modo septem et tria non fuerunt decem aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri veritatem dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem." Aeterna est igitur talium veritas ac per hoc summa veritas.

Similiter sine initio fuit verum "aliquid fuisse futurum"; sed non fuit verum, nisi veritate sua. Sua igitur veritas aeterna est et summa; similiter omnium conditionalium veritas ut: "si est homo, est animal." Per hypothesim igitur omnis enuntiabilis veritas est summa veritas. Item dicit Augustinus in libro de vera religione, quod veritas est, quae ostendit id quod est. Esse igitur cuiuslibet rei sua monstrat veritas. Cum enim sit haec veritatis definitio, omni veritati convenit monstrare id quod est. Nullius autem esse potius monstrabit aliqua veritas, quam eius esse, cuius est veritas. Igitur si nihil aliud ostendit mentis aspectui esse alicuius rei, quam lux summae veritatis, non est alia veritas a summa veritate.

Quod autem lux summa veritatis et non aliud ostendit mentis oculo id quod est, videtur ex auctoritatibus Augustini diligenter inspectis. Ait enim in libro retractationum retractans quiddam, quod dixerat secundum sententiam Platonis de reminiscentia et his verbis corrigens: "Propterea vera respondent de quibusdam disciplinis etiam imperiti earum, quia praesens est eis, quando idem capere possunt lumine rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt".

Idem in libro de libero arbitrio: "Summa veritas ostendit omnia bona, quae vera sunt"... "sed quemadmodum illi, qui in luce solis eligunt, quod libenter aspiciant, et eo aspectu laeti fiant, in quibus, si qui forte fuerint vegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius, quam ipsum solem contuentur, qui etiam cuncta, quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat: sic fortis acies mentis et vegeta cum multa et incommutabilia certa ratione perspexerit, dirigit se in ipsam veritatem, qua cuncta monstrantur, eique inhaerens tanquam obliviscitur cetera et in illa simul omnibus fruitur."

Item in libro Confessionum: Et si ambo videmus verum esse, quod dicis et ambo videmus verum esse, quod dico: ubi quaeso id videmus? non ego in te nec tu in me, sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est incommutabili veritate?

Idem in libro de Trinitate: Cum artem corporalium figurarum ineffabiliter pulchram super aciem mentis simplici intelligentia capimus; in illa ergo aeternitate, ex qua temporalia facta sunt, formam qua sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus.

Idem super Johannem hom. 14: "Nemo hominum potest dicere, quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo, qui mentiri non potest."

Hae auctoritates evidenter astruunt omne, quod cognoscitur verum, in luce summae veritatis verum contueri.

Quod si dicat aliquis: et huius veritatis luce et alterius veritatis simul ostendi idem et unum verum, numquid igitur lux illa summae veritatis non sufficit ad ostendendum, quod illustrat, aut si sufficit, quomodo reliqua non superfluit?

Praeterea: si lux huius solis cetera luminaria ofluscat, ut ipsa praesente nihil ostendant visui corporis, quomodo non amplius lux illa omni alia luce spirituali incomparabiliter lucidior omnem aliam vincet, ut alia nihil agat ipsa praesente? Hae nebulae caliginosae contrariarum opinionum forte diffugerent et dissiparentur, si parumper nobis claresceret lux veritatis. Unde parumper intendendum est ut, quid sit veritas, agnoscatur.

Consuevimus autem usitatius dicere veritatem orationis enuntiativae. Et haec veritas, sicut dicit philosophus, non est aliud, quam ita esse in re signata, sicut dicit sermo. Et hoc est, quod aliqui dicunt veritatem esse "adaequationem sermonis et rei" et "adaequationem rei ad intellectum". - Sed cum verior sit sermo, qui intus silet, quam qui foris sonat, intellectus videlicet conceptus per sermonem vocalem, magis erit veritas adaequatio sermonis interioris et rei, quam exterioris; quod si ipse sermo interior esset adaequatio sui ad rem, non solum esset sermo verus, sed ipsa veritas. - Sapientia autem et verbum, sive "Sermo Patris" maxime adaequatur hoc modo adaequationis rei, quam dicit et loquitur. Ita enim est res quaeque plenissime, ut hic sermo dicit; nec in aliquo aliter est, ac dicitur hoc sermone; nec solum adaequatur, sed est ipsa adaequatio sui ad res, quas loquitur. Ipse igitur Sermo Patris secundum hanc definitionem veritatis maxime veritas est. - Nec potest hic Sermo non loqui, nec non adaequari ei, quod dicit. Unde non potest non esse veritas.

In rebus autem, quae dicuntur hoc aeterno Sermone, est conformitas ipsi sermoni, quo dicuntur. Ipsa quoque conformitas rerum ad hanc aeternam dictionem est earum rectitudo et debitum essendi, quod sunt. Recta enim est res et est ut debet, inquantum est huic Verbo conformis. Sed inquantum est res ut debet, intantum vera est. Igitur veritas rerum est earum esse prout debent esse, et earum rectitudo et conformitas Verbo, quo aeternaliter dicuntur. Et cum haec rectitudo sit sola mente perceptibilis et in hoc distinguatur a rectitudine corporali visibili, patet, quod convenienter definitur ab Anselmo veritas cum dicit, eam esse rectitudinem sola mente perceptibilem. Et complectitur haec definitio etiam summam veritatem, quae est rectitudo rectificans simul cum veritatibus rerum, quae sunt rectitudines rectificata. Rectitudo autem est in nullo a se exitus aut declinatio.

Item: Omnis res, inquantum deficit ab eo, quod tendit esse, intantum est falsum illud, quod tendit aut fingit esse. Falsum enim est, ut ait Augustinus in libro Soliloquiorum "quod se fingit esse, quod non est, aut omnino esse tendit et non est". - ltem idem in eodem: "Falsum est, quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, neque id tamen est, cuius simile apparet. Quapropter quodlibet est verum, quod privatur defectione". - Quapropter veritas est defectus privatio, sive essendi plenitudo; tunc enim est vera arbor, cum habet plenitudinem

esse arboris caretque defectione esse arboris, et haec plenitudo essendi quid est nisi conformitas rationi arboris in Verbo aeterno?

Rerum autem duplex est esse: primum et secundum; potestque res habere plenum esse primum et carere plenitudine esse secundi. Et propter hoc potest eadem res esse vera et falsa, utpote: verus homo est animal, quod componitur ex corpore et anima rationali. Idem quoque Augustinus: "si mendax est et vitiosus, falsus homo est." - Similiter vera propositio est hominem esse asinum, quia habet plenum esse primum enuntiationis; sed falsa est, quia caret plenitudine esse secundi. Haec enim est secunda perfectio enuntiationis: significare id esse, quod est, et non esse, quod non est. Cumque hoc modo dicitur res una simul vera et falsa, non est assertio de eodem contraria, quia non eiusdem esse asseritur plenitudo et defectio. Sed cum dicitur falsitas, est vera falsitas et falsum est verum falsum. Numquid inest contrarium suo contrario, et fallit in his terminis regula logicorum, sicut secundum Augustinum in bono et malo? Et si fallit in his, sicut in bono et malo, suntne plures

contrarietates his duabus, in quibus fallit? - Quaeque est differentia contrarietatum, in quibus fallit regula logicorum, ad contrarietates, in quibus non fallit? Numquid in his solis contrarietatibus fallit regula logicorum quarum alterum contrariorum sequitur esse? Omne namque, quod est, bonum est; et omne quod est, verum est. Unde aut falsum et malum omnino non sunt, aut falsum et malum non sunt nisi in vero et bono.

Item: quodlibet est verum id, cuius esse conformatur rationi suae in Verbo aeterno; et falsum id, quod fingit esse eiusque rationi in Verbo aeterno non conformatur. Cum autem omne, quod est, solum id est et totum id est, quod aeterno Verbo dicitur esse, omne quod est, inquantum est et quantumcunque est, verum est. - Sed numquid e contrario omne, quod est citra Deum, est falsum aliquid? Cum enim falsum sit, quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, nec tamen est id, cuius est simile, omnis autem creatura alicuius habet similitudinem, quod tamen ipsa non est, videtur, quod omnis creatura sit falsum aliquid. Quod si verum est, numquid homo, qui est similitudo et imago Dei, nec tamen Deus est, est falsus Deus, sicut statua hominis est falsus homo? Absurdum videtur hoc dicere. Et quia ad praesens non occurrit auctoritas, quae istud determinet, interim differatur a nobis huius solutio.

Deus autem nullo modo est falsum aliquid, eo quod similitudo omnis est paris ad parem, aut inferioris ad superiorem, Deus autem nec parem habet nec superiorem, ad cuius similitudinem accommodetur. Filius autem, qui similis est Patri plenissime, est id quod Pater. Unde ibi nulla ex parte aliqua falsitas est, sed plena veritas et lux, "et tenebrae in eo non sunt ullae".

Cum autem, ut praedictum est, veritas cuiuscunque est eius conformitas rationi suae in aeterno Verbo, patet, quod omnis creata veritas non nisi in lumine veritatis summae conspicitur. - Quomodo enim conspici posset conformitas alicuius ad aliquid, nisi conspecto etiam illo, cui est conforme? Aut rectitudo rei quimodo agnoscitur, quoniam rectitudo est, cum non sit secundum se rectitudo, nisi in regula sua, quae secundum se recta est, et secundum quam ipsa res est rectificata? Quae regula non aliud est, quam ratio rei aeterna in mente divina. Aut qualiter cognoscetur, quod res est, ut esse debet, nisi videatur ratio, secundum quam sic esse debet?

Quod si dicatur, hanc esse rationem rectam, secundum quam res sic esse debet, iterum quaeritur: ubi haec ratio videatur esse recta ratio huius et talis, qualis esse debet, nisi in sua iterum ratione? Et sic erit recursus usque dum videatur res esse ut debet in sua ratione prima, quae secundum se recta est. Et ideo res est ut debet, quia huic conformis est. Omnis igitur creata veritas intantum patet, inquantum conspicienti praesto est lux suae rationis aeterna, sicut testatur Augustinus. Nec potest aliqua res in sua tantum creata veritate conspici vera, sicut corpus non potest conspici coloratum in suo colore tantum, nisi superfuso extrinseco lumine.

Veritas igitur etiam creata ostendit id, quod est, sed non in suo lumine, sed in luce veritatis summae, sicut color ostendit corpus, sed non nisi in luce superfusa. Nec haec est lucis insufficientia, quod per colorem ostendit corpus, cum ipse color non sit lux lucens adiuncta luci superfusae; sed haec est lucis potentia, quod lux non colorem praeter se lucentem offuscat, sed non praeter se lucentem illustrat. - Similiter potentia est lucis summae veritatis, quae sic illustrat veritatem creatam, quod ipsa etiam illustrata ostendit rem veram. Non est igitur lux veritatis summae ad veritates alias, sicut sol est ad cetera caeli luminaria, quae fulgore suo offuscat, sed potius sicut sol ad colores, quos illustrat. Sola igitur lux summae veritatis primo et per se ostendit id, quod est, sicut sola lux ostendit corpora. Sed per hanc lucem etiam veritas rei ostendit id, quod est, sicut color ostendit corpora per lucem solis. - Verum est igitur, sicut testatur Augustinus, quod nulla conspicitur veritas nisi in luce summae veritatis. Sed quemadmodum infirmi oculi corporis non vident colorata corpora, nisi superfuso lumine solis, ipsam autem lucem solis non possunt contueri in se, sed solum superfusam coloratis corporibus, sic infirmi oculi mentis ipsas res veras non conspiciunt nisi in lumine summae veritatis; ipsam autem veritatem summam in se non possunt conspicere, sed solum in coniunctione et superfusione quadam ipsis rebus veris.

Hoc modo puto, quod etiam immundi multi summam veritatem vident et multi eorum nec percipiunt se videre eam aliquo modo, quemadmodum si aliquis primo videret corpora colorata in lumine solis, nec unquam deflecteret visum ad solem, nec didicisset ab aliquo, solem aut aliud lumen esse, quod illustraret corpora visa, nesciret omnino se videre corpora in lumine solis, ignoraretque se videre aliquid nisi corpus coloratum tantum. Mundicordes vero et perfecte purgati ipsam lucem veritatis in se conspiciunt, quod immundi facere nequeunt. - Nemo est igitur, qui verum aliquid novit, qui non aut scienter aut ignoranter etiam ipsam summam veritatem aliquo modo novit. Iam igitur patet, quomodo soli mundicordes summam vident veritatem et quomodo nec etiam immundi penitus eius visione frustrantur.

Putamus etiam, sicut innuit Augustinus in libro de mendacio, multiplicem esse rerum veritatem. Alioquin non susciperet nomen veritatis pluralitatem et distributionem. Unius enim ad multa sola comparatio non facit illud unum multa, sicut comparatio unius temporis ad plura temporalia, quae simul sunt, non facit illud multa tempora. Non enim sunt multa tempora simul. Similiter, si non esset veritas nisi summa, quae in se est unica propter collationem illius nominis ad multa, possent esse multa vera, sicut simul sunt multa temporalia. Sed propter hoc non essent multae veritates, sicut nec multa simul tempora. Nomen enim plurale aut distributum signum universale exigit multa supposita. Quapropter non possent dici "plures veritates", aut "omnis veritas", nisi essent multae veritates suppositae. - Supponuntur ergo in talibus locutionibus veritates rerum, quae sunt conformitates rationibus rerum in aeterna veritate. Sed forte nusquam ponitur nomen veritatis, quin significet ut formam nominis aliquo modo saltem adiacenter vel oblique veritatem summam. Sicut enim veritas rei nec intelligi potest nisi in luce veritatis summae, sic forte nec supponitur per nomen veritatis nisi cum significatione veritatis summae. Unica est ergo veritas ubique significata et praedicata per hoc nomen veritas, sicut vult Anselmus, scilicet veritas summa. Sed in multis veritatibus rerum dicitur illa una veritas multae veritates. Cum autem veritas sequatur ad omnia, etiam ad contrarium suum, quia falsum necessario est verum falsum, et contra regulam logicorum etiam ad omnem negationem sequatur veritatis affirmatio et insuper etiam ad sui ipsius destructionem, quia sequitur: si nulla veritas est, patet quod veritas est, quia veritas est id, quod per se necesse est esse. Unde enim, nisi quia per se necesse est esse, sequitur ad omnia etiam ad sui ipsius destructionem? Est igitur veritas, quod per se necesse est esse vel saltem necessario consequens ad per se necesse esse. Aliter enim non sequeretur ad omnem affirmationem et negationem. - Sed numquid hic vere fallit regula logicorum? an super omnis negationis divisionem cadit esse, ex quo esse affirmatio de divisione sequitur veritatis affirmatio? Quomodocunque sit, manifeste inextinguibilis est lux veritatis, quae etiam sui illustrat extinctionem, nec aliquo modo corrumpi potest.

Sed dubitari potest, an aliqua rerum veritas, quae est conformitas earum ad suas rationes aeternas, aeterna sit et sine initio? Veritates namque mathematicarum propositionum videntur esse aeternae et condicionalium omnium et veritates negationum omnium de creaturarum existentia videntur habuisse veritatem sine initio ante rerum creationem, utpote "mundum non esse" verum fuit et sine initio verum ante mundi creationem et fuit conforme dictioni suae, qua dicitur Verbo aeterno. Huius igitur enuntiabilis conformitas ad dictionem suam in aeterno Verbo non est Deus. Ergo aliud a Deo fuit sine initio.

Similiter veritates talium dictorum "aliquid fuisse futurum", sine initio sunt; et alterae ab invicem sunt. Non enim est eadem veritas huius dicti "aliquid fuisse futurum" et huiusmodi "septem et tria esse decem". Altera est enim conformitas huius ad suam dictionem in aeterno Verbo et altera illius. Sunt igitur plura immo innumerabilia sine initio et erunt sine fine.

Similiter quaeri potest de ipsis enuntiationibus. Aeternum namque est "aliquid fuisse futurum"; similiter "septem et tria esse decem" et neutrum eorum est reliquum neutrumque Deus: alia igitur a Deo eademque plurima aeterna sunt.

Ad respondendum autem ad haec obiecta pono exemplum tale; ponatur, quod ab aeterno fuisset laudans Caesarem et similiter laudans Socratem. Secundum hanc positionem ab aeterno verum est "Caesar laudatus est et Socrates laudatus est", quia si est laudans Caesarem, Caesar laudatus est. Sit igitur hoc nomen A, cuius definitio sit "Caesar laudatus" et hoc nomen B, cuius definitio sit "Socrates laudatus"; ergo verum est A esse aeternum et B esse aeternum, ut sit praedicatio per se et non per accidens, sicut per se verum est "album non potest esse nigrum". Nec tamen sequitur Caesarem et Socratem esse aeternos, aut aliquid esse aeternum praeter laudantem, quia non redditur aeternitas, cum dicitur A aeternum, nisi propter laudationem, quae in laudante aeterna est. Propter cuius aeternitatem suscipit aeternitatis praedicationem eius correlativa laudatio. Tales autem correlationes, ut est laudatio, passio non exigunt subiectum aeternum, aut ens vel aliquid vel aliquam existentiam extra laudantem praeter positionem. Exemplum ad idem est, quod Deus scit omnia ab aeterno.Quapropter si scit A, cuius definitio sit: "Socrates scitus a Deo" et B, cuius definitio sit "Plato scitus a Deo", per se loquendo verum erit "A aeternaliter est", "B aeternaliter est", quia scilicet scitur a Deo aeternaliter ipsum B, et A non est B nec e converso, neutrumque eorum Deus est et tamen solus Deus aeternaliter est; quia cum dicitur "A non est B et B non est A, et neutrum horum est Deus" redditur praedicatio pro subiectis corruptibilibus. Cum enim dicitur "A vel B aeternaliter sunt", redditur praedicatio per se gratia formae, a qua nomina haec imponuntur, quae scilicet aeterna dicuntur propter scientiam Dei aeternam. Nec exigit veritas talis sermonis alicuius extra Deum existentiam aut coaeternitatem. Similiter igitur cum dicitur "hoc verum aeternum est aut enuntiabile aeternum est", suscipitur praedicatio haec propter formam correlativam dictioni in aeterno Verbo; propter quam tamen relationem nihil exigitur extra Deum esse.

Hoc itaque modo respondebitur ad supra dictas oppositiones, aut cogemur fateri, enuntiabilia nihil aliud esse, quam rationes aeternas rerum in mente divina. Potest autem quaeri, cum idem sit veritas et esse, quia veritas est ut dicit Augustinus "id, quod est", an sicut non videtur aliqua veritas, nisi in luce supremae veritatis, sic non videatur aliquid esse, nisi in ente supremo?

Quod videtur exemplo tali: aqua fluida in se ex se nullam habet determinatam figuram, sed figuratur semper figura continentis. Unde non potest sciri et vere mente conspici, hanc aquam esse quadratam, nisi cognito et conspecto, quod figura continentis eam quadrata est et nisi conspecta eius figuratione in coaptatione ad figuram continentem figurantem et in figuratione sua supportantem aquam fluxibilem et per se, si sibi relinqueretur, ab hac figuratione labentem. Similiter omnis creatura ex se, si sibi relinqueretur, sicut est ex nihilo, sic relaberetur in nihilum. - Cum igitur non ex se sit, sed in se solum consideratum, invenitur labile in non-esse: ubi vel quomodo videbitur, quod sit, nisi in coaptatione ad illud, quod supportat ipsam ne fluat in non-esse et in conspectione, quod hoc supportatur ab illo? Hoc est igitur, ut videtur, alicui creaturae esse, quod ab aeterno Verbo supportari. De quo Verbo dicit Paulus: "portansque omnia verbo virtutis suae." Nec scitur vere aliquid creatum esse, nisi in mente videatur ab aeterno Verbo supportari. Et ita in omni esse, quod est adhaerere esse primo videtur aliquo modo esse primum, licet etiam nesciat videns se videre esse primum, nec videtur esse posterius, nisi in comparatione eius ad esse primum, quod supportat illud. - Diximus autem supra, quod oculus mentis sanus videns primam et supremam lucem in se in ea etiam omnia cetera videret clarius, quam contuens eadem in seipsis. - Quod forte alicui non videtur, ut res in suo exemplari clarius, quam in se videri possit. Sed cum duplex sit rei cognitio, una in se, altera in exemplari vel similitudine sua, cum similitudo vel exemplar lucidioris est essentiae, quam ipsa res, cuius est similitudo, nobilior et clarior et apertior est rei in sua similitudine vel exemplari cognitio. Cum autem e contrario lucidioris essentiae est res, quam sua similitudo vel exemplar, clarior et apertior oculo mentis sano est rei in se ipsa cognitio, quam in sua similitudine vel exemplari. Ac per hoc, cum divina essentia sit lux lucidissima, omnis cognitio eius per similitudines, quam per se ipsam obscurior, in rationibus vero aeternis creaturarum in mente divina lucidissimis, quae sunt creaturarum exemplar lucidissimum, omnis creaturae cognitio certior et purior et manifestior est, quam in se ipsa. - Huius autem rei exemplum, scilicet quod quaedam res clarius videtur in sua similitudine, in visu corporali patenter reperitur: cum enim radius ab oculo directus, quo videlicet radio videtur corpus in se, transit in obscurum, et radius reflexus a speculo in idem corpus, quo videlicet radio videtur corpus illud in sua similitudine, transit in lucidum, videbitur in se obscurum et sua similitudine perspicue, sicut accidit, cum in horis vespertinis vel noctu videntur arbores in aqua clarius, quam videri possent in se, propter radium reflexum ab aqua ad arborem transeuntem in lucidum caeli, cum radius directus in ipsam arborem transeat in obscurum umbrosi alicuius oppositi. E converso autem cum radius reflexus a speculo transit in obscurum et radius directus in corpus transit in lucidum, videbitur res in sua similitudine obscure et in se perspicue.

Supradictae autem definitiones veritatis communes sunt omnibus veris. Sed si descendatur ad singula, invenietur unius cuiusque veri ratio diversificata. Singulorum namque veritates sunt definitiones esse eorum primi vel secundi, utpote veritas propositionis, a qua est propositio vera, nihil aliud est, quam enuntiatio alicuius de aliquo vel alicuius ab aliquo; et haec est definitio eius esse primi. - Veritas autem propositionis, a qua est propositio vera, nihil aliud est, quam significatio esse de eo, quod est, vel non esse de eo, quod non est. Et haec est definitio eius esse secundi. Quapropter intentio veritatis, sicut intentio entis ambigua est: ex parte aliqua est una in omnibus veris et tamen per appropriationem diversificata in singulis.

XXIV. De veritate propositionis

Rem, quae partim est vel fuit et partim futura est, non necesse est ante complementum sui totaliter esse vel fuisse. Sed cum completum est aliquid, tunc et de cetero necesse est, ipsum simpliciter esse vel fuisse. Inter initium et complementum necesse est, ipsum secundum quid esse vel fuisse. - Et sic de rebus contingentibus, quae fiunt in tempore, possibile est, eas non compleri. Verbi gratia totalis motus ab A in B dicatur C. Inter initium et finem C motus necesse est, C secundum quod fuisse, et possibile est, C secundum partem sui futurum non fore. Inter initium autem et finem C motus semper dicitur vere, quoniam C est. Sed hoc esse non est esse completum et determinatum et definitum, sed est incompletum et indeterminatum et indefinitum. Unde, licet in medio motus C vere dicatur ipsum C esse, tamen consequenter dici potest: necesse est C fuisse, quia, cum praesens sit, eius pars praeteriit parsque futura est, vere dicitur C partim praeteritum, quoniam est. Sed cum quid praeteritum est, perfectum est. C autem ante sui finem nec praeteritum nec perfectum est. Nec vere dicitur C fuisse, quia hoc esset, adhuc futurum fuisse.

Manifestum est igitur, quod de aliquo vere dicitur quod est, nec tamen consequitur post hoc fuisse, immo secundum aliquid sui non potest non fuisse, et secundum aliquid sui, quod adhuc futurum est, potest non esse: ut nunc verum est, hunc annum esse, nec tamen statim post hoc erit verum, hunc annum fuisse. Et si tempus habiturum esset finem ante terminum huius anni, verum esset tunc, hunc annum nunc esse, et non esset futurum verum, hunc annum fuisse. - Sed de quocumque dicitur esse completum et finitum vel fuisse completum et finitum, statim post non potest non fuisse, immo statim necesse est illud fuisse.

Tale autem, quale est cuius esse est interminatum, credo, quod sit veritas propositionis et opinionis rei futurae contingentis. Veritas enim sermonis vel opinionis est adaequatio sermonis vel opinionis et rei. Haec autem adaequatio nihil aliud est, quam ita esse in re, sicut sermo vel opinio dicit, et hoc est in futuris rem esse in futuro, sicut sermo vel opinio asserit eam futuram. Est igitur veritas sermonis vel opinionis de futuro praesens assertio existentiae rei in futuro cum existentia rei in futuro. Sed praesens assertio sermonis vel opinionis est, nec poterit non fuisse. Existentia vero rei futurae nondum est, sed poterit non esse; et ita veritas de futuro secundum quid sui iam est et habet necessitatem; secundum quid sui nondum est et habet contingentiam.

Licet igitur vere dicatur veritas huius propositionis "antichristus est", tamen non sequitur, quod statim erit necessarium eum fuisse, quia huius veritas est esse incompletum et indeterminatum. Idem enim est ponere necessitatem super hanc veritatem et ponere necessitatem super assertionem de futuro, quod erit, et super existentiam rei futurae. Quaelibet igitur taIium propositionum "antichristus erit", "antichristus est futurus" est vera non necessaria, sed contingens, quia possibile est, quamlibet talem esse falsam. - Sed veritas horum partim est assertio praesentialis de antichristo futuro, quoniam erit, partim est existentia antichristi futura.

Sed ex parte assertionis est haec veritas impermutabilis. Quaelibet enim talium propositionum semper idem et eodem modo dicit quomodo nunc dicit. Ab existentia autem, quae nondum est, in non-existentiam fieri permutationem impossibile est. Omnis enim permutatio est ab eo, quod est, non ab eo, quod nondum permutatur, futurum est. Igitur nulla talium propositionum vel orationum a sua veritate, quae partim est et partim futura est, permutabilis est, quia id veritatis, quod praesentialiter est, semper uno modo manebit. Ab eo, quod nondum est, non potest fieri permutatio aliqua, antequam eveniat. Unde si numquam eveniat, numquam

ab eo fiet permutatio. Unde sive antichristus erit sive non erit, non permutabitur a veritate in falsitatem, nisi quod habet contingens permutabile a veritate in falsitatem, est necessarium. Duplex enim dicitur permutabile a veritate in falsitatem: aut quia non est susceptibile falsitatis, aut quia secundum hunc ordinem post veritatem non est susceptibile falsitatis. Primo modo est necessarium, sed secundo modo non est necessarium.

XXV. De scientia Dei

Si Deus scit antichristum esse vel fuisse vel fore, antichristus est vel fuit vel erit. Sed antecedens est necessarium. Ergo et consequens est necessarium. Si autem antecedens est contingens, accidit permutationem aut deceptionem posse cadere in Deum. Et etiam si consequens fuerit contingens, cum sit

convertibile cum antecedente, alia inconvenientia videntur accidere: si enim antichristus erit, Deus scit illud, aut aliquid latet eum, quod est inconveniens. Si vero scit illud, et illud est contingens, quia est contingens, quod potest evenire, quod numquam sit: accidente ergo illo, cum Deus non sciat falsa, Deus non sciet antichristum esse vel fuisse vel fore, et ita possibile est, Deum non scire, quod scit; et accidit ei permutatio, aut, si permanet in opinione priori, accidit ei deceptio, quod absit. Posito per impossibile, quod cursum Socratis cras futurum nunc viderem praesentem, in me statim verum et necessarium esset, me vidisse cursum Socratis futurum. Et tamen cursus Socratis adhuc esset contingens. Similiter cum omnia ab aeterno fuerint Deo praesentia, nonne necesse est, ipsum scire, quae in se ipsis sunt futura et contingentia, et eius scientiam de permutationibus esse

impermutabilem? Et cum non possit falli in sua scientia et ex sua scientia sequitur esse rerum et e contrario. Quis dubitat ex necessario sequi contingens et e contrario a destructione contingentis ex contingenti impossibile? - Concedendum est igitur ex necessario sequi contingens et ex contingenti impossibile. Sed necessitas est duplex: una, quae cogit rem ad esse et est necessitas antecedens, alia, quae sequitur esse rei et non cogit rem ad esse et est necessitas consequens. - Necessitas enim motus solaris et lunaris cogit eclipsim ad esse. Sed necessitas huiusmodi: me vidisse heri Socratem currere, non cogit Socratem ad currendum, sed consecuta est cursum Socratis.

Item quod necessarium est, incessanter est. Sed incessanter esse aut est in omni tempore esse, aut in simplicitate aeternitatis esse. Necessarium itaque, quod cogit rem ad esse, incessanter erit in omni tempore, et non potest antecedere ad contingens. Necessarium autem, quod consequitur esse rei et cuius incessanter esse est in simplicitate aeternitatis, necessario antecedit ad contingens, ut Deum scire, antichristum fore est

necessarium. Ex quo sequitur antichristum fore, quod est contingens. Et iterum ex hoc: "antichristum non fore", quod est contingens, sequitur Deum non scire antichristum fore, quod est impossibile.

Quod autem dicitur in logica, quod ex necessario non sequitur contingens et ex contingente non sequitur impossibile, intelligendum est de contingente et necessario et impossibili, quorum una est mensura, verbi gratia, ut necessarii mensura sit tempus secundum suam universalitatem, sicut est contingentis secundum suam partem.

Cum autem per mensurationem aeternitatis infinitae imaginatur mensuratum a temporis totalitate, accidit nobis ab hac imaginatione deceptio, a qua non possumus absolvi, donec mentis oculus purgatus a temporis compositione ascendat ad contemplationem simplicis aeternitatis.

Et nota, quod aliter dicitur solem moveri in omni tempore et Deum esse in omni tempore. Deus enim, dicitur esse in tempore, quia nulli tempore deest, vel quia est in simplicitate aeternitatis, a qua fluit omne tempus secundum illud: "Qui tempus ab aevo ire iubes".

 

Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 2001

Вернуться на ( начальную страницу ) (список авторов)