Viso igitur quid significetur nomine essentiae in
substantiis
compositis
videndum est quomodo se habeat ad
rationem generis,
speciei et
differentiae.
Quia autem id, cui convenit
ratio generis vel
speciei vel
differentiae,
praedicatur de hoc
singulari signato, impossibile est quod
ratio
universalis,
scilicet generis vel
speciei, conveniat
essentiae secundum quod per
modum partis
significatur, ut nomine humanitatis vel animalitatis. Et
ideo dicit Avicenna
quod rationalitas non est
differentia, sed
differentiae
principium; et eadem
ratione humanitas non est
species nec animalitas
genus. Similiter etiam non
potest dici quod
ratio generis vel
speciei conveniat
essentiae, secundum quod
est quaedam
res exsistens extra singularia, ut platonici ponebant, quia sic
genus et
species non praedicarentur de hoc
individuo; non enim potest dici quod
socrates sit hoc quod ab eo separatum est; nec iterum illud separatum proficeret
in
cognitionem huius
singularis. Et
ideo relinquitur quod
ratio generis vel
speciei conveniat
essentiae, secundum quod significatur per
modum totius, ut
nomine hominis vel
animalis, prout implicite et indistincte continet totum hoc,
quod in
individuo est.
Natura autem vel
essentia sic accepta potest dupliciter considerari:
uno
modo, secundum
rationem propriam, et haec est absoluta consideratio ipsius. Et
hoc
modo nihil est
verum de ea nisi quod convenit sibi secundum quod huiusmodi.
Unde quicquid aliorum attribuatur sibi,
falsa est attributio.
Verbi gratia,
homini in eo quod est homo convenit
rationale et
animal et alia, quae in
diffinitione eius cadunt. Album
vero aut nigrum vel quicquid huiusmodi, quod non
est de
ratione humanitatis, non convenit homini in eo quod homo. Unde si
quaeratur utrum ista
natura sic considerata possit dici
una vel plures, neutrum
concedendum est, quia utrumque est extra
intellectum humanitatis et utrumque
potest sibi
accidere. Si enim pluralitas esset de
intellectu eius, nunquam
posset esse
una, cum tamen
una sit secundum quod est in socrate. Similiter si
unitas esset de
ratione eius, tunc esset
una et eadem socratis et platonis nec
posset in pluribus plurificari. Alio
modo consideratur secundum esse quod habet
in hoc vel in illo, et sic de ipsa aliquid praedicatur per
accidens
ratione
eius, in quo est, sicut dicitur quod homo est albus, quia socrates est albus,
quamvis hoc non conveniat homini in eo quod homo.
Haec autem natura duplex habet esse,
unum in
singularibus et aliud in
anima,
et secundum utrumque consequuntur dictam
naturam
accidentia. Et in
singularibus
etiam habet multiplex esse secundum
singularium diversitatem et tamen ipsi
naturae secundum suam primam considerationem, scilicet absolutam, nullum istorum
esse debetur.
Falsum enim est dicere quod
essentia hominis in quantum huiusmodi
habeat esse in hoc
singulari, quia si esse in hoc
singulari conveniret homini in
quantum est homo, nunquam esset extra hoc
singulare. Similiter etiam si
conveniret homini in quantum est homo non esse in hoc
singulari, nunquam esset
in eo. Sed
verum est dicere quod homo non in quantum est homo habet quod sit in
hoc
singulari vel in illo aut in
anima. Ergo patet quod
natura hominis
absolute
considerata abstrahit a quolibet esse, ita tamen quod non fiat praecisio
alicuius eorum. Et haec
natura sic considerata est quae praedicatur de
individuis omnibus.
Non tamen potest dici quod ratio
universalis conveniat
naturae sic acceptae,
quia de
ratione
universalis est
unitas et communitas.
Naturae autem humanae
neutrum horum convenit secundum suam absolutam considerationem. Si enim
communitas esset de
intellectu hominis, tunc in quocumque inveniretur humanitas
inveniretur communitas. Et hoc
falsum est, quia in socrate non invenitur
communitas aliqua, sed quicquid est in eo est individuatum. Similiter etiam non
potest dici quod
ratio generis vel
speciei accidat
naturae humanae secundum esse
quod habet in
individuis, quia non invenitur in
individuis
natura humana
secundum
unitatem, ut sit
unum quid omnibus conveniens, quod
ratio
universalis
exigit. Relinquitur ergo quod
ratio
speciei accidat
naturae humanae secundum
illud esse quod habet in
intellectu.
Ipsa enim natura humana in
intellectu habet esse abstractum ab omnibus
individuantibus, et
ideo habet
rationem uniformem ad omnia
individua, quae sunt
extra
animam, prout aequaliter est
similitudo omnium et ducens in omnium
cognitionem in quantum sunt homines. Et ex hoc quod talem
relationem habet ad
omnia
individua
intellectus adinvenit
rationem
speciei et attribuit sibi. Unde
dicit commentator in
principio de
anima quod
intellectus est qui agit
universalitatem in
rebus. Hoc etiam Avicenna dicit in sua Metaphysica. Et
quamvis haec
natura intellecta habeat
rationem
universalis secundum quod
comparatur ad
res extra
animam, quia est
una
similitudo omnium, tamen secundum
quod habet esse in hoc
intellectu vel in illo est quaedam
species intellecta
particularis. Et
ideo patet
defectus commentatoris in iii de
anima, qui voluit
ex universalitate
formae intellectae
unitatem
intellectus in omnibus hominibus
concludere, quia non est universalitas illius
formae secundum hoc esse quod
habet in
intellectu, sed secundum quod refertur ad
res ut
similitudo
rerum,
sicut etiam, si esset
una statua corporalis repraesentans multos homines,
constat quod illa
imago vel
species statuae haberet esse
singulare et
proprium
secundum quod esset in hac
materia, sed haberet
rationem communitatis secundum
quod esset
commune repraesentativum plurium.
Et quia naturae humanae secundum suam absolutam considerationem convenit
quod praedicetur de socrate, et
ratio
speciei non convenit sibi secundum suam
absolutam considerationem, sed est de
accidentibus, quae consequuntur eam
secundum esse, quod habet in
intellectu,
ideo
nomen
speciei non praedicatur de
socrate, ut dicatur: socrates est
species, quod de
necessitate accideret, si
ratio
speciei conveniret homini secundum esse, quod habet in socrate vel
secundum suam considerationem absolutam, scilicet in quantum est homo. Quicquid
enim convenit homini in quantum est homo praedicatur de socrate.
Et tamen praedicari convenit generi per se, cum in eius
diffinitione
ponatur.
Praedicatio enim est quiddam, quod completur per
actionem
intellectus
componentis et dividentis, habens fundamentum in
re ipsa
unitatem eorum, quorum
unum de altero dicitur. Unde
ratio praedicabilitatis potest claudi in
ratione
huius
intentionis, quae est
genus, quae similiter per actum
intellectus
completur. Nihilominus tamen id, cui
intellectus
intentionem praedicabilitatis
attribuit, componens illud cum altero, non est ipsa
intentio generis, sed potius
illud, cui
intellectus
intentionem generis attribuit, sicut quod significatur
hoc nomine
animal.
Sic ergo patet qualiter essentia vel
natura se habet ad
rationem
speciei,
quia
ratio
speciei non est de his, quae conveniunt ei secundum suam absolutam
considerationem, neque est de
accidentibus, quae consequuntur ipsam secundum
esse, quod habet extra
animam, ut albedo et nigredo, sed est de
accidentibus,
quae consequuntur eam secundum esse, quod habet in
intellectu, et per hunc
modum
convenit etiam sibi
ratio generis vel
differentiae.