Quia parvus error in
principio magnus est in
fine, secundum Philosophum in I
Celi et
mundi,
ens autem et
essentia sunt que primo
intellectu concipiuntur, ut
dicit Avicenna in
principio sue Metaphysice,
ideo ne ex eorum
ignorantia errare
contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentie
et
entis significetur et quomodo in
diversis inveniatur et quomodo se habeat ad
intentiones logicas, scilicet
genus,
speciem et
differentiam.
Quia vero ex
compositis simplicium
cognitionem
accipere debemus et ex
posterioribus in priora devenire, ut, a facilioribus incipientes, convenientior
fiat
disciplina,
ideo ex
significatione
entis ad
significationem essentie
procedendum est.