Сочинения
Августина Блаженного, епископа Гиппонского
REGULA SANCTI AUGUSTINI
1. Ante omnia, fratres
carissimi, diligatur Deus, deinde et proximus, quia ista sunt praecepta
principaliter nobis data.
2. Haec sunt quae ut
observetis, praecipimus in monasterio constituti.
CAPUT I: DE FINE ET FUNDAMENTO VITAE COMMUNIS
3. Primum, propter quod
in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima
una et cor unum in Deum.
4. Et non dicatis aliquid
proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum
a praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia
non aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique sicut cuique opus fuerit.
Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, quia erant illis omnia communia
et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. 4, 32 et 35).
5. Qui aliquid habebant
in saeculo, quando ingressi sunt monasterium. libenter illud velint esse
commune.
6. Qui autem non habebant,
non ea quaerant in monasterio quae nec foris habere potuerunt. Sed tamen
eorum infirmitati quod opus est tribuatur, etiam si paupertas eorum, quando
foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Tantum non ideo se putent
esse felices quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire
non poterant.
7. Nec erigant cervicem,
quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant, sed sursum cor
habeant et terrena vana non quaerant, ne incipiant esse monasteria divitibus
utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur et pauperes illic
inflantur.
8. Sed rursus etiam illi
qui aliquid esse videbantur in saeculo non habeant fastidio fratres suos
qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt. Magis autem studeant,
non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate, gloriari.
Nec extollantur, si conununi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt,
nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur,
quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in
malis operibus exercetur ut fiant, superbia vero etiam bonis operibus insidiatur
ut pereant; et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri,
cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat
possidendo?
9. Omnes ergo unanimiter
et concorditer vivite, et honorate in vobis invicem Deum cuius templa facti
estis.
CAPUT II: DE ORATIONE
10. Orationibus instate
horis et temporibus constitutis.
11. In oratorio nemo
aliquid agat nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si forte
aliqui, etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint,
non eis sit impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverit.
12. Psalmis et hymnis
cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce.
13. Et nolite cantare
nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur,
non cantetur.
CAPUT III: DE FRUGALITATE ET MORTIFICATIONE
14. Carnem vestram domate
ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando
autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid
alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
15. Cum acceditis ad
mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur,
sine tumultu et contentionibus audite; nec solae vobis fauces sumant cibum,
sed et aures esuriant Dei verbum.
16. Qui infirmi sunt
ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis
molestum esse nec iniustum videri, quos facit alia consuetudo fortiores.
Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi, sed sibi
potius gratulentur, quia valent quod non valent illi.
17. Et si eis, qui venerunt
ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum,
stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus
non datur, cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita
illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore
firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes,
quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere,
ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt,
fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati.
18. Sane, quemadmodum
aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur, ita et post aegritudinem
sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi
paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo,
quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint,
redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius
decet, quanto minus indigent. Nec ibi eos teneat voluptas iam vegetos,
quo necessitas levarat infirmos. Illi se aestiment ditiores, qui in sustinenda
parcitate fuerint fortiores; melius est enim minus egere, quam plus habere.
CAPUT IV: DE CUSTODIA CASTITATIS ET FRATERNA CORRECTIONE
19. Non sit notabilis
habitus vester, nec affectetis vestibus placere sed moribus.
20. Quando proceditis,
simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state.
21. In incessu, in statu,
in omnibus motibus vestris nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum,
sed quod vestram decet sanctitatem.
22. Oculi vestri, et
si iaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nemine. Neque enim, quando
proceditis, feminas videre prohibemini, sed appetere, aut ab ipsis appeti
velle, criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque, appetitur
et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos animos habere pudicos,
si habetis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est
nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo
corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur
ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas
ipsa de moribus.
23. Nec putare debet
qui in femina figit oculum et illius in se ipse diligit fixum, ab aliis
se non videri, cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus se videri non
arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de
illo desuper inspectore quem latere nihil potest? An ideo putandus est
non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo vir
sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Illum cogitet
omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa
commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens
oculum (Prov. 27, 20).
24. Quando ergo simul
estis in ecclesia et ubicumque ubi et feminae sunt, invicem vestram pudicitiam
custodite; Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodiet
ex vobis.
25. Et si hanc de qua
loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete,
ne coepta progrediatur, sed de proximo corrigatur.
26. Si autem et post
admonitionem iterum, vel alio quocumque die, id ipsum eum facere videritis,
iam velut vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc potuit invenire; prius
tamen et alteri vel tertio demonstratum, ut duorum vel trium possit ore
convinci et competenti severitate coлrceri. Nec vos iudicetis esse malevolos,
quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros,
quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim
frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timet
sanari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur?
Quanto ergo potius eum debes manifestare, ne perniciosius putrescat in
corde?
27. Sed antequam aliis
demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito
debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit, secretius
correptus, non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc nescienti
adhibendi sunt alii, ut iam coram omnibus possit non ab uno teste argui,
sed a duobus vel tribus convinci. Convictus vero, secundum praepositi,
vel etiam presbyteri ad cuius dispensationem pertinent, arbitrium, debet
emendatoriam sustinere vindictam. Quam si ferre recusaverit, etiam si ipse
non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter,
sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat.
28. Et hoc quod dixi
de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis,
convincendis vindicandisque peccatis, diligenter et fideliter observetur,
cum dilectione hominum et odio vitiorum.
29. Quicumque autem in
tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliqua litteras vel quaelibet
munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro
illo; si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri
vel praepositi gravius emendetur.
CAPUT V: DE HIS QUIBUS UTITUR TRANSITURA NECESSITAS EORUMQUE CUSTODIBUS
30. Vestes vestras in
unum habete, sub uno custode vel duobus vel quot sufficere potuerint ad
eas excutiendas, ne a tinea laedantur; et sicut pascimini ex uno cellario,
sic induimini ex uno vestiario. Et, si fieri potest, non ad vos pertineat,
quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat
unusquisque vestrum quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum
tamen unicuique, quod cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter
vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se
accepisse quam prius habuerat et indignum se esse qui ita vestiatur, sicut
alius frater eius vestiebatur, hinc vos probate quantum vobis desit in
illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis.
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis, quod posueritis,
in uno tamen loco, sub communibus custodibus habete quod ponitis.
31. Ita sane, ut nullus
sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in commune fiant, maiori
studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singuli propria faceretis.
Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerat quae sua sunt (1 Cor.
13, 5), sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus
anteponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propria vestra curaveritis,
tanto vos amplius profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura
necessitas, superemineat, quae permanet, caritas.
32. Consequens ergo est
ut etiam si quis suis filiis, vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus,
in monasterio constitutis, aliquid contulerit, vel aliquam vestem, sive
quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed
sit in potestate praepositi, ut in re communi redactum, cui necessarium
fuerit, praebeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti
iudicio condemnetur.
33. Indumenta vestra
secundum arbitrium praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus,
ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
34. Lavacrum etiam corporum,
cuius infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur, sed fiat sine murmure
de consilio medicinae, ita ut, etiam si nolit, iubente praeposito, faciat
quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae
cupiditati non oboediat. Aliquando enim, etiam si noceat, prodesse creditur
quod delectat.
35. Denique, si latens
est dolor in corpore, famulo Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione
credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori, quod delectat expediat,
si non est certum, medicus consulatur.
36. Nec eant ad balneas,
sive quocumque ire necesse fueiit, rninus quam duo vel tres. Nec ille qui
habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipse voluerit, sed cum quibus
praepositus iusserit, ire debebit.
37. Aegrotantium cura,
sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate, etiam
sine febribus laborantium, uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario
petat, quod cuique opus esse perspexerit.
38. Sive autem qui cellario,
sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure serviant
fratribus suis.
39. Codices certa hora
singulis diebus petantur; extra horam qui petierit, non accipiat.
40. Vestimenta vero et
calceamenta, quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant,
sub quorum custodia sunt quae poscuntur.
CAPUT VI: DE PETENDA VENIA ET OFFENSIS CONDONANDIS
41. Lites aut nullas habeatis,
aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat
de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem
suum homicida est (1 Io. 3, 15).
42. Quicumque convicio,
vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, alterum laesit, meminerit satisfactione
quantocius curare quod fecit, et ille qui laesus est, sine disceptatione
dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare
debebunt, propter orationes vestras, quas utique, quanto crebriores habetis,
tanto saniores habere debetis. Melior est autem qui, quamvis ira saepe
temptatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit
iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius
inclinatur. Qui autem numquam vult petere veniam, aut non ex animo petit,
sine causa est in monasterio, etiam si inde non proiciatur. Proinde vobis
a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non
pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera.
43. Quando autem necessitas
disciplinae, minoribus coлrcendis, dicere vos verba dura compellit, si
etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut
ab eis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subiectos, dum
nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda
venia est ab omnium Domino, qui novit etiam eos, quos plus iusto forte
corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritalis
inter vos debet esse dilectio.
CAPUT VII: DE REGENDI OBOEDIENDIQUE RATIONE
44. Praeposito tamquam
patri oboediatur, honore servato, ne in illo offendatur Deus; multo magis
presbytero, qui onmium vestrum curam gerit.
45. Ut ergo cuncta ista
serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur,
sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit;
ita, ut ad presbyterum, cuius est apud vos maior auctoritas, referat, quod
modum vel vires eius excedit.
46. Ipse vero qui vobis
praeest, non se existimet potestate dominantem, sed caritate servientem
felicem. Honore coram vobis praelatus ist vobis, timore coram Deo substratus
sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum,
corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens
sit ad omnes. Disciplinam libens habeat, metum imponat. Et quamvis utrumque
sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans
Deo se pro vobis redditurum esse rationem.
47. Unde vos magis oboediendo,
non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini, quia inter vos, quanto
in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.
CAPUT VIII: DE REGULAE OBSERVANTIA
48. Donet Dominus, ut
observetis haec omnia cum dilectione, tamquam spiritalis pulchritudinis
amatores et bono Christi odore de bona conversatione flagrantes, non sicut
servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti.
49. Ut autem vos in hoc
libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid
neglegatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea
quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori.
Ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito,
caveat de futuro, orans ut ei debitum dimittatur et in temptationem non
inducatur.
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 -2000