Sciendum est igitur quod, sicut in V Metaphysice Philosophus dicit, ens per
se dicitur dupliciter,
uno
modo quod dividitur per decem genera, alio
modo quod
significat
propositionum
veritatem. Horum autem
differentia est quia secundo
modo potest dici
ens omne illud, de quo affirmativa
propositio formari potest,
etiam si illud in
re nihil ponat. Per quem
modum
privationes et
negationes
entia
dicuntur; dicimus enim quod affirmatio est
opposita
negationi et quod cecitas
est in oculo. Sed primo
modo non potest dici
ens nisi quod aliquid in
re ponit.
Unde primo
modo cecitas et huiusmodi non sunt
entia.
Nomen igitur essentie non sumitur ab ente secundo
modo dicto, aliqua enim
hoc
modo dicuntur
entia, que
essentiam non habent, ut patet in
privationibus;
sed sumitur
essentia ab ente primo
modo dicto. Unde commentator in eodem
loco
dicit quod
ens primo
modo dictum est quod significat
essentiam
rei. Et quia, ut
dictum est,
ens hoc
modo dictum dividitur per decem genera, oportet quod
essentia significet aliquid
commune omnibus
naturis, per quas
diversa
entia in
diversis generibus et
speciebus collocantur, sicut humanitas est
essentia
hominis, et sic de aliis.
Et quia illud, per quod res constituitur in
proprio genere vel
specie, est
hoc quod significatur per
diffinitionem indicantem quid est
res, inde est quod
nomen essentie a philosophis in
nomen quiditatis mutatur. Et hoc est quod
Philosophus frequenter nominat quod quid erat esse, id est hoc per quod aliquid
habet esse quid. Dicitur etiam
forma secundum quod per
formam significatur
certitudo uniuscuiusque
rei, ut dicit Avicenna in II Metaphysice sue. Hoc etiam
alio nomine
natura dicitur accipiendo
naturam secundum primum
modum illorum
quattuor, quos Boethius in
libro de duabus
naturis assignat, secundum scilicet
quod
natura dicitur omne illud quod
intellectu quoquo
modo capi potest. Non enim
res est intelligibilis nisi per
diffinitionem et
essentiam suam. Et sic etiam
Philosophus dicit in V Metaphysice quod omnis
substantia est
natura. Tamen
nomen
nature hoc
modo sumpte videtur significare
essentiam
rei, secundum quod habet
ordinem ad propriam
operationem
rei, cum nulla
res
propria
operatione
destituatur. Quiditatis
vero
nomen sumitur ex hoc, quod per
diffinitionem
significatur. Sed
essentia dicitur secundum quod per eam et in ea
ens habet
esse.
Sed quia ens
absolute et per prius dicitur de
substantiis et per posterius
et quasi secundum quid de
accidentibus, inde est quod
essentia
proprie et
vere
est in
substantiis, sed in
accidentibus est quodammodo et secundum quid.
Substantiarum
vero quedam sunt simplices et quedam
composite, et in utrisque est
essentia, sed in simplicibus veriori et nobiliori
modo, secundum quod etiam esse
nobilius habent. Sunt enim
causa eorum que
composita sunt, ad minus
substantia
prima simplex, que deus est. Sed quia illarum
substantiarum essentie sunt nobis
magis occulte,
ideo ab
essentiis
substantiarum compositarum incipiendum est, ut
a facilioribus convenientior fiat
disciplina.