|
|
|||
CОЧИНЕНИЯ De PallioCapitulum I. 1. Principes semper Africae, uiri Carthaginienses, uetustate nobiles, nouitate felices, gaudeo uos tam prosperos temporum, cum ita uacat ac iuuat habitus denotare. Pacis haec et annonae otia. Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et uobis habitus aliter olim, tunicae fuere, et quidem in famna de subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae nec intra genua inuerecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed (nec cingulo sinus diuidere expeditum) beatae quadrata iustitia in uiris stabant. Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus et ceruicibus circumstrictus in fibulae morsu, humeris acquiescebat. 2. Instar eius hodie Aesculapio iamn uestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror ciuitas uestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium uariauit urna et Romanis deus maluit, soror quidem ciuitas suopte arbitrio mutare properauit, ut adpulsum Scipionem. ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca. Vobis uero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi uiolenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarrauit, cum concordia iuuat, toga oblata est. Pro, quantum circummeauit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur! 3. Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis,et pallii iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio uel dignitas uel temporalitas uestit, pallium tamen generaliter uestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata uim tormenti de bile pecoris capite <se> uindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries iam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut nouum extraneum ingenium: Tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas! Sic denique nec pallium agnoscitur. Capitulum II. 1. Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat aut doleat. Certe habitum uertere naturae totius sollemne munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat, uiderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare. Quippe si mundus, ex diuersis substantiis officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus, si non ut mundus proinde. Diuersa in unum ex demutatione diuersa sunt. Denique diuersitatis discordiam uices foederamit. Ita mutando erit mundus omnis qui et diuersitatibus corporatus et uicibus temperatus. 2. Nostra certe metatio, quod clausis, uel in totum. Homericis oculis liquet, totum uersiforme est. Dies et nox inuicem uertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus menstruis uariat. Siderum distincta confusio in-iterdum reicit quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdiuo splendidus, nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum, de flustris temperatum et extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim uestiri amantem, prope sis eandem negare, memor uiridem cum conspicis flauam, mox uisurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium uenae cauillando et fluminum. uiae obhumando? 3. Mutauit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutauit rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum <terra> in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans iam quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens nouum uitii maris imbuit, non exspuentis maufragia sed deuorantis. 4. Patitur et continiens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium arbiter, uastitas ingens, et orba regio, et frustra ager. At urbes retro, et populi frequentes, et solum audiebat. Dehinc, ut deus censor est et impietas ignium meruit imbres, hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo mortem uiuit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Vtinam et Asia secura iam sit de soli ingluuie! Vtinam et Africa semel uoraginiem pauerit, unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta habitum. orbis nouauere situsque mouere. 5. Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quara et regnorum uices recemsere, quotiens et ista mutauerint iam inde a Nino, Beli progenie, si tamem Ninus regnare primus, ut autumant superiorum profanitas. Ferme apud uos ultra stilus non solet: ab Assyriis, si forte, aeui historiae patescunt. Qui uero diuinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus compotes sumus. 6. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit, caelurn deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias uersura compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et uacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere omnia (si demum intelligis alibi stipantera copiam, alibi deserentem), runcare atque ruspare consuluit, ut inde uelut ex surculis et propaginnibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transuolauere redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegypturn educatur, dehinc cum. inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando producunt; sic et Iones, Nelei comites, Asiam nouis urbibus instruunt; sic et Corinthii curn Archia muniunt Syracusas. 7. Sed uanurn iam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformauit orbis saeculurn istud! Quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex uirtus! Deo tot Augustis in unum fauente, quot census transcripti, quot populi repurgati, quot ordines illustrati, quot barbari exclusi! Reuera orbis cultissimum huius imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis conuulso, et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum. Laudans igitur orbera mutantem, quid denotas hominem? Capitulum III. 1. Mutant et bestiae pro ueste formam; quamquam et pauo pluma uestis, et quidera de cataclistis, immo omni conchylio pressior qua colla florent, et omni patagio inauratior qua terga fulgent, et omni syrmate solutior qua caudae iacent, multicolor et discolor et uersicolor, nunquam ipsa, semper alia, etsi semper ipsa quando alia, totiens denique mutanda quotiens mouenda. 2. Nominandus est et serpens, licet pone pauum; nam et iste quod sortitus est conuertit, corium et aeuum. Siquidem ut senium persensit, in angustias stipat, pariterque specum ingrediens et cutem egrediens ab ipso statim limine erasus exuuiis ibidem relictis nouus explicat; cum squamis et anni recusantur. Hyaena, si obserues, sexus annalis est, marem et feminara alternat. Taceo cenium, quod et ipse aetatis suae arbiter, serpente pastus ueneno languescit in iuuentutem. 3. Est et Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera. Testudinem Pacuuianam putas? Non est. Capit et alia bestiola uersiculum, de mediocribus oppido, sed nomen grande. Chamaeleontem qui audieris haud ante gnarus, iam timebis aliquid amplius cum leone. At cum offenderis apud uineam, ferme et sub pampino totum, ridebis illico audaciam et Graeci iam nominis, quippe nec sucus est corpori, quod minutioribus multo licet. Chamaeleon pellicula uiuit. Capitulum statim a dorso; nam deficit ceruix. Itaque durum reflecti, sed circumspectu emissicii ocelli, immo luminis puncta uertiginant. Hebes, fessus, uix a terra suspendit, molitur incessura stupens et promouet, gradum magis demonstrat quam explicat, ieiunus scilicet semper et inidefectus, oscitans uescitur, follicans ruminat, de uento cibus. Tamen et chamaeleon mutare totus, nec aliud ualet. Nam cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur. Hoc soli chamaeleonti datum, quod uulgo dictum est, de corio suo ludere. 4. Multa dicendum fuit, ut ad hominem praestructim perueniretur. Hunc quoquo primordio accipitis, nudus certe et inuestis figulo suo constitit; post demurn sapientiam, haud dum licitum, praereptam potitur. Ibidem quod in nouo corpore indebitum adhuc pudori erat protegere festinans ficulneis foliis interim circumdat; dehinc cura de originis loco exterminat, quippe deliquerat, pellitus orbi ut metallo datur. 5. Sed arcana ista, nec omnium nosse. Cedo iam de uestro quod Aegyptьii narrant et Alexander digerit et mater legit de tempestate Osiridis, qua ad illum ex Libya Ammon facit ouium diues. Denique cura ipsis Mercurium autumant forte palpati arietis mollitie delectatum deglubasse ouicullam, dumque pertemptat quod facilitas materiae suadebat, tractu prosequente filum eliquasse et in restis pristinae modum, quam philyrae taeniis iunxerat, texuisse. Sed uos omnem lanitii dispensationem structuramque telarum Mineruae maluistis, cum penes Arachnen diligentior officinia. 6. Exinde materia. Nec de ouibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis, aut quis Tarentum uel Baetica cluet natura colorante, sed quoniam et arbusta uestiunt, et lini herbida post uirorem lauacro niuescunt. Nec fuit satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari uestitum contigisset; nam et de mari uellera, qua muscosae lanositatis lautiores conchae comant. Prorsus haud latet bombycem [uermiculi genus est], quae per aerem liquando araneorum horoscopis idonius distendit, dehinc deuorat, mox aluo reddere. Proinde, si necaueris, a nemate iam stamina uolues. 7. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque uestificinae prosecuta, primum. tegendo homini, qua necessitas praecessit, dehinc et ornando, immo et inflando, qua ambitio successit, uarias indumentorum formas promulgare. Quarum pars gentilitus inhabitantur, ceteris incommunes, pars uero passiuitus, omnibus utiles, ut hoc pallium, etsi Graecum magis, sed lingua iam penes Latium est. Cum uoce uestis intrauit. Atque adeo ipse qui Graecos praeter urbem censebat, litteras eorum uocemque senex iam eruditus, idem Cato iuridicinae suae in tempore humerum exertus, haud minius palliato habitu Graecis fauit. Capitulum IV. 1. Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen modis ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium, in prouinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodauit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia et lutea unctio et puluerea uolutatio, arida saginatio? Vnde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri uertex solus immunis? Vnde apud hirtos et hirsutos tara rapax a culo resina, tam furax a mento uolsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi Libya, et Europa, cum xysticis munditiis, quas uestire non nosti? Reuera enirn quale est Graecatim depilari magis quam amiciri? 2. Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus heros in uirginiem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem, labiis uacuerat ab uberum gustu), ille apud rupicem et siluicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras, si in puero, matris sollicitudinem patiens; certe iam histriculus, certe iam uirum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu effeminatus, quod illi apud Sigeum strongyla seruat. Plane postea miles est, necessitas enim reddidit sexum. De proelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum uirum attrahit. Ceterum, si post incentiuum quoque puellam persuerasset, potuit et nubere. Ecce itaque mutatio. Monstrum equidem geminum, de uiro femina, mox de femina uir, quando neque ueritas negari debuisset neque fallacia confiteri. Vterque habitus mutandi malus, alter aduersus naturam, alter contra salutem. 3. Turpius adhuc libido uirum cultu transfigurauit quam aliqua materna formido. Tametsi adoratur a uobis qui erubescendus est, ille scytalosagittipelliger, qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensauit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale et Omphale in Hercule prostitueretur. Vbi Diomedes et cruenta praesepia? Vbi Busiris et bustuaria altaria? Vbi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum claua foetere malebat, cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae tantae introire potuissent, nisi diu mollitas et euigoratas et exodoratas, quod apud Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et iubas pectinem passas, ne ceruicem eneruem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si posset. Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Ompahle in Herculis scorto designata descripsit. 4. Sed et qui ante Tirynthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullonesiam Nouianos coronandus meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut uestigia cestuum uiriis occupauit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit. 5. Physconem et Sardanapallum tacendum est, qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam uestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapallo Caesarem designare et quidem Subneronem. 6. Nec tepidior uis uanae quoque gloriae mutandis induuiis, etiam uiro saluo. Calor est omnis affectus; uerum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et uictus est Medica ueste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu perlucido tegendo nudauit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius uentilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam uestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant. 7. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatum decet. Atquiri alius et sericatus et crepidam aeratus incessit. Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt, <inculcasset>, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret. 8. Tales igitur habitus, qui de natura et modestia transferunt, et acie figere et digito destiniare et nutu tradere merito sit. Prorsus, si quis Menandrico fluxu delicatam uestem humi protrahat, audiat penes se quod et comicus: Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimuero iamdudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui passiuitas offert? Libertinos in equestribus, subuerbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: uespillo, leno, lanista tecum uestiuntur. 9. Conuerte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Seuerus grauiter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique, Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eierauere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen uel sublimis, iam matronas uidebis. 10. Et cum latrinarum antistes sericum uentilat et immundiorem loco ceruicem monilibus consolatur et armillas, quas ex uirorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas uel illos item habitus, qui nouitatis uestitu religionem mentiuntur? Cum ob cultum omnia candidatum et ob notam uittae et priuilegium galeri Cereri initiantur; cum ob diuersam affectionem tenebricae uestis et tetrici super caput uelleris in Bellonae montes fugantur; cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat. Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, et<si> iam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimuero cum hanc primum sapientiam uestit, quae uanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuuias et peplos augusta uestis superque omnes apices et titulos sacerdos suggestus. Deduc oculos, suadeo, reuerere habitum, unius interim. erroris tui renuntiatorem. Capitulum V. 1. Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si et a diademate et a sceptro? An aliter mutauit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praeuertit? Nulla in melius transgressi sinit signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam, ad simplicem captatelam eius, nullo taedio constat. Adeo nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat in tilias totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo, tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et, si quid exorbitauit, reformato, partera quidem de laeuo promittat, ambitum uero eius, ex quo sinius nascitur, iam deficientibus tabulis retrahat a scapulis et, exclusa dextera, in laeuam adhuc congerat cum alio pari tabulato in terga deuoto, atque ita hominem sarcina uestiat. 2. Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias, indutumne an onustum? habere uestem an baiulare? Si negabis, domum consequar; uidebo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, uertim et falsam. Quem, enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo uincipedem ? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos! 3. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mora nusquam uestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id uno circumiectu licet, et quidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit. Humerum uolens exponit uel includit, ceteroquin humero adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularurn fide laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, uacat zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe uiriles magis quam in calceis. 4. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam uero et de negotio prouocat. Ego, iniquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo; nihil officio aduigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria obseruo; canales non odoro, cancellos non adoro; subsellia non contundo, iura non conturbo, causas non elatro; non iudico, non milito, non regno: secessi de populo. In me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in secessu fruare, quam in promptu. Sed ignauam infamabis: scilicet patriae et imperio reique uiuendum est. Erat olim ista sententia: nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas uentum est, sapientes uocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae uoluptatis nomine consecrauere. 5. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet margine uel ara medicinas moribus dicere, quae facilius publicis rebus et ciuitatibus et imperiis bonas ualetudines conferent quam tuae operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rem publicam quam loricae. Atquin nullis uitiis adulor, nullis ueternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus nummum. orbem citri emit, qua bis tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numerat - hem, quantis facultatibus aestimauere ligneas maculas! -, item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parua sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem seruus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis necessariam, cui si officina exstructa est, debuit et triclinium. 6. Immergo aeque scalpellum acerbitati ei, qua Vedius Pollio seruos muraenis inuadendos obiectabat. Noua scilicet saeuitiae delectatio terrenae bestiae exedentulae et exungues et excornes; de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut ini uisceribus earum aliquid de seruorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pauum cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora uitiauit et coactis alimentis in adulterinum prouexit saporem; qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit; qua Aesopus histrio ex auibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscauit; qua filius eius, post tale pulpamentum, potuit aliquid sumptuosius esurire. Margarita namque, uel ipso nomine pretiosa, dehausit, credo ne mendicius patre coenasset. 7. Taceo Nerones et Apicios, Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae Curii et uinolentiae Antonii. Et memento istos interim. ex multis togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias ciuitatis quis eliciet et exuaporabit, ni sermo palliatus? Capitulum VI. 1. Sermone, inquit, me suasisti, medicamine sapientissimo. Verum, etsi eloquium quiescat, aut infantia subductum aut uerecundia retentum (nam et elingua philosophia uita contenta est), ipse habitus sonat. Sic denique auditur philosophus dum uidetur. De occursu meo uitia suffundo. Quis non, aemulum suum cum uidet, patitur? Quis oculis in eum potest, in quem mentibus non potest? Grande pallii beneficium est, sub cuius recogitatu improbi mores uel erubescunt. 2. Viderit nunc philosophia, quid prosit; nec enim sola mecum est. Habeo et alias artes in publico utiles. De meo uestiuntur et primus informator litterarum et primus enodator uocis et primus numerorum harenarius et grammaticus et rhetor et sophista et medicus et poлta et qui musicam pulsat et qui stellarem coniectat et qui uolaticam spectat. Omnis liberalitas studiorum quattuor meis angulis tegitur. Plane post Romanos equites, uerum et accendonis et omnis gladiatorum ignominia togata producitur. Haec nimirum indignitas erit: "A toga ad pallium"! Sed ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam, diuinae sectae ac disciplinae commercium confero. Gaude pallium et exsulta! Melior iam te philosophia dignata est ex quo Christianum uestire coepisti. FINIT
LIBER DE PALLIO. LAUS DEO. |
Все содержание (C) Copyright РХГИ, 1996 - 2001
Вернуться на ( начальную страницу ) (список авторов)