In substantiis igitur
compositis
forma et
materia nota est, ut in homine
anima et corpus. Non autem potest dici quod alterum eorum tantum
essentia esse
dicatur. Quod enim
materia sola non sit
essentia
rei planum est, quia
res per
essentiam suam et
cognoscibilis est et in
specie ordinatur vel genere. Sed
materia neque
cognitionis
principium est, neque secundum eam aliquid ad
genus
vel
speciem determinatur, sed secundum id quod aliquid actu est. Neque etiam
forma tantum
essentia substantie
composite dici potest, quamvis hoc quidam
asserere conentur. Ex his enim que dicta sunt patet quod
essentia est illud,
quod per
diffinitionem
rei significatur.
Diffinitio autem
substantiarum
naturalium non tantum
formam continet, sed etiam
materiam; aliter enim
diffinitiones naturales et mathematice non differrent. Nec potest dici quod
materia in
diffinitione substantie naturalis ponatur sicut additum essentie eius
vel
ens extra
essentiam eius, quia hic
modus
diffinitionis
proprius est
accidentibus, que perfectam
essentiam non habent. Unde oportet quod in
diffinitione sua
subiectum recipiant, quod est extra
genus eorum. Patet ergo
quod
essentia comprehendit
materiam et
formam.
Non autem potest dici quod essentia significet
relationem, que est inter
materiam et
formam vel aliquid superadditum ipsis, quia hoc de
necessitate esset
accidens et extraneum a
re nec per eam
res cognosceretur, que omnia essentie
conveniunt. Per
formam enim, que est
actus materie,
materia efficitur
ens actu
et hoc aliquid. Unde illud quod superadvenit non dat esse actu
simpliciter
materie, sed esse actu tale, sicut etiam
accidentia faciunt, ut albedo facit
actu album. Unde et quando talis
forma acquiritur, non dicitur generari
simpliciter, sed secundum quid.
Relinquitur ergo quod nomen essentie in
substantiis
compositis significat id
quod ex
materia et
forma
compositum est. Et huic consonat
verbum Boethii in
commento predicamentorum, ubi dicit quod usia significat
compositum. Usia enim
apud grecos idem est quod
essentia apud nos, ut ipsemet dicit in
libro de duabus
naturis. Avicenna etiam dicit quod quiditas
substantiarum compositarum est ipsa
compositio forme et materie. Commentator etiam dicit super VII Metaphysice:
natura quam habent
species in
rebus generabilibus est aliquod
medium, id est
compositum ex
materia et
forma. Huic etiam
ratio concordat, quia esse substantie
composite non est tantum forme nec tantum materie, sed ipsius
compositi.
Essentia autem est secundum quam
res esse dicitur. Unde oportet quod
essentia,
qua
res denominatur
ens, non tantum sit
forma neque tantum
materia, sed
utrumque, quamvis huiusmodi esse suo
modo sola
forma sit
causa. Sic enim in
aliis videmus, que ex pluribus
principiis constituuntur, quod
res non
denominatur ex altero illorum
principiorum tantum, sed ab eo, quod utrumque
complectitur, ut patet in saporibus, quia ex
actione calidi digerentis humidum
causatur dulcedo, et quamvis hoc
modo calor sit
causa dulcedinis, non tamen
denominatur corpus dulce a calore, sed a sapore qui calidum et humidum
complectitur.
Sed quia individuationis
principium
materia est, ex hoc forte videtur sequi
quod
essentia, que
materiam in se complectitur simul et
formam, sit tantum
particularis et non
universalis. Ex quo sequeretur quod universalia
diffinitionem non haberent, si
essentia est id quod per
diffinitionem
significatur. Et
ideo sciendum est quod
materia non quolibet
modo accepta est
individuationis
principium, sed solum
materia signata. Et dico
materiam
signatam, quae sub
determinatis dimensionibus consideratur. Hec autem
materia in
diffinitione hominis, in quantum est homo, non ponitur, sed poneretur in
diffinitione socratis, si socrates
diffinitionem haberet. In
diffinitione autem
hominis ponitur
materia non signata; non enim in
diffinitione hominis ponitur
hoc os et hec caro, sed os et caro
absolute, que sunt
materia hominis non
signata.
Sic ergo patet quod essentia hominis et
essentia socratis non differunt nisi
secundum signatum et non signatum. Unde commentator dicit super VII Metaphysice:
socrates nihil aliud est quam animalitas et rationalitas, que sunt quiditas
eius. Sic etiam
essentia generis et
speciei secundum signatum et non signatum
differunt, quamvis alius
modus designationis sit utrobique, quia designatio
individui respectu
speciei est per
materiam determinatam dimensionibus,
designatio autem
speciei respectu generis est per
differentiam constitutivam,
que ex
forma
rei sumitur. Hec autem determinatio vel designatio, que est in
specie respectu generis, non est per aliquid in
essentia
speciei exsistens, quod
nullo
modo in
essentia generis sit, immo quicquid est in
specie, est etiam in
genere ut non
determinatum. Si enim
animal non esset totum quod est homo, sed
pars eius, non predicaretur de eo, cum nulla
pars integralis de suo toto
predicetur.
Hoc autem quomodo contingat videri poterit, si inspiciatur qualiter differt
corpus secundum quod ponitur pars
animalis et secundum quod ponitur
genus. Non
enim potest eo
modo esse
genus, quo est
pars integralis. Hoc igitur
nomen quod
est corpus multipliciter accipi potest. Corpus enim, secundum quod est in genere
substantie, dicitur ex eo quod habet talem
naturam, ut in eo possint designari
tres dimensiones; ipse enim tres dimensiones designate sunt corpus, quod est in
genere quantitatis. Contingit autem in
rebus, ut quod habet unam
perfectionem ad
ulteriorem etiam
perfectionem pertingat, sicut patet in homine, qui et
naturam
sensitivam habet et ulterius intellectivam. Similiter etiam et super hanc
perfectionem, que est habere talem
formam, ut in ea possint tres dimensiones
designari, potest alia
perfectio adiungi, ut vita vel aliquid huiusmodi. Potest
ergo hoc
nomen corpus significare
rem quandam, que habet talem
formam, ex qua
sequitur in ipsa designabilitas trium dimensionum cum precisione, ut scilicet ex
illa
forma nulla ulterior
perfectio sequatur; sed si quid aliud superadditur,
sit preter
significationem corporis sic dicti. Et hoc
modo corpus erit
integralis et
materialis
pars
animalis, quia sic
anima erit preter id quod
significatum est nomine corporis et erit superveniens ipsi corpori, ita quod ex
ipsis duobus, scilicet
anima et corpore, sicut ex partibus constituetur
animal.
Potest etiam hoc nomen corpus hoc
modo accipi, ut significet
rem quandam,
que habet talem
formam, ex qua tres dimensiones possunt in ea designari,
quecumque
forma sit illa, sive ex ea possit provenire aliqua ulterior
perfectio
sive non. Et hoc
modo corpus erit
genus
animalis, quia in
animali nihil est
accipere quod non implicite in corpore continetur. Non enim
anima est alia
forma
ab illa, per quam in
re illa poterant designari tres dimensiones; et
ideo, cum
dicebatur quod corpus est quod habet talem
formam, ex qua possunt designari tres
dimensiones in eo, intelligebatur: quecumque
forma esset, sive animalitas sive
lapideitas sive quecumque alia. Et sic
forma
animalis implicite in
forma
corporis continetur, prout corpus est
genus eius.
Et talis est etiam habitudo
animalis ad hominem. Si enim
animal nominaret
tantum
rem quandam, que habet talem
perfectionem, ut possit sentire et moveri
per
principium in ipso existens cum precisione alterius
perfectionis, tunc
quecumque alia
perfectio ulterior superveniret, haberet se ad
animal per
modum
partis et non sicut implicite contenta in
ratione
animalis, et sic
animal non
esset
genus; sed est
genus secundum quod significat
rem quandam, ex cuius
forma
potest provenire
sensus et
motus, quecumque sit illa
forma, sive sit
anima
sensibilis tantum sive
sensibilis et
rationalis simul.
Sic ergo genus significat indeterminate totum id quod est in
specie, non
enim significat tantum
materiam; similiter etiam
differentia significat totum et
non significat tantum
formam; et etiam
diffinitio significat totum, et etiam
species. Sed tamen diversimode, quia
genus significat totum ut quedam
denominatio determinans id quod est
materiale in
re sine determinatione
proprie
forme. Unde
genus sumitur ex
materia, quamvis non sit
materia, ut patet quod
corpus dicitur ex hoc quod habet talem
perfectionem, ut possint in eo designari
tres dimensiones; que quidem
perfectio est
materialiter se habens ad ulteriorem
perfectionem.
Differentia
vero e converso est sicut quedam denominatio a
forma
determinate sumpta preter hoc quod de primo
intellectu eius sit
materia
determinata, ut patet, cum dicitur animatum, scilicet illud quod habet
animam;
non enim determinatur quid sit, utrum corpus vel aliquid aliud. Unde dicit
Avicenna quod
genus non intelligitur in
differentia sicut
pars essentie eius,
sed solum sicut
ens extra
essentiam, sicut etiam
subiectum est de
intellectu
passionum. Et
ideo etiam
genus non predicatur de
differentia per se loquendo, ut
dicit philosophus in III Metaphysice et in iv
topicorum, nisi forte sicut
subiectum predicatur de
passione. Sed
diffinitio vel
species comprehendit
utrumque, scilicet determinatam
materiam, quam designat
nomen generis, et
determinatam
formam, quam designat
nomen differentie.
Ex hoc patet ratio quare
genus,
species et
differentia se habent
proportionaliter ad
materiam et
formam et
compositum in
natura, quamvis non sint
idem quod illa, quia neque
genus est
materia, sed a
materia sumptum ut
significans totum, neque
differentia
forma, sed a
forma sumpta ut significans
totum. Unde dicimus hominem esse
animal
rationale et non ex
animali et
rationali, sicut dicimus eum esse ex
anima et corpore. Ex
anima enim et corpore
dicitur esse homo, sicut ex duabus
rebus quedam
res tertia constituta, que
neutra illarum est. Homo enim neque est
anima neque corpus. Sed si homo aliquo
modo ex
animali et
rationali esse dicatur, non erit sicut
res tertia ex duabus
rebus, sed sicut
intellectus tertius ex duobus
intellectibus.
Intellectus enim
animalis est sine determinatione specialis forme, exprimens
naturam
rei ab eo
quod est
materiale respectu ultime
perfectionis.
Intellectus autem huius
differentie
rationalis consistit in determinatione forme specialis. Ex quibus
duobus
intellectibus constituitur
intellectus
speciei vel
diffinitionis. Et
ideo
sicut
res constituta ex aliquibus non recipit predicationem earum
rerum, ex
quibus constituitur, ita nec
intellectus recipit predicationem eorum
intellectuum, ex quibus constituitur. Non enim dicimus quod
diffinitio sit
genus
aut
differentia.
Quamvis autem genus significet totam
essentiam
speciei, non tamen oportet ut
diversarum
specierum, quarum est idem
genus, sit
una
essentia, quia
unitas
generis ex ipsa indeterminatione vel
indifferentia procedit, non autem ita, quod
illud quod significatur per
genus sit
una
natura
numero in
diversis
speciebus,
cui superveniat
res alia, que sit
differentia determinans ipsum, sicut
forma
determinat
materiam, que est
una
numero, sed quia
genus significat aliquam
formam, non tamen
determinate hanc vel illam, quam
determinate
differentia
exprimit, que non est alia quam illa, que indeterminate significabatur per
genus. Et
ideo dicit commentator in XI Metaphysice quod
materia prima dicitur
una per
remotionem omnium
formarum, sed
genus dicitur
unum per communitatem
forme significate. Unde patet quod per additionem differentie remota illa
indeterminatione, que erat
causa
unitatis generis, remanent
species per
essentiam
diverse.
Et quia, ut dictum est, natura
speciei est indeterminata respectu
individui
sicut
natura generis respectu
speciei, inde est quod sicut id quod est
genus,
prout predicabatur de
specie, implicabat in sua
significatione, quamvis
indistincte, totum quod
determinate est in
specie, ita etiam et id quod est
species, secundum quod predicatur de
individuo, oportet quod significet totum id
quod est
essentialiter in
individuo, licet indistincte. Et hoc
modo
essentia
speciei significatur nomine hominis, unde homo de socrate predicatur. Si autem
significetur
natura
speciei cum precisione materie designate, que est
principium
individuationis, sic se habebit per
modum partis. Et hoc
modo significatur
nomine humanitatis; humanitas enim significat id unde homo est homo.
Materia
autem designata non est id unde homo est homo; et ita nullo
modo continetur
inter illa, ex quibus homo habet quod sit homo. Cum ergo humanitas in suo
intellectu includat tantum ea, ex quibus homo habet quod sit homo, patet quod a
significatione eius excluditur vel preciditur
materia designata. Et quia
pars
non predicatur de toto, inde est quod humanitas nec de homine nec de socrate
predicatur. Unde dicit Avicenna quod quiditas
compositi non est ipsum
compositum, cuius est quiditas, quamvis etiam ipsa quiditas sit
composita, sicut
humanitas, licet sit
composita, non est homo, immo oportet quod sit
recepta in
aliquo quod est
materia designata.
Sed quia, ut dictum est, designatio speciei respectu generis est per
formam,
designatio autem
individui respectu
speciei est per
materiam,
ideo oportet ut
nomen significans id, unde
natura generis sumitur, cum precisione forme
determinate perficientis
speciem significet partem
materialem totius, sicut
corpus est
pars
materialis hominis.
Nomen autem significans id, unde sumitur
natura
speciei cum precisione materie designate, significat partem formalem. Et
ideo humanitas significatur ut
forma quedam, et dicitur quod est
forma totius,
non quidem quasi superaddita partibus essentialibus, scilicet forme et materie,
sicut
forma domus superadditur partibus integralibus eius, sed magis est
forma,
que est totum scilicet
formam complectens et
materiam, tamen cum precisione
eorum, per que nata est
materia designari.
Sic igitur patet quod essentiam hominis significat hoc
nomen homo et hoc
nomen humanitas, sed diversimode, ut dictum est, quia hoc
nomen homo significat
eam ut totum, in quantum scilicet non precidit designationem materie, sed
implicite, continet eam et indistincte, sicut dictum est quod
genus continet
differentiam; et
ideo predicatur hoc
nomen homo de
individuis. Sed hoc
nomen
humanitas significat eam ut partem, quia non continet in
significatione sua nisi
id, quod est hominis in quantum est homo, et precidit omnem designationem. Unde
de
individuis hominis non predicatur. Et propter hoc etiam
nomen essentie
quandoque invenitur predicatum in
re, dicimus enim socratem esse
essentiam
quandam; et quandoque negatur, sicut dicimus quod
essentia socratis non est
socrates.