Nunc restat videre per quem modum sit
essentia in
substantiis separatis,
scilicet in
anima,
intelligentia et
causa prima. Quamvis autem simplicitatem
causae primae omnes concedant, tamen
compositionem
formae et
materiae quidam
nituntur inducere in
intelligentias et in
animam, cuius
positionis
auctor
videtur fuisse Avicebron,
auctor
libri fontis vitae. Hoc autem dictis
philosophorum communiter repugnat, qui eas
substantias a
materia separatas
nominant et absque omni
materia esse probant. Cuius
demonstratio potissima est
ex
virtute intelligendi, quae in eis est. Videmus enim
formas non esse
intelligibiles in actu nisi secundum quod separantur a
materia et a
condicionibus eius; nec efficiuntur intelligibiles in actu, nisi per
virtutem
substantiae intelligentis secundum quod recipiuntur in ea et secundum quod
aguntur per eam. Unde oportet quod in qualibet
substantia intelligente sit
omnino immunitas a
materia, ita quod neque habeat
materiam partem sui neque
etiam sit sicut
forma impressa in
materia, ut est de
formis
materialibus.
Nec potest aliquis dicere quod intelligibilitatem non impediat materia
quaelibet, sed
materia corporalis tantum. Si enim hoc esset
ratione
materiae
corporalis tantum, cum
materia non dicatur corporalis nisi secundum quod stat
sub
forma corporali, tunc oporteret quod hoc haberet
materia, scilicet impedire
intelligibilitatem, a
forma corporali. Et hoc non potest esse, quia ipsa etiam
forma corporalis actu intelligibilis est, sicut et aliae
formae, secundum quod a
materia abstrahitur. Unde in
anima vel in
intelligentia nullo
modo est
compositio ex
materia et
forma, ut hoc
modo accipiatur
essentia in eis sicut in
substantiis corporalibus, sed est ibi
compositio
formae et esse. Unde in
commento ix
propositionis
libri de
causis dicitur quod
intelligentia est habens
formam et esse, et accipitur ibi
forma pro ipsa quiditate vel
natura simplici.
Et quomodo hoc sit planum est videre. Quaecumque enim ita se habent ad
invicem quod unum est
causa esse alterius, illud quod habet
rationem
causae
potest habere esse sine altero, sed non convertitur. Talis autem invenitur
habitudo
materiae et
formae, quia
forma dat esse
materiae. Et
ideo impossibile
est esse
materiam sine aliqua
forma. Tamen non est impossibile esse aliquam
formam sine
materia.
Forma enim non habet in eo quod est
forma dependentiam ad
materiam, sed si inveniantur aliquae
formae, quae non possunt esse nisi in
materia, hoc accidit eis secundum quod sunt distantes a primo
principio, quod
est
actus primus et purus. Unde illae
formae, quae sunt propinquissimae primo
principio, sunt
formae per se sine
materia subsistentes (non enim
forma secundum
totum
genus suum
materia indiget, ut dictum est) et huiusmodi
formae sunt
intelligentiae. Et
ideo non oportet ut
essentiae vel quiditates harum
substantiarum sint aliud quam ipsa
forma.
In hoc ergo differt essentia
substantiae compositae et
substantiae simplicis
quod
essentia
substantiae compositae non est tantum
forma, sed complectitur
formam et
materiam,
essentia autem
substantiae simplicis est
forma tantum. Et ex
hoc causantur duae aliae
differentiae:
una est quod
essentia
substantiae
compositae potest significari ut totum vel ut
pars, quod accidit propter
materiae designationem, ut dictum est. Et
ideo non quolibet
modo praedicatur
essentia
rei compositae de ipsa
re
composita; non enim potest dici quod homo sit
quiditas sua. Sed
essentia
rei simplicis, quae est sua
forma, non potest
significari nisi ut totum, cum nihil sit ibi praeter
formam quasi
formam
recipiens; et
ideo quocumque
modo sumatur
essentia
substantiae simplicis de ea
praedicatur. Unde Avicenna dicit quod quiditas simplicis est ipsummet simplex,
quia non est aliquid aliud recipiens ipsam. Secunda
differentia est quod
essentiae
rerum compositarum ex eo quod recipiuntur in
materia designata
multiplicantur secundum
divisionem eius, unde contingit quod aliqua sint idem
specie et
diversa
numero. Sed cum
essentia simplicis non sit
recepta in
materia,
non potest ibi esse talis multiplicatio; et
ideo oportet ut non inveniantur in
illis
substantiis plura
individua eiusdem
speciei, sed quot sunt ibi
individua,
tot sunt ibi
species, ut Avicenna expresse dicit.
Huiusmodi ergo substantiae quamvis sint
formae tantum sine
materia, non
tamen in eis est omnimoda simplicitas nec sunt
actus purus, sed habent
permixtionem
potentiae. Et hoc sic patet. Quicquid enim non est de
intellectu
essentiae vel quiditatis, hoc est adveniens extra et faciens
compositionem cum
essentia, quia nulla
essentia sine his, quae sunt partes
essentiae, intelligi
potest. Omnis autem
essentia vel quiditas potest intelligi sine hoc quod aliquid
intelligatur de esse suo; possum enim intelligere quid est homo vel phoenix et
tamen ignorare an esse habeat in
rerum
natura. Ergo patet quod esse est aliud ab
essentia vel quiditate, nisi forte sit aliqua
res, cuius quiditas sit ipsum suum
esse; et haec
res non potest esse nisi
una et prima, quia impossibile est, ut
fiat plurificatio alicuius nisi per additionem alicuius
differentiae, sicut
multiplicatur
natura generis in
species, vel per hoc quod
forma recipitur in
diversis
materiis, sicut multiplicatur
natura
speciei in
diversis
individuis,
vel per hoc quod
unum est
absolutum et aliud in aliquo
receptum, sicut si esset
quidam calor separatus, esset alius a calore non separato ex ipsa sua
separatione. Si autem ponatur aliqua
res, quae sit esse tantum, ita ut ipsum
esse sit subsistens, hoc esse non recipiet additionem
differentiae, quia iam non
esset esse tantum, sed esse et praeter hoc
forma aliqua; et multo minus
reciperet additionem
materiae, quia iam esset esse non subsistens sed
materiale.
Unde relinquitur quod talis
res, quae sit suum esse, non potest esse nisi
una.
Unde oportet quod in qualibet alia
re praeter eam aliud sit esse suum et aliud
quiditas vel
natura seu
forma sua. Unde oportet quod in
intelligentiis sit esse
praeter
formam; et
ideo dictum est quod
intelligentia est
forma et esse.
Omne autem quod convenit alicui vel est causatum ex principiis
naturae suae,
sicut risibile in homine, vel advenit ab aliquo
principio extrinseco, sicut
lumen in aere ex influentia solis. Non autem potest esse quod ipsum esse sit
causatum ab ipsa
forma vel quiditate
rei (dico sicut a
causa efficiente) quia
sic aliqua
res esset sui ipsius
causa et aliqua
res seipsam in esse produceret,
quod est impossibile. Ergo oportet quod omnis talis
res, cuius esse est aliud
quam
natura sua habeat esse ab alio. Et quia omne, quod est per aliud, reducitur
ad illud quod est per se sicut ad
causam primam, oportet quod sit aliqua
res,
quae sit
causa
essendi omnibus
rebus, eo quod ipsa est esse tantum. Alias iretur
in
infinitum in
causis, cum omnis
res, quae non est esse tantum, habeat
causam
sui esse, ut dictum est. Patet ergo quod
intelligentia est
forma et esse et quod
esse habet a primo ente, quod est esse tantum. Et hoc est
causa prima, quae deus
est.
Omne autem quod recipit aliquid ab alio est in potentia respectu illius, et
hoc quod
receptum est in eo est
actus eius. Oportet ergo quod ipsa quiditas vel
forma, quae est
intelligentia, sit in
potentia respectu esse, quod a deo
recipit; et illud esse
receptum est per
modum
actus. Et ita invenitur
potentia
et
actus in
intelligentiis, non tamen
forma et
materia nisi
aequivoce. Unde
etiam
pati,
recipere,
subiectum esse et omnia huiusmodi, quae videntur
rebus
ratione
materiae convenire,
aequivoce conveniunt
substantiis
intellectualibus et
corporalibus, ut in iii de
anima commentator dicit. Et quia, ut dictum est,
intelligentiae quiditas est ipsamet
intelligentia,
ideo quiditas vel
essentia
eius est ipsum quod est ipsa, et esse suum
receptum a deo est id, quo subsistit
in
rerum
natura. Et propter hoc a quibusdam dicuntur huiusmodi
substantiae
componi ex quo est et quod est vel ex quod est et esse, ut Boethius dicit.
Et quia in intelligentiis ponitur
potentia et
actus, non erit difficile
invenire multitudinem
intelligentiarum; quod esset impossibile, si nulla
potentia in eis esset. Unde commentator dicit in iii de
anima quod, si
natura
intellectus possibilis esset ignorata, non possemus invenire multitudinem in
substantiis separatis. Est ergo
distinctio earum ad invicem secundum gradum
potentiae et
actus, ita quod
intelligentia superior, quae magis propinqua est
primo, habet plus de actu et minus de
potentia, et sic de aliis.
Et hoc completur in anima humana, quae tenet ultimum gradum in
substantiis
intellectualibus. Unde
intellectus possibilis eius se habet ad
formas
intelligibiles sicut
materia prima, quae tenet ultimum gradum in esse
sensibili,
ad
formas
sensibiles, ut commentator in iii de
anima dicit. Et
ideo philosophus
comparat eam tabulae, in qua nihil est scriptum. Et propter hoc quod inter alias
substantias
intellectuales plus habet de
potentia,
ideo efficitur in tantum
propinqua
rebus
materialibus, ut
res
materialis trahatur ad participandum esse
suum, ita scilicet quod ex
anima et corpore resultat
unum esse in
uno
composito,
quamvis illud esse, prout est
animae, non sit dependens a corpore. Et
ideo post
istam
formam, quae est
anima, inveniuntur aliae
formae plus de
potentia habentes
et magis propinquae
materiae in tantum quod esse earum sine
materia non est. In
quibus etiam invenitur
ordo et gradus usque ad primas
formas
elementorum, quae
sunt propinquissimae
materiae. Unde nec aliquam
operationem habent nisi secundum
exigentiam
qualitatum activarum et passivarum et aliarum, quibus
materia ad
formam disponitur.