Nunc restat videre quomodo sit essentia in
accidentibus. Qualiter enim sit
in omnibus
substantiis, dictum est. Et quia, ut dictum est,
essentia est id quod
per
diffinitionem significatur, oportet ut eo
modo habeant
essentiam quo habent
diffinitionem.
Diffinitionem autem habent incompletam, quia non possunt
diffiniri, nisi ponatur
subiectum in eorum
diffinitione. Et hoc
ideo est, quia
non habent per se esse,
absolutum a
subiecto, sed sicut ex
forma et
materia
relinquitur esse substantiale, quando componuntur, ita ex accidente et
subiecto
relinquitur esse accidentale, quando
accidens
subiecto advenit. Et
ideo etiam
nec
forma substantialis completam
essentiam habet nec
materia, quia etiam in
diffinitione
formae substantialis oportet quod ponatur illud, cuius est
forma;
et ita
diffinitio eius est per additionem alicuius, quod est extra
genus eius,
sicut et
diffinitio
formae accidentalis. Unde et in
diffinitione
animae ponitur
corpus a naturali, qui considerat
animam solum in quantum est
forma physici
corporis.
Sed tamen inter formas substantiales et accidentales tantum interest, quia
sicut
forma substantialis non habet per se esse
absolutum sine eo cui advenit,
ita nec illud cui advenit, scilicet
materia. Et
ideo ex coniunctione utriusque
relinquitur illud esse, in quo
res per se subsistit, et ex eis efficitur
unum
per se; propter quod ex coniunctione eorum relinquitur
essentia quaedam. Unde
forma, quamvis in se considerata non habeat completam
rationem
essentiae, tamen
est
pars
essentiae completae. Sed illud, cui advenit
accidens, est
ens in se
completum, subsistens in suo esse. Quod quidem esse naturaliter praecedit
accidens quod supervenit. Et
ideo
accidens superveniens ex coniunctione sui cum
eo cui advenit non causat illud esse, in quo
res subsistit, per quod
res est
ens
per se, sed causat quoddam esse secundum, sine quo
res subsistens intelligi
potest esse, sicut primum potest intelligi sine secundo. Unde ex accidente et
subiecto non efficitur
unum per se, sed
unum per
accidens. Et
ideo ex eorum
coniunctione non resultat
essentia quaedam, sicut ex coniunctione
formae ad
materiam. Propter quod
accidens neque
rationem completae
essentiae habet neque
pars
essentiae completae est, sed sicut est
ens secundum quid, ita et
essentiam
secundum quid habet.
Sed quia illud, quod dicitur maxime et verissime in quolibet genere, est
causa eorum quae sunt post in illo genere, sicut ignis qui est in
fine
caliditatis est
causa caloris in
rebus calidis, ut in II Metaphysicae dicitur,
ideo
substantia quae est primum in genere
entis, verissime et maxime
essentiam
habens, oportet quod sit
causa
accidentium, quae secundario et quasi secundum
quid
rationem
entis participant. Quod tamen diversimode contingit. Quia enim
partes
substantiae sunt
materia et
forma,
ideo quaedam
accidentia principaliter
consequuntur
formam et quaedam
materiam.
Forma autem invenitur aliqua, cuius
esse non dependet ad
materiam, ut
anima
intellectualis;
materia
vero non habet
esse nisi per
formam. Unde in
accidentibus, quae consequuntur
formam, est
aliquid, quod non habet communicationem cum
materia, sicut est intelligere, quod
non est per organum corporale, sicut probat philosophus in iii de
anima. Aliqua
vero ex consequentibus
formam sunt, quae habent communicationem cum
materia,
sicut sentire. Sed nullum
accidens consequitur
materiam sine communicatione
formae.
In his tamen accidentibus, quae
materiam consequuntur, invenitur quaedam
diversitas. Quaedam enim
accidentia consequuntur
materiam secundum
ordinem, quem
habet ad
formam specialem, sicut masculinum et femininum in
animalibus, quorum
diversitas ad
materiam reducitur, ut dicitur in X Metaphysicae. Unde remota
forma
animalis dicta
accidentia non remanent nisi
aequivoce. Quaedam
vero
consequuntur
materiam secundum
ordinem, quem habet ad
formam generalem, et
ideo
remota
forma speciali adhuc in ea remanent, sicut nigredo cutis est in aethiope
ex mixtione
elementorum et non ex
ratione
animae, et
ideo post mortem in eis
remanet.
Et quia unaquaeque res individuatur ex
materia et collocatur in genere vel
specie per suam
formam,
ideo
accidentia, quae consequuntur
materiam, sunt
accidentia
individui, secundum quae etiam
individua eiusdem
speciei ad invicem
differunt,
accidentia
vero, quae consequuntur
formam, sunt propriae
passiones
vel generis vel
speciei; unde inveniuntur in omnibus participantibus
naturam
generis vel
speciei, sicut risibile consequitur in homine
formam, quia risus
contingit ex aliqua
apprehensione
animae hominis.
Sciendum etiam est quod accidentia aliquando ex
principiis essentialibus
causantur secundum actum perfectum, sicut calor in igne, qui semper est actu
calidus; aliquando
vero secundum
aptitudinem tantum, sed complementum accidit ex
agente exteriori, sicut diaphaneitas in aere, quae completur per corpus lucidum
exterius. Et in talibus
aptitudo est
accidens inseparabile, sed complementum,
quod advenit ex aliquo
principio, quod est extra
essentiam
rei vel quod non
intrat constitutionem
rei, est separabile, sicut moveri et huiusmodi.
Sciendum est etiam quod in accidentibus alio
modo sumitur
genus,
differentia
et
species quam in
substantiis. Quia enim in
substantiis ex
forma substantiali
et
materia efficitur per se
unum
una quadam
natura ex earum coniunctione
resultante, quae
proprie in
praedicamento
substantiae collocatur,
ideo in
substantiis nomina
concreta, quae
compositum significant,
proprie in genere esse
dicuntur sicut
species vel genera, ut homo vel
animal. Non autem
forma vel
materia est hoc
modo in
praedicamento nisi per reductionem, sicut
principia in
genere esse dicuntur. Sed ex accidente et
subiecto non fit
unum per se. Unde non
resultat ex eorum coniunctione aliqua
natura, cui
intentio generis vel
speciei
possit attribui. Unde nomina accidentalia concretive dicta non ponuntur in
praedicamento sicut
species vel genera, ut album vel musicum, nisi per
reductionem, sed solum secundum quod in abstracto significantur, ut albedo et
musica. Et quia
accidentia non componuntur ex
materia et
forma,
ideo non potest
in eis sumi
genus a
materia et
differentia a
forma sicut in
substantiis
compositis, sed oportet ut
genus primum sumatur ex ipso
modo
essendi, secundum
quod
ens diversimode secundum prius et posterius de decem generibus praedicatur;
sicut dicitur
quantitas ex eo quod est mensura
substantiae, et
qualitas secundum
quod est
dispositio
substantiae, et sic de aliis secundum philosophum IX
Metaphysicae.
Differentiae
vero in eis sumuntur ex diversitate
principiorum, ex quibus
causantur. Et quia propriae
passiones ex
propriis
principiis
subiecti causantur,
ideo
subiectum ponitur in
diffinitione eorum
loco
differentiae, si in abstracto
diffiniuntur secundum quod sunt
proprie in genere, sicut dicitur quod simitas
est nasi curvitas. Sed e converso esset, si eorum
diffinitio sumeretur secundum
quod concretive dicuntur. Sic enim
subiectum in eorum
diffinitione poneretur
sicut
genus, quia tunc diffinirentur per
modum
substantiarum compositarum, in
quibus
ratio generis sumitur a
materia, sicut dicimus quod simum est nasus
curvus. Similiter etiam est, si
unum
accidens alterius
accidentis
principium
sit, sicut
principium
relationis est
actio et
passio et
quantitas; et
ideo
secundum haec dividit philosophus
relationem in V Metaphysicae. Sed quia
propria
principia
accidentium non semper sunt manifesta,
ideo quandoque sumimus
differentias
accidentium ex eorum
effectibus, sicut congregativum et
disgregativum dicuntur
differentiae coloris, quae causantur ex abundantia vel
paucitate
lucis, ex quo diversae
species colorum causantur.
Sic ergo patet quomodo essentia est in
substantiis et
accidentibus et
quomodo in
substantiis
compositis et simplicibus et qualiter in his omnibus
intentiones
universales logicae inveniuntur excepto primo, quod est in
fine
simplicitatis, cui non convenit
ratio generis vel
speciei et per consequens nec
diffinitio propter suam simplicitatem. In quo sit
finis et consummatio huius
sermonis. Amen.